SERMO 250

IN DIEBUS PASCHALIBUS

Deus ignobilia mundi eligit.

1. Dominus Iesus infirma mundi eligens ut confunderet fortia 1, et colligens Ecclesiam suam de toto orbe terrarum non coepit ab imperatoribus aut a senatoribus sed a piscatoribus. Cuiuscumque enim dignitatis fuissent prius electi, sibi hoc auderent tribuere, non Dei gratiae. Hoc consilium secretum Dei, hoc consilium Salvatoris nostri exponit Apostolus ubi dicit: Videte enim vocationem, fratres - Apostoli verba sunt - videte enim vocationem vestram, fratres, quia non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles, sed infirma mundi elegit Deus ut confunderet fortia et ignobilia mundi et contemptibilia elegit Deus et ea, quae non sunt tamquam sint ut quae sunt evacuentur ut non glorietur omnis caro coram ipso 2. Hoc et Propheta dixit: Omnis vallis implebitur et omnis mons et collis humiliabitur, aequalitas campi constituetur 3. Denique hodie ad gratiam Domini pariter accedunt nobiles et ignobiles, doctus et imperitus, pauper et dives. Ad istam gratiam accipiendam non se praeponit superbia humilitati, nihil scientis, nihil habentis 4, nihil valentis. Sed quid eis dixit? Venite post me et faciam vos fieri piscatores hominum 5. Si illi piscatores non praecessissent, nos quis cepisset? Modo magnus est quilibet orator si potuerit bene exponere de quo scripsit piscator.

Male viventium multitudo bene viventes perturbat.

2. Cum ergo piscatores piscium elegisset Dominus Iesus Christus et fecisset piscatores hominum, in ipsis etiam piscationibus eorum aliquid nos voluit admonere de vocatione populorum. Duas piscationes adtendite necessaria distinctione discretas; una quando Dominus elegit eos de piscatoribus et fecit eos discipulos suos 6, alia quam modo audivimus 7 cum sanctum Evangelium legeretur post resurrectionem Domini Iesu Christi, illa ante resurrectionem, ista post resurrectionem. Quid intersit inter has piscationes valde debemus adtendere; navigium est instructionis nostrae. Nova Evangelii praedicatio; tunc invenit piscantes; accessit et ait illis: Mittite retia. Dixerunt illi: Tota nocte nihil cepimus, frustra laboravimus. Ecce in nomine tuo mittemus retia 8. Miserunt et tantum ceperunt ut implerent duas naviculas quae piscium multitudine ita premebantur ut propemodo mergerentur. Deinde ipsa multitudine piscium disrupta sunt retia. Tunc ait illis: Venite post me, et faciam vos piscatores hominum 9. Relictis tunc retibus et naviculis secuti sunt Christum. Modo post resurrectionem exhibuit nobis Dominus Christus aliam piscationem, distantem ab illa superiore. Tunc enim: Mittite retia dixit; nec "in sinistram" nec "in dexteram partem", sed tantum: Mittite retia. Si enim diceret: "in sinistram", malos solos significaret, "in dexteram", solos bonos. Quia ergo nec "in dexteram" nec "in sinistram" dixit, boni et mali significantur, de quibus loquitur Evangelium alio loco, quia misit paterfamilias servos suos parata cena et adduxerunt quos invenire potuerunt, bonos et malos, et impletae sunt nuptiae recumbentibus 10. Talis est modo Ecclesia, plena bonis et malis. Multitudine impletur Ecclesia sed multitudo ista aliquando premit et prope ad naufragium conatur adducere. Male viventium multitudo turbat bene viventes, ita perturbat ut qui bene vivit stultum se esse putet, quando adtendit alios male vivere, maxime quia secundum bona huius saeculi inveniuntur multi felices nocentes, inveniuntur multi infelices innocentes. Et quam metuendum est ne naufragio prematur atque mergatur! Quam metuendum est, carissimi, ne dicat qui bene vivit: Quid mihi prodest quia bene vivo? Ecce enim ille male vivit et honoratior me est. Mihi quid prodest quia bene vivo? Periclitatum, timeo ne mergatur. Alloquar eum ne profundius mergatur qui bene vivit. Bene vivis, noli fatigari et retro respicere. Vera est promissio Domini tui. Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit 11. - Adtendis, inquis, quod alius male vivit et felix est! - Falleris, infelix est et eo est infelicior quo sibi videtur felicior. Insania est quod non agnoscit miseriam suam. Si videres febrientem ridentem, tu plangeres insanientem. Quod tibi promissum est nondum venit. Ille qui tibi felicior videtur, rebus visibilibus et temporalibus pascitur, ipsis laetatur; nec attulit ea, nec auferet ea, nudus ingressus est, nudus est exiturus 12; a falsis gaudiis venturus est ad veros dolores. Tibi autem quod promissum est, nondum venit; dura ut pervenias; per.. severa ne deficiendo te ipsum fraudes, nam Deus te fallere non potest. Ecce dixi breviter ne navigia mergantur. Accessit aliud ad illam piscationem detestabilius ut retia rumperentur 13. Rupta sunt retia, haereses factae sunt. Quid enim aliud schismata nisi scissurae? Sic ferenda et toleranda est prima piscatio ut nemo taedio fatigetur, quamvis scriptum sit: Taedium detinuit me a peccatoribus relinquentibus legem tuam 14. Navigium clamat quod prematur a multitudine, tamquam ipsa navis habet hanc vocem: Taedium detinuit me pro peccatoribus relinquentibus legem tuam. Etsi premeris, vide semper ne mergaris. Tolerandi sunt mali modo, non separandi. Misericordiam et iudicium Domino cantabimus 15, prius misericordia praerogatur et postea iudicium exercetur; separatio in iudicio fiet. Modo audiat me bonus et sit melior, audiat et malus et sit bonus; cum tempus est paenitentiae, nondum sententiae. Transeamus ab ista piscatione quae habet gaudia mixta lacrimis; gaudia quia colliguntur boni, mixta lacrimis quia vix feruntur mali.

Si Spiritum tollas, lex nihil valet.

3. Ad illam piscationem novissimam animum convertamus; ibi reficiamur, ibi consolemur. Et ideo ipsa post resurrectionem Domini facta est quia sic significavit Ecclesiam qualis post resurrectionem futura est. Ecce dicitur discipulis piscantibus, Dominus dicit, qui et prius dixit, ipse et postea, sed prius quid mitterent, modo quo mitterent, id est, in dexteram partem navigii 16. Ergo illi modo capiuntur qui ad dexteram stabunt, illi capiuntur quibus dictum est: Venite benedicti Patris mei, percipite regnum 17. Mittunt et capiunt. Ibi numerus non est dictus in prima piscatione, sola multitudo dicta est, numerus non est definitus. Multi sunt enim super numerum modo, id est veniunt, intrant, implent ecclesias; ipsi implent et theatra qui ecclesiam; super numerum implent; ad numerum illum qui futurus est in vita aeterna non pertinent, nisi mutentur cum vivunt. Et numquid omnes mutantur? Quomodo? Nec illi boni omnes perseverant. Ideo illis dictum est: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit 18. Et illis qui adhuc mali sunt dicitur: Nolo mortem peccatoris sed ut convertatur et vivat 19. Ergo ibi numerus non est dictus quia multi super numerum facti sunt, quoties dixit Psalmus: Annuntiavi et locutus sum, multiplicati sunt super numerum 20. Modo in dexteram, non super numerum; centum quinquaginta tres sunt pisces sed magni. Hoc enim dictum est: Et cum magni essent, non est scissum rete 21. Tunc enim congregatio sanctorum erit, divisiones et scissura haereticorum non erit, pax erit et perfecta unitas erit, nemo minus erit, nemo plus, integer numerus. Sed valde pauci sunt si centum quinquaginta et tres sunt. Absit a nobis ut tot soli sint in hac plebe, quanto magis in universa Ecclesia Dei. Apocalipsis ipsius beati Ioannis evangelistae ostendit visam fuisse tantam multitudinem sanctorum et in illa aeternitate felicium quantam numerare nemo possit. Sic ibi habes scriptum 22. Et tamen omnes ad numerum istum pertinent ad centum quinquaginta tres. Ad paucitatem ampliorem volo redigere numerum istum. Centum quinquaginta tres sunt, pauciores illos faciamus, decem septem sunt. Isti centum quinquaginta tres decem septem sunt. Quare decem? quare septem? Decem propter legem, septem propter Spiritum. Septenaria enim forma propter perfectionem quae praedicatur in donis Spiritus Sancti. Requiescet, inquit beatus Isaias propheta, requiescet, inquit, super eum Spiritus Sanctus. Et cum dixisset Spiritum Sanctum enumeravit septem virtutes: spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, habes quattuor. Spiritus scientiae et pietatis, spiritus timoris Domini 23. A sapientia coepit, ad timorem terminavit, tamquam descendens locutus est a summis ad ima, a sapientia ad timorem. Ab imis ad summa: a timore ad sapientiam. Initium enim sapientiae timor Domini 24. Hoc est donum gratiae, ista septenaria virtute in dilectis Dei operatur Spiritus Sanctus ut aliquid lex valeat ibi. Nam si tollas Spiritum, quid valet lex? Praevaricatorem facit, ideo dictum est: Littera occidit 25. Iubet et non facit. Non occidebat antequam tibi iuberetur et si tenebat te providentia peccatorem, non tamen tenebat praevaricatorem. Iubetur et non facis, prohibetur et facis, ecce littera occidit. Lex autem decem praecepta habet. Praeceptum primum legis est: colendum esse unum Deum, nullum alium, nullum idolum faciendum. Praeceptum secundum est: Non accipies nomen Domini Dei tui in vanum. Praeceptum tertium est: Observa diem sabbati 26 spiritaliter non carnaliter quomodo Iudaei. Ista tria praecepta ad dilectionem Dei pertinent, sed quia in his duobus praeceptis, ait, tota Lex pendet et Prophetae 27, id est, in dilectione Dei et in dilectione proximi. Cum audisti quid pertineat ad dilectionem Dei: unitas, veritas, quies; adtende quid pertineat ad dilectionem proximi. Honora pat rem tuum et matrem tuam; habes quartum praeceptum. Non moechaberis; habes quintum. Non homicidium facies; habes sextum. Non furtum facies; habes septimum. Non falsum testimonium dices; habes octavum. Non concupisces rem proximi tui; habes nonum. Non concupisces uxorem proximi tui 28; habes decimum. Qui dicit: Non concupisces interna pulsat, interiora percutit <ubi> concupiscentia negotium agit. Ecce ista lex est in decem. Quid prodest cum didiceris et non feceris? Praevaricator eris. Ut autem facias, auxilium necessarium est. Unde auxilium? De Spiritu. Littera occidit, Spiritus autem vivificat 29. Ad decem accedant septem fiunt decem et septem. In isto numero est omnis multitudo beatorum. Sed quomodo perveniant ad centum quinquaginta tres, iam soleo vobis dicere et multi praeveniunt me, sollemniter tamen sermo reddendus est. Multi obliti sunt, aliqui nec audierunt. Qui autem non obliti sunt et audierunt, patienter ferant ut alii et commemorentur et instruantur. Quando duo ambulant viam, unus celerior et alter tardior, in potestate celerioris est ut comes non deseratur. Nihil perdit qui audit quod sciebat et in eo quod nihil perdit etiam gaudere debet et quia instruitur qui nesciebat. Decem septem numera ab uno usque ad decem septem ita ut omnes addas et pervenies ad centum quinquaginta tres. Quid a me exspectatis? Numerate vobis.