SERMO 248

IN DIEBUS PASCHALIBUS

In duabus piscationibus tota figuratur Ecclesia.

1. Et hodie lectio recitata est de his quae facta sunt post resurrectionem Domini secundum evangelistam Ioannem. Audivit nobiscum Caritas vestra, Dominum Iesum Christum ad mare Tiberiadis ostendisse se discipulis suis; et qui eos iam fecerat piscatores hominum, invenit eos adhuc piscatores piscium. Per totam noctem nihil ceperunt: viso autem Domino, et eo iubente retia mittentes, ceperunt quantum numerum audistis 1. Nunquam hoc Dominus iuberet, nisi aliquid significare vellet, quod nobis nosse expediret. Quid ergo pro magno potuit ad Iesum Christum pertinere, si pisces caperentur, aut si non caperentur? Sed illa piscatio, nostra erat significatio. Recolamus ergo vobiscum duas illas piscationes discipulorum factas iubente Domino Iesu Christo, unam ante passionem, alteram post resurrectionem 2. In his ergo duabus piscationibus tota figuratur Ecclesia, et qualis est modo, et qualis erit in resurrectione mortuorum. Modo enim habet sine numero multos, et bonos et malos: post resurrectionem autem habebit certo numero solos bonos.

Piscatio prima in Lc 5, 4 ss. describitur.

2. Recordamini ergo primam piscationem, ubi videamus Ecclesiam qualis est in isto tempore. Dominus Iesus invenit discipulos suos piscantes, quando primum eos vocavit, ut sequerentur eum. Tunc tota nocte nihil ceperunt. Eo autem viso, audierunt ab illo: Mittite retia. Domine, inquiunt, per totam noctem nihil cepimus; sed ecce in verbo tuo rete mittimus. Miserunt, iubente Omnipotente. Quid potuit aliud fieri, nisi quod ille voluisset? Sed tamen eodem ipso facto aliquid nobis, ut dixi, quod nosse expediat, significare dignatus est. Missa sunt retia. Adhuc Dominus nondum erat passus, nondum resurrexerat. Missa sunt retia: ceperunt tantum piscium, ut duo navigia implerentur, et ipsa retia eadem piscium multitudine scinderentur 3. Tunc illis dixit: Venite et faciam vos piscatores hominum 4. Acceperunt ab illo retia verbi Dei, miserunt in mundum tamquam in mare profundum: ceperunt quantam multitudinem Christianorum cernimus et miramur. Duo autem illa navigia, duos populos significabant, Iudaeorum et Gentium, Synagogae et Ecclesiae, circumcisionis et praeputii. Illorum enim duorum navigiorum, tamquam duorum parietum de diverso venientium, lapis angularis est Christus 5. Sed quid audivimus? Ibi premebantur navigia prae multitudine. Sic fit modo: multi christiani qui male vivunt, Ecclesiam premunt. Parum est quia premunt et retia disrumpunt. Nam si non essent retia scissa, schismata non essent commissa.

Piscatio altera de qua Io 21, Ecclesiam caelestem significat.

3. Transeamus ergo ab ista piscatione quam toleramus, et ad illam veniamus quam ardenter optamus et fideliter exoptamus. Ecce Dominus mortuus est, sed resurrexit: apparuit ad mare discipulis suis 6, iubet eos retia mittere, non quomodocumque. Intendite. Nam in prima piscatione non illis dixit: Mittite retia in dexteram, aut in sinistram. Quia si diceret, In sinistram; soli mali significarentur: si diceret, In dexteram; soli boni figurarentur. Ideo non dixit, vel, In dexteram, vel, In sinistram, quia permixti erant capiendi boni cum malis. Iam modo post resurrectionem qualis erit Ecclesia, audite, discernite, gaudete, sperate, comprehendite. Mittite, inquit, retia in dexteram partem 7. Iam dexteri capiuntur: nulli mali timeantur. Scitis enim quia dixit se separaturum esse oves ab haedis; oves positurum ad dexteram, haedos ad sinistram: sinistris dicturum: Ite in ignem aeternum; dexteris dicturum: Accipite regnum 8. Ecce unde: Mittite retia in dexteram partem. Miserunt, ceperunt: certus est numerus; nemo est ibi super numerum 9. Modo autem quanti super numerum accedunt ad altare, in populo Dei videntur, et in libro vitae non scribuntur. Ibi ergo certus numerus est. De quibus piscibus et vos esse affectate; non audiendo tantum et laudando, sed intellegendo et bene vivendo. Mittuntur ergo retia, capiuntur pisces magni. Quis est enim ibi tunc parvus, quando erunt aequales Angelis Dei 10? Capiuntur ergo pisces magni, centum quinquaginta et tres 11. Dicet mihi aliquis, Et tot erunt sancti? Absit a nobis ut tantam paucitatem esse sanctorum et in illo regno futurorum etiam de sola ista Ecclesia suspicemur. Certus numerus erit: sed millia millium erunt de populo Israelitico. Ioannes sanctus in Apocalypsi de solo populo Israel duodecies duodena millia dicit futuros, qui se cum mulieribus non conquinaverunt; virgines enim permanserunt. At vero de caeteris gentibus venire dicit cum stolis albis tanta millia hominum, quae numerare nemo potest 12.

De mysterio numeri.

4. Aliquod ergo signum vult iste numerus, et anniversaria solemnitate sermonis huius commemorare vobis debeo, quod omni anno soletis audire. Centum quinquaginta et tres pisces, numerus est significans millia millium sanctorum atque fidelium. Quare autem isto numero tot millia, quae futura sunt in regno coelorum, Dominus significare dignatus est? Audite quare. Scitis Legem datam esse per Moysen populo Dei, et in ipsa Lege praecipuum commemorari Decalogum, id est, decem praecepta Legis. Quorum est unum praeceptum de colendo uno Deo; secundum praeceptum: Ne accipias nomen Domini Dei tui in vanum; tertium praeceptum de observatione sabbati 13, quod Christiani spiritaliter observant, Iudaei carnaliter violant. Ista tria praecepta ad Deum pertinent, reliqua septem ad homines: propter illa duo principalia: Diliges Dominum Deum tuum in toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua; et diliges proximum tuum tamquam te ipsum. In his duobus mandatis, tota Lex pendet et Prophetae 14. Quia ergo duo sunt ista praecepta, in illo Decalogo tria pertinent ad dilectionem Dei, et septem ad dilectionem proximi. Quae sunt septem pertinentia ad hominem? Honora patrem tuum et matrem, Non moechaberis, Non occides, Non furaberis, Non falsum testimonium dixeris, Non concupisces uxorem proximi tui, Non concupisces rem proximi tui 15.

5. Haec decem praecepta nemo implet viribus suis, nisi adiuvetur gratia Dei. Si ergo legem nemo implet viribus suis, nisi Deus adiuvet Spiritu suo; iam recolite quemadmodum Spiritus Sanctus septenario numero commendatur, sicuti sanctus propheta dicit, implendum hominem Spiritu Dei, sapientiae et intellectus, consilii et fortitudinis, scientiae et pietatis, Spiritu timoris Dei 16. Istae septem operationes commendant septenario numero Spiritum Sanctum, qui quasi descendens ad nos, incipit a sapientia, finit ad timorem. Nos autem ascendentes incipimus a timore, perficimur in sapientia. Initium enim sapientiae timor Domini 17. Si ergo Spiritu opus est ut lex possit impleri, accedant septem ad decem, fit numerus decem et septem. Si computes ab uno usque ad decem et septem, fiunt centum quinquaginta et tres. Non opus est omnia nunc numerare, apud vos numerate: sic computate, unum et duo et tria et quatuor sunt decem. Quomodo decem sunt unum et duo et tria et quatuor, sic adde caeteros numeros usque ad decem et septem: et invenis numerum sacrum fidelium atque sanctorum in coelestibus cum Domino futurorum.