SERMO 252

IN DIEBUS PASCHALIBUS

In duabus piscationibus, de quibus Evangelia, mysteria requirenda.

1. Multis et variis modis, et altitudinem divinitatis suae, et misericordiam humanitatis, in Scripturis Sanctis Dominus noster Iesus Christus ostendit, quemadmodum solet, in mysteriis et sacramentis; ut petentes accipiant, et quaerentes inveniant, et pulsantibus aperiatur. Hoc enim etiam quod lectum est hodie de sancto Evangelio quaerit intellectorem, et facit gaudium spiritale, cum fuerit intellectum. Intendat Sanctitas vestra quid sibi velit, quod eo modo se Dominum discipulis demonstrasse sancta Scriptura testatur, quomodo Evangelista narrat. Perrexerunt enim discipuli piscatum, et tota nocte nihil ceperunt. Dominus autem apparuit eis mane in littore, interrogavit utrum haberent pulmentarium: illi se dixerunt non habere. Ait illis: Mittite retia in dexteram partem, et invenietis 1. Qui quasi empturus venerat, gratis tanta largitus est; et largitus de mari, tamquam de creatura sua. Magnum quidem miraculum. Miserunt statim, et tantum ceperunt ut prae multitudine piscium extrahere retia non possent. Sed hoc tantum miraculum si attendas quis fecerit, non est mirum: multa enim maiora iam fecerat. Non enim qui ante resurrectionem mortuos suscitaverat, magnum aliquid post resurrectionem fuit quod pisces capi fecit. Ergo interrogare debemus ipsum miraculum, quid nobis interius loquatur. Non enim sine causa non dixit utcumque, Mittite retia; sed: Mittite in dexteram partem. Deinde pertinuit ad Evangelistam dicere et numerum piscium. Pertinuit etiam dicere: Et cum tanti essent, id est, tam magni, retia non sunt disrupta 2. Hoc loco recordari nos fecit, aliquando ad iussum Domini missa esse retia, quando elegit discipulos, antequam pateretur ipse. Ibi erat Petrus, Ioannes et Iacobus. Miserunt retia, ceperunt pisces innumerabiles, et cum unum navigium impletum esset, quaesierunt se adiuvari a vicino navigio: et impleta sunt duo navigia piscibus (hoc ante resurrectionem), sanctam multis, ut retia rumperentur 3. Quare ibi numerus nullus dicitur? Quare ibi retia rumpebantur, hic non rupta sunt? Quare ibi non dictum est, ut ad dexteram partem mitterentur retia, hic autem dixit: Mittite retia in dexteram partem? Non est utique sine causa. Non enim faciebat ista Dominus quasi frustra et inaniter. Verbum Dei est Christus, qui non solum sonis, sed etiam factis loquitur hominibus.

Retia, Verbum Dei; mare, saeculum repraesentat.

2. Hoc ergo nobis propositum est, quod cum vestra Caritate tractemus, quid sibi velit ista diversitas. Etenim retia illa quae missa sunt antea, et ceperunt innumerabilem piscium numerum, et oneraverunt duas naves, et retia rumpebantur, et non sunt missa in dexteram partem retia; sed neque dictum est, in sinistram. Iam mysterium captionis illius impletur hoc tempore. Illud autem alterum mysterium, quod non sine causa post resurrectionem fecit, iam non moriturus, sed semper vivus futurus; non solum divinitate, qua nunquam mortuus est, sed etiam corpore, quo pro nobis mori dignatus est. Non ergo frustra illud ante passionem, hoc post resurrectionem. Illic nec in dexteram, nec in sinistram, sed tantum: Mittite retia 4: hic autem: Mittite in dexteram 5. Ibi nullus numerus, sed sola copiosa multitudo, ut duas naves pene mergeret; nam et hoc dictum est ibi: est hic autem et numerus, et magnitudo piscium. Deinde ibi retia rumpebantur, hic pertinuit ad Evangelistam dicere: Et cum tam magni essent, retia non sunt disrupta. Numquid non videmus, fratres, verbum Dei retia esse, et hoc saeculum mare, et omnes qui credunt intra illa retia includi? Si forte quis dubitat hoc significare, attendat ipsum Dominum in parabola hoc dixisse, quod in miraculo ostendit. Ait enim: Simile est regnum coelorum sagenae missae in mare, quae congregat ex omni genere piscium. Quam, cum impleta esset, educentes, traxerunt illam ad littus; et iuxta littus sedentes elegerunt bonos in vasa, malos autem foras miserunt. Sic erit in fine saeculi: exibunt Angeli, et separabunt malos de medio iustorum, et mittent eos in caminum ignis: ibi erit fletus et stridor dentium 6. Apparet ergo signum habere fidei, retia missa in mare. Annon est mare hoc saeculum, ubi se invicem homines quasi pisces devorant? An parvae procellae et fluctus tentationis perturbant hoc mare? An parva pericula sunt navigantium, id est, in ligno crucis patriam coelestem quaerentium? Manifestissima ergo similitudo est.

Duo navigia, duo populi sunt ex adverso venientes.

3. Illud tantum videamus, fratres (quia resurrectio Domini novam vitam significat, quam habebimus, cum hoc saeculum transierit), quomodo primum verbum Dei missum est in hoc mare, id est, in hunc mundum. In hoc saeculum fluctibus turbulentum, et tempestatibus periculosum, et naufragiis molestum, missum est verbum Dei, et cepit multos, ita ut implerentur duo navigia. Quae sunt duo navigia? Populi duo. Quibus populis duobus, tamquam duobus parietibus lapis angularis factus est Dominus, ut eos in se coniungeret ex diverso venientes 7. Venit enim populus Iudaeorum ex alia longe consuetudine: venit autem populus Gentium ab idolis. Venit ex circumcisione populus Iudaeorum: venit ex praeputio populus Gentium. Ex diverso venerunt: sed in lapide angulari iunguntur. Nunquam enim angulum faciunt parietes, nisi e diverso venientes. In Christo ergo concordaverunt duo populi, vocati ex Iudaeis qui erant prope, et ex Gentibus qui erant longe. Nam quia prope erant Iudaei (iam enim unum Deum colebant), quando crediderunt in Christum, attende quid fecerint. Quidquid habuerunt, vendiderunt, et posuerunt pretia praediorum suorum ante Apostolorum pedes: et distribuebatur unicuique, prout cuique opus erat 8. Liberati sunt sarcinis negotiorum saecularium, et levibus humeris secuti sunt Christum: subdiderunt collum iugo leni, et amplectentes lapidem angularem ex propinquo, pacati sunt. Venit autem et populus Gentium ex longinquo, et ipse pervenit ad illum lapidem, et convenit in pace. Istos duos populos significant duae illae naves. Sed tanta multitudine piscium impletae sunt, ut pene mergerentur. Legimus enim et inter ipsos, qui de Iudaeis crediderant, exstitisse carnales, qui pressuram faciebant Ecclesiae, et prohibebant Apostolos Gentibus loqui Evangelium, dicentes, Non est missus Christus nisi circumcisis: ut si vellent Evangelium accipere Gentes, circumciderentur. Unde apostolus Paulus missus ad Gentes 9, odiosus eis factus erat verum praedicans, qui de Iudaea crediderant. Volebat enim Apostolus, ut ex diverso veniens populus Gentium, tamen angulum tangeret, ubi firma pax erat. Carnales ergo illi exigentes circumcisionem, non pertinebant ad numerum spiritalium: neque iam videbant transactis sacramentis carnalibus venisse illum, cuius praesenti luce umbrae fugaretur. Tamen quia seditiones faciebant, quasi multitudine sua mergebant navem.

In Ecclesia nunc mali et mala non desunt.

4. Attendamus etiam navem Gentium. Videamus si non tanta multitudo collecta est in Ecclesiam, ut vix ibi appareant grana frumenti in tam multo numero palearum. Quam multi raptores, quam multi ebriosi, quam multi maledici, quam multi spectatores theatrorum! Nonne ipsi implent ecclesias, qui implent et theatra? Et talia plerumque seditionibus quaerunt in ecclesiis, qualia solent in theatris. Et plerumque si aliquid spiritaliter dicatur aut iubeatur, resistunt, reluctantur, sequentes carnem, repugnantes Spiritui Sancto. Unde Iudaeos quoque Stephanus accusabat 10. In ista civitate, fratres mei, nonne experti sumus, quod recordatur nobiscum Sanctitas vestra, quanto periculo nostro de ista basilica ebriositates expulerit Deus? Nonne seditione carnalium pene mergebatur nobiscum navis? Unde hoc, nisi de illo numero piscium innumerabili? Deinde etiam illud ibi dictum est, quia retia rumpebantur. Disruptis retibus, haereses et schismata facta sunt. Retia quidem omnes concludunt: sed impatientes pisces, nolentes venire ad cibum Domini, ubi possunt, impingunt se, et rumpunt, et exeunt. Et retia quidem illa per totum expanduntur: qui rumpunt autem, per loca rumpunt. Donatistae ruperunt in Africa, Ariani ruperunt in Aegypto, Photiniani ruperunt in Pannonia, Cataphryges ruperunt in Phrygia, Manichaei ruperunt in Perside. Quod locis sagena illa disrupta est? Et tamen quos includit, perducit ad littus. Perducit quidem, sed numquid qui ruperunt retia? Omnes mali exeunt. Non quidem exeunt, nisi mali: remanent autem et boni et mali. Nam unde perducitur sagena ad littus cum piscibus et bonis et malis, de qua in parabola locutus est Dominus?

Palea et frumentum nunc simul sunt in Ecclesia.

5. Hanc enim similitudinem habet etiam area, cum trituratur. Est palea, sunt frumenta: sed tamen qui attendunt aream, difficile vident nisi paleam. Diligentia opus est ut frumenta in palea inveniantur. Venti autem perflant undique aream. Et cum trituratur, antequam subrigatur ut possit ventilari, numquid non patitur ventos? Ventus flat ex hac parte, verbi gratia, tollit paleas: inde rursus flat, tollit ad alteram partem. A quacumque parte tollit paleas, et mittit in sepem, et in spinas, et quolibet. Non potest frumentum inde tollere: non tollit ventus nisi paleas. Sed tamen cum tulerint undique flantes venti paleas, numquid solum triticum in area remanebit? Non inde it nisi palea: remanet autem et palea et frumentum. Quando it omnis palea? Quando venerit Dominus ferens ventilabrum in manu sua, et mundabit aream suam, frumenta recondet in horreum, paleam autem comburet igni inexstinguibili 11. Melius intendat Sanctitas vestra quid dicam. Aliquando enim venti qui tollunt paleam de area, iterum flant a sepe ubi haeserat palea, et eam revocant in aream. Sicut, verbi gratia, nescio quis homo in Catholica constitutus, passus est aliquam tentationem tribulationis. Vidit sibi carnaliter subveniri posse in negotio suo apud Donatistas: dictum est illi, Non tibi subvenietur, nisi hic communicaris. Flavit ventus, proiecit in spinas. Si contingat illi negotium habere saeculare rursus, quod non possit finiri nisi in Ecclesia catholica, non attendens ubi sit, sed ubi negotia sua commodius explicet, quasi flante vento ab altera parte sepis, revocatur ad aream Domini.

Palea frumentum tum fieri potest.

6. Isti ergo, fratres, qui carnalia quaerunt in Ecclesia, et non sibi proponunt quid promittat Deus: quia hic sunt tentationes, pericula, difficultates; post temporales autem labores, requiem sempiternam promittit, et Angelorum sanctorum societatem: sibimet ergo ista non proponentes, sed carnalia desiderantes in Ecclesia, sive sint in area, sive sint foris, palea sunt. Nec ad illos valde gaudemus, nec palpamus eos vanis adulationibus. Bonum est illis ut fiant frumentum. Hoc enim interest inter illas veras paleas, et istos carnales homines, quia paleae illae non habent liberum arbitrium, homini autem Deus dedit liberum arbitrium. Et si vult homo, heri fuit palea, hodie fit frumentum: si a verbo Dei se avertat, hodie fit palea. Et non est quaerendum, nisi quales inveniat ultima ventilatio.

In superna civitate soli erunt boni.

7. Attendite iam, fratres, etiam illam Ecclesiam beatam, mysticam, magnam, quam significant centum quinquaginta tres pisces. Ista enim qualis sit, audivimus, et novimus, et videmus: illa autem qualis futura sit, in prophetia nobis est; sed adhuc nondum pervenit experimento. Sed tamen licet de futura gaudere, quamvis praesentem nondum videamus. Missa sunt tunc retia, nec in dexteram, nec in sinistram: captura enim erant et bonos et malos. Si enim diceretur: In dexteram; non ibi intellegerentur mali: si diceretur: In sinistram; non ibi intellegerentur boni. Quando autem bonos et malos habitura erant, passim missa sunt retia, et ceperunt, ut tractavimus, iniquos et iustos. Nunc autem iam futura Ecclesia in illa Ierusalem sancta, ubi patebunt omnium corda mortalium, non est metuendum ne intret aliquis in illam Ecclesiam qui malus est. Non enim sub pelle mortalitatis teget astutiam cordis nequissimi. Iam enim venit Dominus: et ideo post resurrectionem iubet ut mittantur haec retia in dexteram, iam non moriturus. Et fit quod Apostolus ait: Quo usque veniat Dominus, et illuminet abscondita tenebrarum, et manifestabit cogitationes cordis: et tunc laus erit unicuique a Deo 12: quando publicabuntur conscientiae, quae modo teguntur. Tunc ergo boni soli erunt ibi, pellentur mali. Ad dexteram enim missa sunt retia, iniquos habere non poterunt.

Centum quinquaginta tres pisces quid significent.

8. Quare ergo centum quinquaginta tres? Numquid tot erunt sancti? Nam si computentur, non solum omnes fideles, qui in bona vita exierunt de corpore, sed soli martyres; unus dies passionis martyrum si computetur, millia hominum inveniuntur coronatorum. Ergo centum quinquaginta tres pisces, quid sibi volunt, sine dubio conquirendum est 13. Quid sibi volunt quinquaginta? In isto enim numero, id est, in quinquaginta mysterium est: quia ter multiplicati quinquaginta, fiunt centum quinquaginta. Nam ideo videtur additus ternarius numerus, ut admoneamur ex qua multiplicatione facti sint centum quinquaginta tres: ac si diceretur: Centum quinquaginta in tria divide. Nam si diceretur: Centum quinquaginta duo, ex illo numero qui supercrevit admoniti, divideremus in septuaginta quinque: quoniam septuaginta quinque bis ducti, faciunt centum quinquaginta. Divisionem quippe binariam binarius numerus additus indicaret. Si diceretur: Centum quinquaginta sex, in vigenos quinos partiri debuimus, ut fierent eorum sex partes. Nunc autem quia dictum est, Centum quinquaginta tres, in tres partes debemus dividere totum illum numerum, id est, centum quinquaginta. Huius ergo numeri pars tertia, quinquaginta sunt. Itaque nostra tota consideratio in quinquagenario numero figenda est.

Electorum negotium laus Dei.

9. Numquid forte ipsi sunt quinquaginta isti dies, quos nunc celebramus? Non enim sine causa, fratres mei, consuetudinem antiquae traditionis tenet Ecclesia, ut per istos quinquaginta dies Alleluia dicatur. Alleluia enim laus est Dei. Significatur ergo nobis laborantibus actio quietis nostrae. Cum enim post istum laborem ad illam requiem veniemus, solum negotium laus Dei erit, actio nostra ibi Alleluia est. Quid est Alleluia? "Laudate Deum". Quis laudet Deum sine defectu, nisi Angeli? Non esuriunt, non sitiunt, non aegrotant, non moriuntur. Nam et nos diximus Alleluia, et cantatum est mane hic, et cum iam adessemus, paulo ante diximus Alleluia. Odor nos quidam divinae laudis, et illius quietis attingit, sed ex maiore parte mortalitas premit. Lassamur enim dicendo, et membra nostra reficere volumus: et si diu dicatur Alleluia, onerosa nobis est laus Dei, propter molem corporis nostri. Nam plenitudo sine cessatione in Alleluia, post hoc saeculum et post laborem erit. Quid ergo, fratres? Dicamus quantum possumus, ut semper dicere mereamur. Ibi cibus noster Alleluia, potus Alleluia, actio quietis Alleluia, totum gaudium erit Alleluia, id est, "Laus Dei". Quis enim laudat aliquid sine defectu, nisi qui fruitur sine fastidio? Quantum ergo erit robur in mente, quanta immortalitas et firmitas in corpore, ut neque mentis deficiat intentio in contemplatione Dei, neque membra succumbant in continuatione laudis Dei?

Sensus mystici in numeris 50 et 40 latent.

10. Quare ergo quinquaginta dies in hoc mysterio celebrantur? Dominus quadraginta dies fecit cum discipulis post resurrectionem, sicut Actus Apostolorum testantur 14: post quadraginta dies ascendit in coelum, et decimo die postea quam ascendit, misit Spiritum Sanctum. Quo impleti Apostoli, et omnes qui convenerant in unum, locuti sunt linguis, et fecerunt illa magnalia, quae legentes et credentes amplectimur, cum magna fiducia loquentes verbum Dei 15. Quadraginta dies fecit in terra cum discipulis, ante passionem autem quadraginta dies ieiunavit 16: non invenis alium ieiunasse quadraginta diebus, praeter Dominum, et Moysen 17, et Eliam 18. Dominus tamquam Evangelium, Moyses tamquam Lex, Elias tamquam Prophetia: quia Evangelium testimonium habet a Lege et Prophetis 19. Ideo et in monte, quando voluit ostendere Dominus noster Iesus gloriam suam, inter Moysen et Eliam stetit 20. Medius in honore ipse fulgebat: Lex et Prophetae a lateribus attestabantur. Quadragenarius ergo numerus tempus hoc significat, in quo laboramus in saeculo: quia sapientia nobis hic dispensatur temporaliter. Aliter enim visio sapientiae immortalis sine tempore, aliter autem temporaliter dispensatur. Fuerunt enim Patriarchae, et transierunt hinc: temporalis fuit dispensatio ipsorum. Non dico, temporaliter vivunt; nam semper vivunt, et cum Deo vivunt. Sed temporalis dispensatio verbi per eos facta est. Non enim modo loquuntur hic; sed scripta sunt quae locuti sunt, et leguntur in tempore. Venerunt Prophetae tempore proprio, et abierunt. Venit Dominus tempore proprio: nam nunquam recessit praesentia maiestatis, nunquam recedit divinitate ubique constitutus; sed quomodo in Evangelio dictum est: In hoc mundo erat, et mundus per eum factus est, et mundus eum non cognovit: in sua propria venit, et sui eum non receperunt 21. Quomodo hic erat, et quomodo venit, nisi quia hic erat maiestate, venit humanitate? Quod enim venit in carne, temporaliter nobis sapientiam ipse ministravit: temporaliter per Legem, temporaliter per Prophetas, temporaliter per Scripturas Evangelii. Cum transierint enim tempora, videbimus ipsam sapientiam sicut est, quae retribuit denarium numerum. Septenarius enim numerus indicat creaturam: quia sex diebus Deus operatus est, et septimo ab operibus quievit. Ternarius vero numerus conditorem Patrem et Filium et Spiritum Sanctum insinuat. Perfecta est sapientia, creaturam creatori pie subdere; discernere conditorem a conditione, artificem ab operibus. Qui commiscet artifici opera, nec artem intellegit, nec artificem: qui autem discernit, impletur sapientia. Iste est ergo denarius, plenitudo sapientiae. Sed quando temporaliter distribuitur; quia in quaternario numero est insigne temporalium, quater ductus denarius, quadragenarium numerum facit. Et annus quadrifarie variatur, verno, aestate, autumno et hieme: et maxime apparet in tempore quaternaria quaedam vicissitudo. Quatuor etiam ventos Scriptura commemorat. Per quatuor enim cardines perrexit Evangelium, quod in tempore dispensatur: et ipsa est catholica Ecclesia, quae quatuor partes orbis obtinuit. Ergo denarius hoc modo quadragenarium numerum facit.

De sensu mystico in numero 153 latente.

11. Ideo quadraginta diebus illi ieiunaverunt, significantes in isto tempore necessariam esse abstinentiam ab amore rerum temporalium. Hoc enim significant per tot dies perpetua illa ieiunia, quadraginta diebus. Unde et populus ille Israel quadraginta annos per eremum ductus est, antequam terram promissionis regnaturus intraret. Sic et nos in vita ista, ubi maxima sollicitudo est, ubi timor, ubi pericula tentationum, temporali dispensatione quasi per eremum ducimur. Sed cum bene gesserimus quadragenarium numerum, id est, bene vixerimus in ista temporali dispensatione, secundum praecepta Dei ambulantes, accipiemus mercedem denarium illum fidelium. Quia et Dominus quando ad vineam mercenarios conduxit, mercedem illis denarium dedit. Omnibus denarium, et quos mane conduxerat, et quos medio dic, et quos fine diei, omnibus denarium dedit 22. Quia si fuerit ab ineunte aetate quisque fidelis, denarium accepturus est; iam non per temporum distributionem, sed in aeterna contemplatione sapientiam discernentem Creatorem a creatura; ut Creatore perfruatur, de creatura laudet Creatorem. Sed credidit aliquis iuvenis, et priore tempore suo non fuit fidelis; denarium est accepturus. Sed credidit senex, iam in occasu diei quasi hora undecima conductus ad vineam; et ipse denarium percepturus est. Itaque ad quadragenarium illum bene gestum, adde mercedem denarii, et fiet quinquagenarius numerus, qui significat Ecclesiam futuram ubi semper laudabitur Deus. Sed quia in nomine Trinitatis vocati sunt omnes, ut in quadragenario numero bene vivant, et denarium accipiant, ipsum quinquagenarium ter multiplica, et fiunt centum quinquaginta. Adde ipsum mysterium Trinitatis, fiunt centum quinquaginta tres, qui piscium numerus in dextera inventus est: in quo tamen numero innumerabilia sunt millia sanctorum. Unde nulli mali proicientur, quia non ibi erunt: nec ullo schismate retia dirumpentur, quae sunt vincula unitatis et pacis.

Si relaxantur ieiunia, morum austeritas ne relaxetur.

12. Satis esse arbitror expositum grande mysterium. Sed scitis quod ad nos pertinet bene operari tempore quadragesimo, ut possimus Dominum laudare in quinquagesimo. Ideo quadraginta illos dies, antequam vigilemus, in labore et ieiunio et abstinentia celebramus: significant enim praesentiam huius temporis. Post resurrectionem autem Domini, quia isti dies significant laetitiam sempiternam (nondum hoc sunt, sed hoc significant: in mysterio res est, fratres, nondum in effectu: non enim quando celebratur Pascha, crucifigitur Dominus: sed quomodo praeterita anniversaria celebratione significamus, sic et futura quae nondum sunt): isto ergo tempore relaxantur ieiunia; significat enim numerus dierum istorum quietem futuram. Sed videte, fratres, ne per multam ebriositatem quasi permissi magna effusione, carnaliter volentes celebrare istos dies, non mereamini quod significant in sempiternum cum Angelis celebrare. Forte enim quemcumque ebrium reprehendero, dicturus est: Tu nobis tractasti quia isti dies laetitiam sempiternam significant; tu nobis insinuasti quia hoc tempus gaudium angelicum et coeleste praenuntiat: non ergo debui mecum bene facere? Utinam bene, et non male. Significat enim tibi gaudium, si fueris templum Dei. Si autem immunditia vinolentiae impleas templum Dei, sonat tibi Apostolus: Quisquis templum Dei corruperit, corrumpet illum Deus 23. Sit hoc conscriptum in cordibus Sanctitatis vestrae, meliorem esse hominem minus intellegentem et melius viventem, quam multum intellegentem et non bene viventem. Plenitudo quidem est et beatitudo perfecta, ut cito quisque intellegat et bene vivat: sed si forte utrumque non potest, melius est bene vivere, quam cito intellegere. Qui enim bene vivit, meretur amplius intellegere: qui male vivit, et quod intellegit perdet. Sic dictum est: Qui habet, dabitur ei; qui autem non habet, et id quod videtur habere, auferetur ab eo 24.