SERMO 249

IN DIEBUS PASCHALIBUS

Duae piscationes in Evangeliis narrantur.

1. Audivimus Evangelium, quemadmodum Dominus Iesus, post resurrectionem apparuit discipulis piscantibus ad mare Tiberiadis 1. Quando eos vocavit primum, dixerat eis: Venite post me, et faciam vos piscatores hominum 2. Et tunc quidem quando vocati sunt, ad eius verbum mittentes retia, ceperunt magnam multitudinem piscium; sed numerus non est dictus. Deinde in ipsa piscatione prima, non eis dixerat: Mittite rete in dexteram partem 3: sed tantum dixerat: Mittite 4; nec, In dexteram dixit; nec, In sinistram. Captus est autem tantus piscium numerus, ut esset sine numero, et onerata sunt navigia eorum. Et quomodo onerata sunt? Sic loquitur Evangelium: Ut pene mergerentur 5. Tunc eis dixit quod commemoravi: Venite post me, et faciam vos piscatores hominum. Ad ipsa retia pertinemus, sumus quidem illis retibus capti; sed non remanemus captivi. Non timeat capi homo: si capi potest, decipi non potest. Sed quid sibi vult ista postrema piscatio, de qua hodie lectum est Evangelium? Apparuit Dominus piscatoribus stans in littore, et quaesivit ab eis utrum haberent pulmentarium. Dixerunt se non habere; nihil enim ceperant tota nocte. Et ait illis: Mittite in dexteram partem: quod tunc non dixerat. Et fecerunt; et non poterant trahere retia prae multitudine piscium. Inventi sunt autem pisces centum quinquaginta tres. Et quoniam in illa prima piscatione dictum erat quia prae multitudine piscium retia rumpebantur, pertinuit ad curam Evangelistae in ista piscatione dicere: Et cum tam magni essent, non est scissum rete 6.

Inter malos bene vivendum.

2. Discernamus piscationes duas; unam ante resurrectionem, alteram post resurrectionem. In illa mittuntur passim retia: non nominatur dextera, ne intellegantur soli boni; non nominatur sinistra, ne intellegantur soli mali: ergo permixti boni et mali. Et retia prae multitudine rumpebantur 7. Rupta retia significant schismata. Videmus, sic est, sic fit. Implentur navigia duo propter populos duos de circumcisione et praeputio: et sic implentur, ut premantur, et pene mergantur. Hoc quod significat, gemendum est. Turba turbavit Ecclesiam. Quam magnum numerum fecerunt male viventes, prementes et gementes? Sed propter pisces bonos non sunt mersa navigia. Disseramus illam piscationem novissimam post resurrectionem. Malus ibi nullus, magna securitas, sed si bonus eris. Inter malos estote boni, et eritis sine malis boni. In ista piscatione est quod moveamini: inter malos estis. O qui fideliter me auditis, o vos ad quos non perit quod dico, o vos quibus verbum non per aures transit, sed in cor descendit, o vos qui plus timetis male vivere quam male mori: quia si bene vixeris, male mori non poteris: vos ergo qui me auditis, ut non solum credatis, sed etiam bene vivatis; vivite bene, et inter malos vivite bene, retia nolite disrumpere. Qui multum sibi placuerunt, et quasi malos sustinere noluerunt, retia ruperunt, in mari perierunt. Vivite inter malos bene, non vobis suadeant mali christiani male vivere. Non dicat cor tuum: Ego solus sum bonus. Si coeperis esse bonus; crede esse et alios, si tu esse potueris. Ne adulteretis, ne fornicemini, ne fraudem faciatis, ne furemini, ne falsum testimonium dicatis, ne falsum iuretis, ne inebriemini, ne commodatum negetis, ne inventum alicuius in vico non reddatis. Haec et talia facite, securi inter malos pisces. Intra eadem retia natatis; sed venietis ad littus, post resurrectionem in dextera inveniemini. Ibi nullus est malus. Quid enim, quia legem nostis, quia Dei mandata cognoscitis, quia scitis quid sit bonum et malum, quid vobis prodest, si non faciatis? Non ne ipsa scientia punitur conscientia? Sic discite, ut faciatis.

Decem - praecepta Legis septem - cooperationes Spiritus Sancti.

3. Mandata Dei propter magnum perfectionis mysterium Decalogo continentur. Decem praecepta Legis sunt scripta in tabulis lapideis digito Dei 8, hoc est Spiritu Sancto: in una tabula, praecepta quae ad Deum pertinent; in altera, quae ad hominem pertinent. Quare hoc? Quia in dilectione Dei et proximi tota Lex pendet et Prophetae 9. Sed quid valent ista decem? Data est lex, sed si data esset lex quae posset vivificare, omnino ex lege esset iustitia 10. Nosti legem, et non facis legem; Littera occidit: ut autem facias quod nosti: Spiritus autem vivificat 11. Accedant ad decem septem. Sicut enim lex Decalogo significatur, ita Spiritus Sanctus septiformis ostenditur. Ipse invocatur super baptizatos, ut det illis Deus, secundum prophetam, Spiritum sapientiae et intellectus: ecce duo. Spiritum consilii et fortitudinis: ecce quatuor. Spiritum scientiae et pietatis: ecce sex. Spiritum timoris Domini: ecce septem 12. Quando ista septem accesserunt, fiunt decem. Quid dixi? Quasi absurdum est: Cum septem ad decem accesserunt, fiunt decem: quasi oblitus sum numerare. Ergo dicere debui. Cum septem ad decem accesserunt, fiunt decem et septem. Hoc omnes norunt: nam cum dicerem, Cum septem ad decem accesserunt, fiunt decem; pueri isti non me ridebant? Et tamen dico, et repeto, non erubesco. Cum intellexeritis, non reprehendetis computantem, sed amabitis disputantem. Decem sunt illa praecepta legis: sed enumeravi et septem cooperationes Spiritus Sancti. Cum ista septem accesserint, fiunt decem: cum Spiritus Sanctus accesserit, impletur lex. Si autem ista septem non accesserint, non fiunt illa decem: in littera erunt, sed littera occidit; scientia praevaricatorem facit. Accedat Spiritus, et impletur lex, adiutorio Dei, non viribus tuis. Ergo vide: non valde amemus pertinere ad illa decem. Si enim ex lege iustitia, ergo Christus gratis mortuus est 13. Sed quo pertineamus? ad illa septem? Tale est ac si facere possimus, sed quid facimus nesciamus. Ergo ad decem septem pertineamus. Lex iubet, Spiritus iuvat: lex agit tecum, ut scias quid facias; Spiritus, ut facias. Ergo ad decem septem pertineamus, et computemus decem septem, et inveniemus nos in centum quinquaginta tribus. Iam nostis, saepe dixi, saepe ostendi. Ab uno usque ad quatuor decem sunt: sed si omnes addas. Unum sequantur duo: adde et duo, iam tria sunt: post duo sequantur tria, iam sex sunt: post tria sequantur quatuor, iam decem sunt. Quid me rumpo? Quod nostis loquor. Addite caeteros numeros, et pervenietis. Cum perveneritis ad decem et septem, ad centum et quinquaginta et tres crescendo pervenietis. Quid est crescendo? Proficiendo tamquam gradatim pervenietis ad dexteram, Obedite nobis, computate vobis.