IN DIEBUS PASCHALIBUS
TRACTATUS DIE DOMINICA QUEM DIXIT AD MEMORIAM SANCTORUM
1. Quod hebraica lingua dicitur Alleluia, latine est: Laudate Dominum. Laudemus ergo Dominum Deum nostrum, non tantum voce sed etiam corde, quoniam qui corde laudat, interioris hominis voce laudat. Vox ad homines sonus est, vox ad Deum affectus est.
2. Dixit quidam in ecstasi sua, sicut legistis, sicut audistis: Omnis homo mendax 1. Inde fuit qui non credebat, nisi tetigisset corpus Domini. Mendacium ei videbatur quod condiscipuli eius verum loquebantur. Et parum illi erat veritatem audire, volebat et tangere. Exhibuit autem illi hoc Dominus in his quae sequuntur in Evangelio postea recitanda. Quicumque autem audit: Omnis homo mendax non se debet figere in mendacio et nolle inde surgere, tamquam ratiocinari apud se rationem inaniter, tamquam homo mendax, et dicere sibi: Quando non ero homo? Si autem quamdiu hic sum homo, ero mendax; melius ego mendax ero quam mentiatur Scriptura quae dicit: Omnis homo mendax. Si enim ego verax, Scriptura mendax erit, sed quia Scriptura mendax esse non potest, ego mendax ero. Haec ibi garriens requiescere sibi securus videtur tamquam in portu mendacii ubi faciat naufragium. Bene tibi requiescere quasi in isto portu cupiebas; audi scopulum in quo incurras: Perdes omnes qui loquuntur mendacium 2. Et ista Scriptura Dei est quae dicit: Perdes omnes qui loquuntur mendacium. Ergo omnes perditurus est quia omnis homo mendax. Sed quid nobis dictum est? quid admoniti sumus? Quia de nostro mendaces sumus. Si autem veraces esse volumus, ad Dominum confugiamus. De illius veraces sumus, de nostro mendaces 3.
3. Audite hoc uno exemplo brevi et magno; brevi quia cito dicitur, magno quia sapienter appenditur. Petrus unus ostendit hoc quod volo dici. Quando dixit Domino Christo: Tu es Christus, Filius Dei vivi, quid respondit? Beatus es Simon Bar-Iona, quia non tibi revelavit caro et sanguis, sed Pater meus qui in caelis est 4. Verum dixisti, sed non tuum. Unde ergo? Pater meus qui in caelis est tibi revelavit. Unde beatus quia de Dei, non miser nisi de tuo. Post haec, ubi ei Dominus ait: Beatus es quia non tibi revelavit caro et sanguis, sed Pater meus qui in caelis est, post haec verba coepit Dominus Christus praenuntiare passionem et mortem suam. Ibi continuo Petrus: Absit a te, Domine! 5 Omnis homo mendax 6. Ecce paulo ante Petrus verax, ecce modo Petrus mendax. Sed unde Petrus verax? Non tibi revelavit caro et sanguis, sed Pater meus qui in caelis est. Unde Petrus mendax? Redi post me, satanas, non enim sapis quae Dei sunt, sed quae sunt hominum 7. Omnis homo mendax. Dictum est ergo nobis: Omnis homo mendax, ut fugiamus nos ipsos et curramus ad Deum qui solus est verax.