IN DIEBUS PASCHALIBUS
1. Sic se habet, fratres mei, sic se habet miseria nostrae conditionis et Dei miseratio, ut tempus laetitiae tempore maestitiae praecedatur; id est, ut prius sit tempus maestitiae, posterius sit tempus laetitiae; prius sit tempus laboris, posterius quietis; prius sit tempus calamitatis, posterius felicitatis. Sic se habet, ut diximus, miseria nostrae conditionis et divina miseratio. Tempus enim maestitiae, laboris, miseriae, peccata nostra nobis pepererunt; tempus vero laetitiae, quietis, felicitatis non veniet de meritis nostris, sed de gratia Salvatoris. Aliud meremur, aliud speramus; meremur mala, speramus bona. Hoc facit misericordia eius qui creavit nos.
2. Sed tempore miseriae nostrae, et, sicut Scriptura loquitur: diebus vanitatis 1 nostrae, nosse debemus unde debeat esse ipsa tristitia. Tristitia enim sic est, quomodo stercus. Stercus non loco suo positum immunditia est. Stercus non loco suo positum immundam facit domum; loco suo positum fertilem facit agrum. Videte locum stercoris ab agricola provisum. Ait Apostolus: Et quis est qui me laetificet, nisi qui contristatur ex me? 2 Et alio loco: Tristitia, inquit, secundum Deum paenitentiam in salutem impaenitendam operatur 3. Qui secundum Deum tristis est, paenitentia tristis est de peccatis suis. Tristitia de iniquitate propria iustitiam parturit. Prius tibi displiceat quod es, ut possis esse quod non es. Quae secundum Deum est, inquit, tristitia paenitentiam in salutem impaenitendam operatur. Paenitentiam, inquit, in salutem. Qualem salutem? Impaenitendam. Quid est: impaenitendam? Cuius te omnino paenitere non possit. Habuimus enim vitam cuius nos debuimus paenitere; habuimus vitam paenitendam, sed non possumus pervenire ad vitam impaenitendam, nisi per malae vitae paenitentiam. Numquid, fratres, ut dicere coeperam, in massa tritici purgata invenies stercus? Tamen ad illum nitorem, ad illam speciem et pulchritudinem per stercus pervenitur; rei pulchrae foeditas via fuit.
3. Merito et Dominus in Evangelio dicit de quadam arbore infructuosa: Iam ecce triennium est quod venio ad eam, et fructum in ea non invenio; praecidam illam, ne mihi agrum impediat 4. Intercedit colonus; intercedit iam securi imminente infructuosis radicibus et pene ferienti; intercedit colonus, quomodo intercessit Deo Moyses; intercedit colonus et dicit: Domine, dimitte illam, et hoc anno; circumfodio ei et adhibeo cophinum stercoris: si fecerit fructum, bene; si quo minus, venies et praecides eam 5. Arbor ista, genus humanum. Visitavit arborem istam Dominus tempore Patriarcharum, quasi primo anno. Visitavit eam tempore Legis et Prophetarum, quasi secundo anno. Ecce in Evangelio tertius annus illuxit. Iam quasi praecidi debuit: sed interpellat misericors misericordem. Qui enim se volebat exhibere misericordem, ipse sibi opposuit intercessorem. Dimittatur, inquit, et hoc anno; circumfodiatur ei, fossa signum est humilitatis; adhibeatur cophinus stercoris, ne forte det fructum. Immo, quia dat fructum, et ex parte non dat fructum, veniet Dominus eius et dividet 6 eam. Quid est: dividet? Quia sunt boni, sunt mali, modo autem tamquam in uno coetu, tamquam in uno corpore constituti.
4. Ergo, fratres mei, ut dixi, stercoris locus opportunus dat fructum, inopportunus autem locum facit immundum. Nescio quis tristis est, invenio nescio quem tristem. Stercus video, locum quaero. Die, amice, unde tristis es? Perdidi pecuniam. Locus immundus, fructus nullus. Audiat Apostolum: Tristitia mundi mortem operatur 7. Non solum fructus nullus, sed et magna pernicies. Sic etiam de ceteris rebus ad gaudia saecularia pertinentibus, quas res longum est numerare. Video alium tristantem, gementem, flentem. Multum stercoris video, et ibi locum quaero. Et cum viderem tristem, flentem, inspexi et orantem. Tristem, gementem, flentem, orantem, nescio quid mihi bonae significationis ingessit; sed adhuc locum quaero. Quid si enim iste orans, gemens et magno fletu, mortem rogat inimicis suis? Etiam sic, etiam sic iam plorat, iam rogat, iam orat. Locus immundus, fructus nullus. Plus est quod invenimus in Scripturis. Rogat ut moriatur inimicus ipsius, incidit in maledictum Iudae: Oratio eius fiat in peccatum 8. Inspexi alium rursus gementem, flentem, orantem. Stercus agnosco, locum quaero. Intendi aurem in orationem eius, et audio dicentem: Ego dixi: Domine miserere mei; sana animam meam, quoniam peccavi tibi 9. Gemit peccatum, agnosco agrum, exspecto fructum. Deo gratias. Bono loco stercus, non ibi vacat, frumentum parturit. Hoc est vere tempus fructuosae maestitiae, ut conditionem mortalitatis nostrae, abundantiam temptationum, subreptiones peccatorum, adversitates cupiditatum, rixas concupiscentiarum contra bonas cogitationes semper tumultuantium, hoc doleamus, hinc tristes simus.
5. Hoc tempus miseriae nostrae et gemitus nostri, si quis est qui habeat talem spem gemitus, quadraginta illi dies significant ante Pascha; laetitiae vero, quae posterior erit, quietis, felicitatis, vitae aeternae, regni sine fine, quod nondum est, his diebus quinquaginta, quibus diebus laudes Deo dicuntur, significatur. Significantur enim nobis duo tempora: unum ante Domini resurrectionem, alterum post Domini resurrectionem; unum in quo sumus, alterum in quo nos futuros esse speramus. Tempus maeroris, quod significant dies Quadragesimae, et significamus et habemus; tempus autem laetitiae et quietis et regni, quod significant dies isti, significamus quidem per Alleluia, sed nondum habemus laudes, sed nunc suspiras Alleluia. Quid est: Alleluia? "Laudate Dominum". Quare per hos dies in Ecclesia frequentantur laudes Dei post resurrectionem, quia et nobis erit perpetua laus post nostram resurrectionem. Domini passio tempus nostrum significat, in quo hic flemus. Flagella, vincula, contumeliae, sputa, spinea corona, vinum fellitum, in spongia acetum, insultationes, obbrobria, postremo ipsa crux, in ligno membra sacra pendentia, quid nobis significat, nisi tempus quod agimus, tempus maeroris, tempus mortalitatis, tempus temptationis? Ideo foedum tempus, sed foeditas ista stercoris sit in agro, non in domo. Maeror sit de peccatis, non de cupiditatibus fraudatis. Foedum tempus, sed, si bene utatur, fertile tempus. Quid foedius agro stercorato? Pulcher fuit ager, antequam cophinum haberet stercoris. Perductus est prius ager ad foeditatem, ut veniret ad ubertatem. Foeditas ergo huius temporis signum est, sed nobis sit ista foeditas tempus fertilitatis. Et videamus cum Propheta qui dicit: Vidimus eum. Qualem? Non habebat speciem neque decorem 10. Quare? Alium Prophetam interroga. Dinumeraverunt omnia ossa mea 11. Dinumerata sunt ossa pendentis. Foeda species, crucifixi species, sed ista foeditas pulchritudinem parturiit. Quam pulchritudinem? Resurrectionis, quia speciosus forma prae filiis hominum 12.
6. Laudemus ergo Dominum, fratres, quia eius fidelia promissa retinemus, nondum accepimus. Parum putatis, quia promissorem tenemus, ut iam debitorem exigamus? Promissor Deus debitor factus est. Bonitate sua debitor factus est, non praerogativa nostra. Quid ei dedimus, ut eum debitorem teneamus? An forte quia audistis in Psalmo: Quid retribuam Domino? Primo, quando dicit: Quid retribuam Domino? verba sunt debitoris, non debitum exigentis. Praerogatum est illi: Quid retribuam Domino? Quid est: Quid retribuam? Rependam. Pro qua re? Pro omnibus quae retribuit mihi 13. Quid retribuit tibi? Primo nihil eram, et fecit me; perieram, quaesivit me; quaerens invenit me; captivum redemit me; emptum liberavit me; de servo fratrem fecit me. Quid retribuam Domino? Non habes quid retribuas. Quando ab illo totum exspectas, quid habes retribuere? Sed exspecta. Nescio quid vult dicere, cum quaerit: Quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi? Circumspiciens undique quid retribuat, quasi invenit. Quid invenit? Calicem salutaris accipiam 14. Retribuere cogitabas, adhuc accipere quaerebas. Vide, rogo. Si adhuc accipere quaeris, adhuc debitor eris. Quando retributor? Si ergo debitor semper eris, quando retribues? Non invenies quid retribuas. Nisi quod dederit, non habebis.
7. Vide, quando dicebas: Quid retribuam? ad illud pertinet quod dixisti: Omnis homo mendax 15. Qui enim voluerit dicere, quia retribuit aliquid Deo, mendax est. Omnia ab illo speranda sunt. A nobis ipsis praeter illum nihil, nisi forte peccatum et mendacium, quia qui loquitur mendacium de suo loquitur 16. Vere plene de suo abundat homo. Mendacium omnino ibi habet, et thesaurum mendaciorum cor suum. Mentitur quantum potest, non deficit. Fingat quidquid potest, mentitur quidquid potest. Quare? Quia quod gratis habet, de se enim habet, non illud emit. Quando autem venitur ad veritatem, si verax vult esse, non erit de suo. Mendax Petrus de suo. Ubi mendax? Promisit nobis Dominus passionem, et dicit: Absit a te, non fiet istud 17. Omnis homo mendax. Unde mendax? Ipsum Dominum audi: Non sapis quae Dei sunt, sed quae sunt hominis 18. Verax autem Petrus, quando? Tu es Christus Filius Dei vivi 19. Unde istam veritatem homini mendaci? Ecce homo dicit: Tu es Christus, Filius Dei vivi. Quis dicit? Petrus. Quid erat Petrus? Homo qui dixit verum? Certe, omnis homo mendax. Ecce, ecce lingua eius, ecce veritas de lingua eius, quomodo omnis homo mendax? Audi quia omnis homo mendax. Ideo enim ille verax, quia non de suo. Ideo omnis homo mendax, quia de suo. Ergo unde Petrus verax? Audi ipsam Veritatem: Beatus es, Simon Bar Iona. Unde beatus? De tuo? Absit. Quia non tibi revelavit caro et Sanguis, sed Pater meus qui in caelis est 20.
8. Laudemus ergo Dominum qui in caelis est, carissimi. Laudemus Deum. Dicamus Alleluia. Significemus istis diebus diem sine fine. Significemus loco mortalitatis tempus immortalitatis. Festinemus ad domum aeternam. Beati qui habitant in domo tua; in saecula saeculorum laudabunt te 21. Lex dicit, Scriptura dicit, Veritas dicit. Venturi sumus ad domum Dei, quae est in caelis. Ibi non quinquaginta diebus Deum laudabimus, sed, quemadmodum scriptum est: In saecula saeculorum. Videbimus, amabimus, laudabimus; nec quod videbimus deficiet, nec quod amabimus peribit, nec quod laudabimus tacebit; sempiternum totum erit, sine fine erit. Laudemus, laudemus, sed non solis vocibus, laudemus et moribus. Laudet lingua, laudet vita, ne rixetur lingua cum vita sed habeant caritatem infinitam. Conversi ad Dominum, etc.