SERMO 259

IN DIE DOMINICO OCTAVARUM PASCHAE

Pariter credamus et simul videbimus.

1. Hodiernus dies magno sacramento perpetuae felicitatis est nobis. Non enim sicut iste dies transiturus est, sic transitura est et vita quam dies iste significat. Itaque, fratres, exhortamur et obsecramus vos in nomine Domini nostri Iesu Christi, per quem nobis peccata dimissa sunt, qui voluit pretium nostrum esse sanguinem suum, qui nos indignos qui vel servi eius diceremur, fratres facere dignatus est, ut omnis intentio vestra, quare christiani estis, et nomen eius in fronte et in corde portatis, non dirigatur nisi ad illam vitam, quae nobis cum Angelis est futura: ubi perpetua quies, sempiterna laetitia, indeficiens beatitudo, nulla perturbatio, nulla tristitia, nulla mors. Quam vitam nosse non possunt, nisi qui experiuntur: experiri autem non poterunt, nisi qui credunt. Si enim exigatis ut quod vobis promittit Deus, demonstremus vobis, non possumus. Sed audistis quomodo conclusit Evangelium Ioannis: Beati qui non vident, et credunt 1. Et videre vultis, et ego. Pariter credamus, et simul videbimus. Non simus duri adversus verbum Dei. Numquid enim, fratres, dignum est ut Christus descendat modo de coelo, et cicatrices suas nobis ostendat? Ideo illi incredulo 2 ostendere dignatus est, ut obiurgaret dubios, et instrueret credituros.

De Ecclesiae vicissitudinibus nunc temporibus et in saeculi fine.

2. Octavus ergo iste dies in fine saeculi novam vitam significat: septimus quietem futuram sanctorum in hac terra. Regnabit enim Dominus in terra cum sanctis suis, sicut dicunt Scripturae, et habebit hic Ecclesiam, quo nullus malus intrabit, separatam atque purgatam ab omni contagione nequitiae; quam significant centum quinquaginta tres illi pisces 3, de quibus iam, quantum memini, aliquando tractavimus. Nam Ecclesia hic primo apparebit in magna claritate et dignitate et iustitia. Non ibi libebit decipere, non mentiri, non sub ovis pelle lupum latere. Veniet enim Dominus, sicut scriptum est, et illuminabit abscondita tenebrarum et manifestabit cogitationes cordium: et tunc laus erit unicuique a Deo 4. Iniqui ergo non ibi erunt: iam enim separabuntur. Tunc tamquam massa purgata apparebit, veluti in area, multitudo sanctorum, et sic mittetur in horreum coeleste immortalitatis. Sicut enim frumentum prius ubi trituratur, ibi purgatur; et locus ubi frumenta pertulerunt trituram, ut a palea mundarentur, decoratur dignitate massae purgatae. Videmus quippe in area post ventilationem, acervum palearum ex una parte, et acervum frumenti ex alia. Quo autem palea destinata sit, novimus; et quemadmodum agricolis faciant frumenta laetitiam. Quomodo ergo apparet in area prius frumentum a palea separatum, et cum gaudium fecerit post tantos labores inspecta illa congeries, quae latebat in palea, quae non videbatur, quando triturabatur; deinde in horreum mittitur, atque in secreto servatur: sic in isto saeculo, videtis quomodo trituratur haec area, sed palea frumento ita permixta est, ut difficile discernatur: quia nondum ventilata est. Sic ergo post ventilationem diei iudicii apparebit massa sanctorum, fulgens dignitate, praepotens meritis, et misericordiam liberatoris sui prae se gerens. Et ipse erit septimus dies. Quasi primus dies sit in toto saeculo tempus quod est ab Adam usque ad Noe; secundus, a Noe usque ad Abraham, et quomodo iam dividit Evangelium Matthaei, tertius ab Abraham usque ad David; quartus, a David usque ad transmigrationem in Babyloniam; quintus, a transmigratione usque ad adventum Domini nostri Iesu Christi 5. Ab adventu ergo Domini sextus agitur, in sexto die sumus. Et ideo quomodo formatus est homo in Genesi sexto die ad imaginem Dei 6, sic et in isto tempore, quasi sexto die totius saeculi, renovamur in Baptismo, ut recipiamus imaginem Conditoris nostri. Sextus autem dies iste cum transierit, veniet requies post illam ventilationem, et sabbatizabunt sancti et iusti Dei. Post septimum autem, cum apparuerit in area dignitas messis, fulgor, meritumque sanctorum, ibimus in illam vitam et in illam requiem, de qua dictum: Quia oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se 7. Tunc velut ad caput reditur. Quomodo enim cum peracti fuerint isti septem dies, octavus ipse est qui primus: sic post terminatas et peractas aetates septem saeculi transeuntis, ad illam immortalitatem beatitudinemque rediemus, de qua lapsus est homo. Et ideo octavae complent sacramenta infantium. Hinc et ipse septenarius numerus septies multiplicatus facit quadraginta novem; et addito uno tamquam reditur ad caput, et fiunt quinquaginta: qui numerus a nobis usque ad Pentecosten in mysterio celebratur. Qui etiam secundum illam divisionem quadragesimi numeri, cui accedit tamquam merces denarius, diversa ratione idem rursus apparet. Ambae quippe rationes ad eumdem quinquagenarium numerum redeunt. Qui ter multiplicatus propter mysterium Trinitatis, facit centum quinquaginta. Addito quippe ipso ternario, tamquam teste atque indice triplicationis et Trinitatis, intellegimus Ecclesiam in illis piscibus centum quinquaginta tribus.

Miserere hominis, homo, et tui miserebitur Deus.

3. Sed interim modo, donec veniamus ad illam requiem, isto tempore quo laboramus, et in nocte sumus, quamdiu non videmus quod speramus, et in eremo iter agimus, donec ad Ierusalem coelestem, veluti ad terram promissionis fluentem lac et mel, veniamus: nunc ergo cum tentationes non cessant, bene operemur. Medicina semper adsit, veluti prope quotidianis adhibenda vulneribus. Est autem medicina in bonis operibus misericordiae. Si enim vis impetrare misericordiam Dei, esto misericors. Si tu negas homini, cum tu homo sis, humanitatem; negabit tibi et Deus divinitatem, hoc est incorruptionem immortalitatis, qua nos facit deos. Non enim a te quidquam indiget Deus: tu autem indiges a Deo. Nihil a te ille petit, ut beatus sit: tu autem, nisi ab illo accipias, beatus esse non poteris. Quid ab illo accipis? Nescio utrum auderes conqueri si ab illo, qui omnia condidit, acciperes aliquid quod excellentissimum condidit. At ille non aliquid ex iis quae condidit; sed se ipsum tibi dat ad fruendum, se ipsum omnium conditorem. Quid enim ex iis quae facta sunt ab illo, pulchrius et melius potest esse eo qui fecit? Et quomodo tibi dabit? an quasi meritis tuis? Si quaeris quid merueris, attende peccata tua; audi sententiam Dei in transgressorem hominem latam: Terra es, et in terram ibis 8. Quoniam comminatio praecessit, cum praeceptum daretur: Qua die tetigeritis, morte moriemini 9. Si peccatorum meritum quaeris, quid occurrit nisi supplicium? Obliviscere ergo merita tua, ne tibi faciant in corde terrorem: aut noli potius oblivisci, ne per superbiam repellas misericordiam. Commendamus nos, fratres, Deo operibus misericordiae. Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia eius 10. Confitere, quoniam habet Deus misericordiam, et vult peccata donare confessis. Sed offer illi sacrificium. Miserere hominis, homo, et tui miserebitur Deus. Tu homo, et alter homo, duo miseri. Deus autem non est miser, sed misericors. Si autem miser non miseratur miserum, quomodo exigit misericordiam ab illo qui nunquam erit miser? Videte quid dicam, fratres. Quicumque est contra naufragum crudelis, verbi gratia, tamdiu crudelis est, donec contingat illi naufragium. Si autem contigerit, recordatus in pristinam vitam, quando viderit naufragum, percutit illum similis aliquando miseria; et quem non poterat ad misericordiam flectere societas humanitatis, flectit consortium calamitatis. Servo quam cito miseretur, qui aliquando servivit. Mercenarium mercede fraudatum quam cito dolet, qui mercenarius fuit. Homini filium suum plangenti amarissime compatitur, qui aliquando tale aliquid planxit. Ergo quantamvis duritiam cordis humani solvit similitudo miseriae. Si ergo tu, qui aut miser fuisti, aut times ne miser sis (quamdiu enim hic vivis, et timere debes quod non fuisti, et meminisse quod fueris, et cogitare quid sis): positus ergo et in memoria praeteritarum miseriarum, et in timore futurarum, et afflictione praesentium, non misereris calamitosi hominis et egentis ope tua, et exspectas ut misereatur tibi ille, quem nunquam tangit miseria? Et tu non das ex eo quod a Deo accepisti, et vis ut det tibi Deus ex eo quod a te non accepit?

Bonum est offesa condonare et propria largiri.

4. Misericordiam, fratres mei, omnes qui ituri estis ad domos vestras, et ex hoc vix nos videbimus, nisi per aliquam solemnitatem, misericordiam operamini, quia abundant peccata. Alia requies, alia via non est, qua perveniamus ad Deum, qua redintegremur, qua reconciliemur ei, quem periculosissime offendimus. Venturi sumus in conspectum eius: loquantur ibi pro nobis opera nostra; et ita loquantur, ut superent offensiones nostras. Quod enim amplius fuerit, hoc obtinebit, vel ad poenam, si peccata meruerint; vel ad requiem, si opera bona. Misericordia autem gemina est in Ecclesia: una in eo titulo quo nemo impendit pecuniam, nemo etiam vel laborem; altera quae de nobis exigit aut officium operis, aut impendia pecuniae. Illa quae a nobis exigit nihil erogationis vel laboris, in animo constituta est, ut ignoscas ei qui in te peccavit. Ad hanc eleemosynam impendendam thesaurus tuus in corde tuo est: ibi te explicas coram Deo. Non tibi dicitur: Profer sacculum, aperi arcam, resigna horreum; neque hoc tibi dicitur: Veni, ambula, curre, festina, intercede, loquere, visita, labora. Stans uno loco proiecisti de pectore tuo duo tenes contra fratrem tuum, fecisti misericordiam, nullo sumptu, nullo labore, sola bonitate, sola misericordiae cogitatione. Nam si dicamus: Erogate res vestras pauperibus; duri videbimur. Certe vel nunc lenes et faciles sumus, quando dicimus: Impendite unde nihil minuetis, dimittite ut dimittatur vobis. Dicamus tamen etiam istud, Date et dabitur vobis. Coniunxit haec Dominus in praecepto, et ista duo misericordiae genera expressit. Dimittite, et dimittetur vobis: misericordia est ignoscentis. Date et dabitur vobis 11: misericordia est erogantis. Vide si non amplius Deus dat nobis. Tu ignoscis homini, in quo te laesit homo hominem: ignoscit tibi Deus, in quo offendisti homo Deum. Numquid enim hoc est hominem laedere, quod est Deum offendere? Ergo plus tibi dedit: quia tu hoc dimisisti, in quo homo laesus est; hoc ille dimittit, in quo Deus offensus est. Attendite aliam misericordiam dispensationis. Tu das panem, ille dat salutem; tu das sitienti poculum liquoris alicuius, ille tibi dat poculum sapientiae suae. Numquid ista vel comparanda sunt, quod das, et quod accipis? Ecce quomodo fenerandum est. Si quis vult esse fenerator, omnino non prohibemus: sed illum feneretur, qui non sit pauper plura et maiora reddendo, et cuius est etiam hoc ipsum qualecumque quod ei das, ut amplius meliusque recipias.

Deum eleemosynam erogamus humilem simus et hilares.

5. Illud etiam moneo Sanctitatem vestram, ut sciatis eum duplam misericordiam facere, qui pauperibus sic dat aliquid, ut ipse eroget. Non enim debet esse sola benignitas largientis, sed et humilitas ministrantis. Nescio quomodo, fratres mei, animus eius qui porrigit pauperi, velut communi humanitati atque infirmitati compatitur, quando ponitur manus habentis in manum indigentis. Quamvis ille det, ille accipiat, coniunguntur minister et cui ministratur. Non enim iungit nos calamitas, sed humilitas. Abundantia vestra erit vobis, si Domino placet, et filiis vestris. Sed de ista terrena abundantia nulla mentio est, quam videtis obnoxiam tantis casibus. Iacet in domo thesaurus quietus, dominum quietum esse non sinit. Timetur latro, timetur effractor, timetur servus infidelis, timetur vicinus malus et potens. Quanto plus tenetur, tanto plus timetur. Si autem erogas Deo in pauperes, non perdis, et securus efficeris, quia ipse Deus custodit tibi in coelo, qui et tibi necessaria dat super terram. An forte times, ne perdat Christus quod illi commendaveris? Nonne dispensatorem unusquisque eligit de familia sua fidelem, cui committat pecuniam suam? Qui etsi habet in potestate non auferre, non tamen habet in potestate non perdere. Quid fide Christi prolixius? quid omnipotentia divinius? Nec auferre tibi aliquid potest, quia ipse dedit tibi spe quod illi dares: nec aliquid perdere, quia universa omnipotens tenet. Reficitis viscera, quando agapes facitis. Quia videmur nos ministrare, et nostra dantur, et per nos dantur; et tamen ea dantur, quae nobis Deus dedit. Bonum est, fratres, etiam manu vestra dispensetis: valde gratum est Deo. Ipse accipit, et dabit tibi, qui ante tibi quam deberet quod dares dedit. Debet erogationis officio coniungi ministrationis officium. Cum tibi liceat duas mercedes habere, quare perdis unam? Sed quisquis minus idoneus est omnibus dare, det pauperibus pro viribus, cum hilaritate. Hilarem autem datorem diligit Deus 12. Omni pretio comparandum propositum est regnum coelorum. Non est ut dicat aliquis habens duos denarios, idoneum se non esse ad comparandum. Tanto evangelica illa vidua comparavit 13.

Diebus paschalibus transactis in bono perseverandum.

6. Peracti sunt dies feriati, succedent iam illi conventionum, exactionum, litigiorum: videte quomodo in his vivatis, fratres mei. De vacatione dierum istorum mansuetudinem debetis concipere, non iurgiorum consilia meditari. Sunt enim homines, qui propterea vacaverunt per dies istos, ut cogitarent malitias, quas exercerent post dies istos. Petimus vos, ut ita vivatis, tamquam qui Deo rationem reddituros vos sciatis de tota vita, non de solis istis quindecim diebus. Deinde Scripturarum quaestiones, quas hesterna die proposui, et angustia temporis impediente, non solvi, fateor me debere. Sed certe, quia dies qui sequuntur iam exactiones etiam pecuniae permittunt iure forensi et publico, hoc a me potius vos exigite iure christiano. Modo enim omnes solemnitatis gratia veniunt: post istos dies amor legis adducat a me exigi quod promisi. Qui enim dat, per me dat vobis: ipse utique dat omnibus nobis. Novi quippe Apostolum dicentem: Reddite omnibus debita: cui tributum, tributum; cui vectigal, vectigal; cui honorem, honorem; cui timorem, timorem: nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis 14. Sola dilectio est semper reddenda; nemo a tali debito alienus est. Quod enim debeo, fratres, in nomine Domini redditurus sum. Sed fateor vobis, non officio segnibus, sed exigentibus reddo.