ALIUS SERMO
QUEM DIXIT AD BASILICAM MAIOREM
EADEM DIE
1. Quod cantavimus Deo: Hic est dies quem fecit Dominus 1, hinc loquamur quod dederit Dominus. Hic Scriptura utique prophetica aliquid nos intellegere voluit. Quem diem non vulgarem, non conspicuum oculis carnis! Non eum diem qui oritur et occidit sed diem qui potuit scire ortum, nescire occasum! Videamus quod supra dixerat idem Psalmus: Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli. A Domino factus est, iste est mirabilis in oculis nostris 2. Et sequitur: Hic est dies quem fecit Dominus. Exordium diei huius a lapide angulari sumamus. Quis est lapis angularis quem reprobaverunt aedificantes nisi Dominus Christus quem reprobaverunt Iudaeorum doctores? Legis enim periti doctores Iudaeorum reprobaverunt eum dicentes: Non est iste a Deo qui solvit sabbatum 3. Iam dixistis: Non est iste a Deo qui solvit sabbatum. Lapidem quem reprobaverunt aedificantes hic factus est in caput anguli. Quomodo in caput anguli? Quare angularis lapis dictus est Christus? Quia omnis angulus duos parietes de diverso pacificat. Venerunt Apostoli de circumcisione, venerunt de gente Iudaeorum, venerunt inde et illae turbae quae praecedebant et sequebantur iumentum eius, dicentes quod in hoc ipso Psalmo est: Benedictus qui venit in nomine Domini 4; venerunt inde tot ecclesiae de quibus dicit apostolus Paulus: Eram ignotus facie ecclesiis Iudaeae quae sunt in Christo, tantum autem audiebant quia ille qui aliquando nos persequebatur, nunc evangelizat fidem quam aliquando vastabat et in me magnificabant Deum 5, Iudaei sed adhaerentes Christo sicut Apostoli, venientes et credentes Christo et unum parietem facientes. Restabat alius pars, Ecclesia de Gentibus veniens. Invenerunt se; pax in Christo, unitas in Christo qui fecit utraque unum 6. Ipse est dies quem fecit Dominus. Totum diem intellege caput et corpus, caput Christus, corpus Ecclesia. Iste est dies quem fecit Dominus.
2. Recolite primam mundi condicionem. Tenebrae erant super abyssum et Spiritus Dei superferebatur super aquam. Et dixit Deus: Fiat lux, et facta est lux. Ed divisit Deus lucem a tenebris et lucem vocavit diem, tenebras autem vocavit noctem 7. Cogitate tenebras istorum antequam venirent ad remissionem peccatorum. Tenebrae ergo erant super abyssum, antequam ista fuissent dimissa peccata. Sed Spiritus Dei superferebatur super aquas. Descenderunt isti in aquis, super aquas ferebatur Spiritus Dei, pulsae sunt tenebrae peccatorum, iste est dies quem fecit Dominus. Huic diei Apostolus dicit: Fuistis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino 8. Numquid dixit: Fuistis tenebrae in Domino? Tenebrae in vobis, lux in Domino. Vocavit autem Deus lucem diem, quia ipsius gratia fit quod fit 9. Illi per se ipsos tenebrae esse potuerunt, lux fieri nisi Dominus fecisset, non potuerunt. Quia iste est dies quem fecit Dominus 10, non ipse dies, sed Dominus.
3. Numquid non homo erat Thomas, unus de discipulis quasi homo de turba? Dicebant ei condiscipuli eius: Vidimus Dominum. Et dicebat ipse: Nisi tetigero, nisi digitum misero in latus eius, non credam 11. Evangelistae tibi annuntiant et non credis? Ipsis credidit mundus et non credit discipulus. De ipsis dictum est: In omnem terram exiit sonus eorum et in fines orbis terrae verba eorum 12. Exeunt verba eorum, perveniunt usque in fines terrae, credit totus mundus, annuntiant omnes uni et non credit. Nondum erat dies quem fecerat Dominus. Adhuc tenebrae erant in abysso; in profunditate cordis humani, tenebrae ibi erant. Veniat ille, caput diei huius veniat et dicat patiens, mitis, non iratus quia medicus: Veni, inquit, veni, tange hoc et crede. Dixisti: Nisi tetigero, nisi digitum misero, non credam. Veni, tange, mitte digitum, et noli esse incredulus sed fidelis 13. Veni, mitte digitum. Sciebam vulnera tua, servavi tibi cicatricem meam. Sed plane mittens manum suam complevit fidem. Quae est enim fidei plenitudo? Ut non credatur Christus tantum homo nec credatur Christus tantummodo Deus, sed homo et Deus. Ipsa est fidei plenitudo, quia Verbum caro factum est et habitavit in nobis 14. Ergo iste discipulus oblatis sibi tangendis cicatricibus et membris Salvatoris sui, at ubi tetigit exclamavit: Dominus meus et Deus meus 15. Hominem tetigit, Deum cognovit et tetigit carnem, respexit ad Verbum, quia Verbum caro factum est et habitavit in nobis. Verbum hoc <passum est> carnem suam suspendi in ligno; Verbum hoc passum est in carne sua clavos figi; Verbum hoc passum est carnem suam lancea transforari; Verbum hoc passum est carnem suam in sepulchro poni; Verbum hoc resuscitavit carnem suam, obtulit aspectibus discipulorum videndam, praebuit manibus contrectandam. Tangunt, exclamant: Dominus meus et Deus meus. Iste est dies quem fecit Dominus 16.