SERMO 247

IN DIEBUS PASCHALIBUS

Omnes evangelistae de resurrectione scripserunt.

1. Resurrectio Domini nostri Iesu Christi secundum veritatem quatuor Evangelistarum hesterno die videtur esse completa. Primo enim die lecta est resurrectio secundum Matthaeum, alio die secundum Lucam, tertio die secundum Marcum, quarto, id est hesterno secundum Ioannem. Sed quoniam Ioannes et Lucas de ipsa resurrectione et quae contigerunt post resurrectionem, plurima scripserunt, quae non possunt una lectione recitari; et heri audivimus aliquid secundum Ioannem, et hodie, et adhuc aliae lectiones restant. Hodie ergo quid audivimus? Quia ipso die quo resurrexit, id est dominico die, cum sero factum esset, et essent discipuli in uno loco, et ostia clausa essent propter timorem Iudaeorum 1, apparuit Dominus in medio eorum. Ipso ergo die, sicut evangelista Ioannes testis est, bis apparuit discipulis suis, mane et sero. Ex eo quod mane apparuit, etiam ipsa lectio recitata est: quod vero eodem die sero rursus apparuerit, modo cum recitaretur audivimus. Non opus erat ut a me ista commemorarentur, sed ut, a vobis adverterentur: propter quorumdam vero minorem intellegentiam vel maiorem neglegentiam oportuit commemorare, ut sciatis non solum quid audistis, sed etiam de qua Scriptura vobis legitur quod audistis.

Nescisne nihil esse impossibile Deo?

2. Videamus ergo quid nobis ad loquendum hodierna lectione proponitur. Ipsa quippe lectio admonet nos, et quodam modo loquitur nobis, ut aliquid dicamus, quemadmodum Dominus qui in ea soliditate corporis resurrexit, ut non solum videretur a discipulis, sed etiam tangeretur, potuerit illis apparere ostiis clausis. Nonnulli enim de hac re ita moventur, ut pene periclitentur, afferentes contra miracula divina praeiudicia ratiocinationum suarum. Sic enim disputant: Si corpus erat, si caro et ossa erant, si hoc surrexit de sepulcro, quod pependit in ligno; quomodo per clausa ostia intrare potuit? Si non potuit, dicunt: Non est factum. Si potuit, quomodo potuit? Si comprehendis modum, non est miraculum: et si miraculum tibi non videtur, propinquas ut neges quia et de sepulcro resurrexit. Respice ab initio miracula Domini tui, et redde mihi de singulis rationem. Vir non accessit, et virgo concepit. Redde rationem, quomodo sine masculo virgo conceperit. Ubi defecerit ratio, ibi est fidei aedificatio. Ecce habes unum in Domini conceptu miraculum: audi etiam in partu. Virgo peperit, et virgo permansit. Iam tunc Dominus antequam resurgeret, per clausa ostia natus est. Quaeris a me et dicis: Si per clausa ostia intravit, ubi est corporis modus? Et ego respondeo: Si super mare ambulavit, ubi est corporis pondus? Sed fecit illud Dominus tamquam Dominus. Numquid ergo cum resurrexit, destitit esse Dominus? Quid quod et Petrum fecit ambulare super mare 2? Quod in illo divinitas potuit, in isto fides implevit. Sed Christus, quia potuit; Petrus, quia Christus adiuvit. Si ergo coeperis humano sensu miraculorum discutere rationem, timeo ne perdas fidem. Nescis nihil esse impossibile Deo? Quicumque ergo tibi dixerit, Si intravit per ostia clausa, non erat corpus: responde tu illi a contrario, Imo si tactus est, corpus erat; si manducavit, corpus erat: et fecit illud miraculo, non natura. Nonne admirandus est quotidianus cursus ipse naturae? Omnia miraculis plena sunt: sed assiduitate viluerunt. Redde mihi rationem: aliquid interrogo de consuetis et solitis: redde rationem, quare tam magnae arboris fici semen tam modicum est, ut videri vix possit, et humilis cucurbita tam grande semen parit. In illo tamen grano seminis exiguo, vix visibili, si consideres animo, non oculis; in illa exiguitate, illis angustiis, et radix latet, et robur insertum est, et folia futura alligata sunt, et fructus qui apparebit in arbore, iam est praemissus in semine. Non opus est multa percurrere: de quotidianis rebus nemo reddit rationem, et exigis a me de miraculis rationem. Evangelium ergo lege, et crede facta quae mira sunt. Plus est quod fecit Deus, et non miraris quod excedit omnia opera: nihil erat, et mundus est.

De camelo per foramen acus intrante.

3. Sed non potuit, inquis, corporis moles transire per ostia, quae clausa erant. Quanta erat illa moles, rogo te? Tanta utique, quanta est in omnibus: numquid tanta, quanta est in camelo? Non utique tanta. Lege Evangelium, audi ipsum: difficultatem divitis intrantis in regnum coelorum cum voluisset ostendere, ait: Facilius intrat camelus per foramen acus, quam dives in regnum coelorum. Hoc audito discipuli, considerantes nullo modo fieri posse ut camelus per foramen acus intraret, contristati sunt apud se, dicentes: Si ita est, quisnam poterit salvare semetipsum? Si facilius intrat camelus per foramen acus quam dives in regnum coelorum; nullo modo potest camelus intrare per foramen acus; nullus ergo divitum salvari potest. Respondit Dominus: Quae hominibus impossibilia sunt, Deo facilia sunt 3. Potest Deus et camelum per foramen acus traicere, et divitem introducere in regnum coelorum. Quid mihi de ostiis clausis calumniaris? Ostia clausa habent vel rimam: compara rimam ostiorum foramini acus, compara molem carnis humanae magnitudini camelorum; et noli calumniari divinitati miraculorum.