IN DIEBUS PASCHALIBUS
SERMO SANCTI AUGUSTINI DE EVANGELIO IO 21
1. Secundum evangelistam Ioannem multa scripta sunt, quemadmodum post resurrectionem discipulis suis apparuerit Dominus Iesus. Apparuit autem eis et piscantibus. Piscatio ista discipulorum ad mare Tiberiadis sumpsit initium, ubi se Dominus eis ostendere voluit; quae magnum continet sacramentum, ut vobis iam cognitum, sed a nobis nunc breviter memorandum.
2. Recolite illam piscationem, quando vocavit piscatores piscium, et fecit eos piscatores hominum, in prima sua praedicatione, longe a passione. Tunc enim, sicut meminisse debetis, venit ad discipulos, nondum discipulos; tunc enim eum relictis retibus secuti sunt. Et invenit eos nihil cepisse per totam noctem, et dixit eis: Mittite retia vestra in mare 1. Et miserunt, et ceperunt tantum piscium, ut duo navigia implerentur, premerentur, et pene demergerentur. Deinde prae multitudine piscium rupta sunt retia. Tunc dixit eis: Venite post me, et faciam vos piscatore hominum 2. Et fecit, et miserunt retia verbi Apostoli per mare mundi, et multum piscium ceperunt. Si vultis considerare piscium numerum, innumerabilem numerum, considerate multitudines Christianorum: hi sunt capti retibus sanctis, capti ad vitam, non ad mortem. Sed tamen de ipsis multis captis multa etiam schismata facta sunt, quia retia rupta sunt. Duo etiam navigia, id est, duae naviculae quae tunc impletae sunt, significaverunt de circumcisione et praeputio venientes, id est, de Iudaeis et Gentibus collectam Ecclesiam. Unde dicitur Christus lapis angularis; quia in angulo se quodammodo parietes osculantur de diverso venientes. Ergo illa navigia impleta sunt, pressa pene et immersa. Hoc significavit Christianos male viventes, et Ecclesiam malis moribus prementes. Sed tamen non sunt submersae naves; Ecclesia enim tolerat male viventes: premi potest, mergi non potest. Modo autem post resurrectionem talem Christus significavit Ecclesiam, qualis erit post nostram resurrectionem: tunc enim solos habebit bonos, nullum commixtum malum, felix Ecclesia.
3. Quid ergo dixit tunc discipulis post resurrectionem? Mittite retia in dexteram partem 3. In illa piscatione non dixerat, in dexteram partem, ne solos significaret bonos; nec dixit, in sinistram, ne solos significaret malos; sed passim proiecta sunt retia, quia habitura erat bonos et malos. Sic de quamdam similitudinem ipse narravit Dominus Christus. Ait enim: Simile est regnum caelorum reti misso in mare, in quo congregata sunt omnia genera piscium. Quod cum perduxerint ad littus, sedent, et eligunt bonos et mittunt in vasis suis; malos autem proiciunt foras. Proposuit, et exposuit. Sic erit et in consummatione saeculi, ait: veniunt angeli, et colligunt malos de medio iustorum, et proiciunt in caminum ignis ardentis; ibi erit fletus et stridor dentium 4. Natent ergo pisces boni cum malis, natent mali cum bonis; natent inter retia, et non rumpant retia; qui enim rumpunt retia, mali sunt! qui autem intra retia remanent, et boni et mali sunt, sed modo.
4. Tunc autem quid ait? Mittite rete in dexteram partem 5. Quid est: in dexteram partem? Illos capturi estis in dexteram partem, qui staturi sunt ad dexteram. Dicturus est enim eis qui a dextris sunt: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum 6. Illos significavit, quando in dexteram partem retia ut mitterentur praecepit. Missa sunt: ceperunt pisces multos et magnos, et non tacuit numerum. In illa prima piscatione, quae significat bonos et malos, non dixit numerum: erant ibi enim supernumerarii. Qui sunt supernumerarii? Qui non pertinent ad numerum sanctorum; unde sunt qui retia disrumpunt, schismata faciunt; unde sunt illi qui saeculo verbis et non factis renuntiant, qui accipiunt sacramentum novi hominis, et in homine perseverant. Hi ergo futuri ibi erant. Ideo non dictum est: in dexteram partem; ideo tacitus est numerus. Ipsi supernumerarii sunt, de quibus Psalmus dicit: Annuntiavi et locutus sum, multiplicati sunt super numerum 7. Erat ibi numerus sanctus, erant et multi super numerum: hic autem nemo super numerum.
5. Et quot erant? Centum et quinquaginta et tres 8. Ipse est totus numerus sanctorum? Absit ut tam paucos habeat vel sola ista in qua nunc loquimur ecclesia. Quid ergo? Qui nescimus, nosse debemus, et qui novimus, recordari: unum agat insinuatio, alterum commemoratio, ne subrepat oblivio. Centum et quinquaginta et tres, ait. Pertinet hoc ad Evangelistam dicere. Cum tam magni, inquit, essent, non est scissum rete 9; tamquam qui recoleret in prima piscatione retia illa disrupta. Modo quid? Et cum tam magni essent, inquit, non est scissum rete. Quis ibi iam timet schismata, ubi non potest scindi unitatis sinus et matris Ecclesiae germen? Nullus enim ab ea separatur amicus, nullus ei sociatur inimicus: omnes enim adhaerentes ei electi erunt, perfecti erunt. Millia millium erunt, et amplius quam millia millium erunt, et tamen isto numero censebuntur.
6. Numerus iste a decem et septem surgit: numerare qui vult ab uno usque ad decem et septem, et omnes addat, inveniet. Posuit unum: addat et duo, ut fiant tres; addat et tres, ut fiant sex; addat et quattuor, ut fiant decem, et sic perveniant ad septimum decimum numerum, et inveniet centum quinquaginta et tres. Restat ut quaeratur a me, quid sibi volunt decem et septem. Si invenimus rationem huius numeri minoris, id est decem et septem, patebit sacramentum maioris, id est centum quinquaginta et tres. Hic in septimo decimo radix est; ibi arbor. Ergo quid sibi volunt decem et septem? Decem significant legem: decem enim praecepta legis in duabus lapideis tabulis conscripta sunt digito Dei, sicut lex dicit, sicut Libri sancti testantur. Signata est enim lex denario numero. Sed legem quis implet sine adiutorio? Prorsus nemo. Si enim data esset lex, ait Apostolus, quae posset vivificare, omnino ex lege esset iustitia. Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Iesu Christi daretur credentibus 10. Data est lex. Ut non multa dicam, inter cetera praecepta habet, non concupisces rem proximi tui 11. Non concupiscas: noli transire ante villam alienam, et suspirare, quia bona est. Rem proximi tui non concupiscas. Domini est terra et plenitudo eius 12: quid non adquisisti, si Deum tenuisti? Noli ergo concupiscere rem proximi tui. Audita est lex, et timore poenae tenebant se homines quidam a malo facto; non tamen se tenebant a delectatione mala. Ergo, Domine, da adiutorium: Etenim benedictionem dabit, qui legem dedit 13. Quomodo autem dictum est hic: Benedictionem dabit qui legem dedit, id est adiutorium Spiritus Sancti, ut lex possit impleri, sic dictum est de sapientia Dei, legem autem et misericordiam in lingua portat 14. Si legem solam sibi portaret, quis duraret? Exigerentur facta legis, et omnes rei invenirentur. Accessit misericordia, quae iuvat ut facias, ignoscit quod non facis. Haec misericordia de Spiritu Sancto est: Spiritus autem Sanctus in Scripturis septenario numero commendatur. De uno loco commemoro. Et Isaias dicit: Requiescet in eo Spiritus Sanctus. Et enumerat: Spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis, spiritus timoris Dei 15. Accedit iste Spiritus, et septem fiunt et decem. Cum accesserint septem ad decem, faciunt sanctos, non de lege credentes, sed de Dei adiutorio praesumentes; ut dicatur Domino suo: Adiutor meus esto ne derelinquas me, neque despicias me Deus salutaris meus. Quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me, Dominus autem assumpsit me 16. Et isti vobiscum dicere didicerunt: Pater noster, qui es in caelis. Accessit ergo misericordia ad legem. Non timeamus, qui in decem et septem sumus; si enim in decem et septem sumus, ad centum quinquaginta et tres perveniemus; et si ad centum quinquaginta et tres perveniemus, ad dexteram erimus; si ad dexteram erimus, regnum percipiemus.