IN DIEBUS PASCHALIBUS
1. Evangelium sancti Ioannis apostoli, quod dicitur secundum Ioannem, hodie terminatum est de his quae narravit quomodo apparuerit Dominus post resurrectionem discipulis suis. Compellavit ergo apostolum Petrum illum praesumptorem et negatorem, cum loqueretur ei iam vivus morte devicta et dicebat: Simon Ioannis (sic enim appellabatur Petrus) amas me? 1 Respondebat ille quod erat in corde ipsius. Si Petrus respondebat quod in corde habebat, Dominus quare quaerebat qui corda videbat? Denique etiam Petrus ipse mirabatur et cum quodam taedio audiebat quaerentem quem noverat scientem. Semel dictum est: Amas me? Responsum est: Diligo te, Domine, tu scis. Et iterum: Amas me? Domine, omnia nosti, diligo te. Et tertio: Amas me? Contristatus est Petrus 2. Quid contristaris, Petre? Quia ter respondes amorem? Oblitus es trinum timorem? Sine interroget te Dominus, medicus est qui te interrogat, ad sanitatem pertinet quod interrogat. Noli taedio affici. Exspecta: impletur e numerus dilectionis ut deleat numerum negationis 3.
2. Ubique tamen, ubique, id est in ipso ternario numero interrogationis suae, Dominus Iesus respondenti amorem commendat agnos suos, et dicit: Pasce agnos meos, pasce oves meas 4; tamquam diceret: Quid mihi retribuis quia diligis me? Dilectionem ostende in ovibus meis. Quid mihi praestas quia diligis me, quando ego tibi praestiti unde diligeres me? Sed dilectionem tuam erga me, habes ubi ostendas, habes ubi exerceas: Pasce agnos meos. Quatenus autem essent pascendi agni dominici, oves tanto pretio comparatae quanta essent dilectione pascendae, in consequentibus demonstravit. Postquam enim Petrus, impleto legitimo numero trinae responsionis, professus est se esse Domini dilectorem, commendatis sibi ovibus eius audit de sua futura passione 5. Hic demonstravit Dominus sic diligendas oves suas ab eis quibus eas commendat ut parati sint mori pro eis. Sic idem Ioannes in epistula sua: Sicut pro nobis Christus animam suam posuit sic et nos debemus pro fratribus ponere 6.
3. Responderat ergo Domino Petrus per superbam quamdam praesumptionem, quando ei dixerat: Animam meam pro te pono 7. Nondum acceperat vires quibus impleret promissum; modo iam ut possit hoc facere, impletur caritate; ideo ei dicitur: Amas me? et respondet: Amo 8; quia hoc non implet nisi caritas. Quid est ergo, Petre? Quando negasti, quid timuisti? Totum quod timuisti hoc erat mori. Vivus tecum loquitur quem mortuum vidisti; noli iam timere mortem; in illo victa est quem timebas mori. Pependit in cruce, confixus est clavis, spiritum reddidit, lancea percussus est, in sepulchro positus; hoc timuisti quando negasti, ne hoc patereris timuisti et mortem timendo vitam negasti. Modo intellege: quando timuisti mori, tunc es mortuus. Mortuus est enim negando, sed resurrexit plorando 9. Quid deinde ait illi: Sequere me 10? Sciens eius maturitatem. Si enim meministis, immo quia meminerunt qui legerunt - commemorentur etiam qui legerunt et non meminerunt aut cognoscant qui non legerunt - dixerat Petrus: Sequar te quocumque ieris 11. Et Dominus ad illum: Non potes me sequi modo, sequeris autem postea 12. Modo, inquit, non potes. Promittis sed ego video vires tuas, ego venam cordis inspicio et quod verum est aegroto renuntio: Non potes me sequi modo. Sed ista medici renuntiatio non est desperatio, adiunxit et ait: Sequeris autem postea. Eris sanus et sequeris. Modo iam quia videt quid agatur in corde ipsius et videt quod donum dederit dilectionis animae ipsius, dicit ei: Sequere me. Ego certe dixeram: Non potes modo; ego dico: Modo sequere me.
4. Sed nata est quaedam quaestio non omittenda. Cum dixit Dominus Petro: Sequere me, respexit Petrus ad discipulum quem diligebat Iesus, id est, ipsum Ioannem qui Evangelium scripsit et ait Domino: Domine, iste quid? Scio quia diligis eum; quomodo? ego sequar et ipse non sequetur? Ait Dominus: Sic eum volo manere donec veniam, tu me sequere. Ipse vero Evangelista, ipse qui scripsit de quo dictum est hoc: Sic eum volo manere donec veniam, secutus adiunxit verba sua in Evangelio et ait: Natam fuisse famam inter fratres propter hoc verbum quia discipulus ille non esset moriturus. Et ut tolleret istam opinionem adiunxit: Non autem dixit non eum fuisse moriturum, sed tantum dixit: Sic eum volo manere donec veniam, tu me sequere 13. Hanc ergo opinionem, qua putabatur Ioannes non moriturus, abstulit Ioannes ipse consequentibus verbis suis; ne hoc credatur ait: Non hoc dixit Dominus, sed dixit hoc. Quare illud autem dixerit Ioannes non exposuit, sed nobis reliquit propter quod pulsemus, si tamen aperiatur nobis.
5. Quantum mihi Dominus donare dignatur, quantum mihi videtur - videtur autem et melius melioribus - sic puto istam solvi quaestionem duobus modis; aut de passione dixit Dominus Petri quod dixit, aut de Evangelio Ioannis. Quod est de passione et hoc sequere me, patere pro me, patere quod ego, crucifixus est enim Christus, crucifixus est et Petrus, expertus est clavos, expertus est cruciatus; Ioannes autem nihil eorum expertus est, hoc est: Sic illum volo manere, sine vulnere, sine cruciatu dormiat et exspectet me; tu me sequere, patere quod ego, sanguinem fudi pro te, funde pro me. Uno ergo isto modo exponi potest quod dictum est: Sic eum manere volo, donec veniam, tu me sequere 14; nolo ut ipse patiatur, tu patere. Secundum autem Evangelium Ioannis hoc mihi videtur intellegi, quoniam Petrus scripsit de Domino, scripserunt et alii sed scriptura eorum magis circa humilitatem Domini 15 est occupata. Dominus enim Christus et Deus et homo. Quid est homo? anima et caro. Quid est ergo Christus? Verbum, anima et caro. Sed qualis anima? quia et pecora habent animas. Verbum, rationale et anima et caro, hoc totum Christus. Sed de divinitate Christi in litteris Petri aliquid 16, in Evangelio Ioannis multum 17 eminet. In principio erat Verbum, ipse dixit. Transcendit nubes et transcendit sidera, transcendit angelos, transcendit omnem creaturam, pervenit ad Verbum, per quod facta sunt omnia. In principio erat Verbum, hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt 18. Quis videat, quis cogitet, quis digne suscipiat, quis digne pronuntiet? Tunc habet bene intellegi quando venerit Christus. Sic illum volo manere donec veniam. Exposui sicut potui, potest ipse melius in cordibus vestris.