IN DIEBUS PASCHALIBUS
DE ALLELUIA
1. Decet nos quantas possumus laudes dicere Creatori nostro. Cum enim, dilectissimi fratres, Dominum laudamus, nobis ipsis aliquid conferimus, dum nos in eius amorem extendimus. Cantavimus enim: Alleluia. Alleluia canticum est novum.
2. Homo novus cantat canticum novum. Cantavimus nos: cantastis et vos, infantes, qui nuper ab ipso innovati estis; et nos vobiscum cantavimus, quia eodem pretio redempti sumus. Quod exigit caritas fraterna admoneam vos, non solum vos, sed etiam eos qui audiunt admoneo tamquam fratres et filios; fratres, quia una nos genuit Ecclesia mater; filios quia per Evangelium ego vos genui 1. Bene vivite, dilectissimi filii, ut bonas causas de tanto sacramento suscepto habere possitis. Corrigantur vitia, componantur mores, suscipiantur virtutes; assit unicuique vestrum pietas, sanctitas, castitas, humilitas, sobrietas; ut tales fructus offerentes Deo, delectetur in vobis, et vos in illo. Gaudeamus et nos de profectu spei vestrae, videntes in vobis fructus mercedis spei nostrae. Diligite Dominum, quia diligit vos; frequentate hanc matrem, quae genuit vos. Videte quid vobis contulerit haec mater, ut creaturam coniungeret Creatori, servos faceret filios Dei, mancipia diaboli faceret fratres Christi. His tantis eius beneficiis non eritis ingrati, si ei dignum obsequium vestrae praesentiae exhibueritis. Neque potent quispiam propitium habere Deum Patrem, qui Ecclesiam contempserit matrem. Haec ergo sancta et spiritalis mater quotidie vobis spiritales escas praeparat, per quas non corpora sed animas vestras reficiat. Panem vobis caelestem largitur, calicem vobis salutarem propinat; non vult quemquam filiorum suorum tali fame laborare. Agite pro vobis, dilectissimi, non deserere tantam matrem; ut saturemini ab ubertate domus eius, et torrente deliciarum suarum 2 potari vos faciat, assignetque Deo Patri dignos filios, quos pie nutriendos ad aeternam vitam incolumes liberosque perducat.