IN DIEBUS PASCHALIBUS TRACTATUS HABITUS QUINTA FERIA
1. Multis modis Dominus Iesus post resurrectionem apparuit fidelibus suis; habuerunt unde scriberent omnes Evangelistae sicut eis subministrabat Spiritus recordationes rerum quas scriberent. Alius aliud dixit, alius aliud. Praetermittere aliquis potuit aliquid verum, non dicere aliquid falsum. Omnia ista computate unum dixisse; vere unus dixit quia unus Spiritus in omnibus fuit. Hodie quid audivimus? Illud quod non credebant discipuli resurrexisse Iesum et non ei crediderunt hoc ipsum ante praenuntianti. Res manifesta est et propterea scripta est ut Deo magnas gratias agamus quia in eum credidimus quem in terra non vidimus. Illorum oculis et manibus vix persuasum est quod nos credimus.
2. Audistis quia intravit monumentum discipulus eius et vidit linteamina posita et credidit; nondum enim noverat Scripturas quia oportebat Iesum a mortuis resurgere 1. Sic audistis, sic lectum est: Vidit et credidit; nondum enim noverat Scripturas. Ergo debuit dici: Vidit et non credidit; nondum enim noverat Scripturas. Quid ergo est: Vidit linteamina et credidit? Quid credidit? Quod dixerat mulier: Tulerunt Dominum meum de monumento 2. Si enim audistis, immo quia audistis, hoc dixerat illa mulier: Tulerunt Dominum meum de monumento et nescio ubi posuerunt eum. Hoc audito cucurrerunt. Intravit in monumentum, vidit linteamina et credidit quod dixerat mulier; ablatum esse Christum de monumento. Quare credidit ablatum esse et furatum Christum de monumento? Quare? Nondum enim noverat Scripturas quia oportebat Iesum a mortuis resurgere. Intraverat, non invenerat. Resurrexisse eum credere debuit, non furatum esse.
3. Quid sibi ergo vult? Solemus vobis inde omni anno loqui. Sed lectio ipsa sollemniter legitur et sermo ipse sollemniter reddatur. Quare dixit Dominus Christus mulieri iam agnoscenti... Primo enim dixerat: Quem quaeris? quid ploras? 3 Illa autem putabat eum esse hortulanum. Et, si consideres, si nos olera ipsius sumus, hortulanus est Christus. Non est hortulanus qui posuit granum sinapis, id est, semen minimum et fervidum? Et crevit et ascendit et fecit arborem tantam ut etiam volucres caeli requiescerent in ramis eius. Si habueritis, ipse dicit, fidem, sicut granum sinapis 4. Modicum videtur granum sinapis, nihil contemptibilius aspectu, nihil vero fortius. Quod quid est aliud nisi maximus ardor et intima vis fidei in Ecclesia? Ergo putavit eum hortulanum et ait illi: Domine, - honorificentiae causa, quia beneficium poscebat, ideo Dominum dixit - si tu abstulisti eum ostende mihi ubi posuisti eum et ego eum tollam 5. Quasi diceret: Mihi necessarius est, tibi non. O mulier, necessarium tibi putas mortuum Christum, vivum agnosce. Tu mortuum quaeris, vidit se Dominus mortuum quaeri 6. Nihil autem nobis mortuus prodesset nisi a mortuis resurrexisset 7. Et quaerebatur mortuus, vivum se ostendit. Quomodo vivum! nomen ipsius appellabat: Maria; et continuo illa nomine suo audito: Rabboni. Hortulanus enim potuit dicere: Quem quaeris? quid ploras? Maria, non posset dicere nisi Christus. Nomine ipse appellavit, qui ad regnum caelorum vocavit. Hoc nomen dixit quod in libro suo ipse scripserat: Maria. Et illa: Rabboni, quod est Magister. Iam cognoverat a quo ut cognosceretur illuminabatur, iam qui prius hortulanus putabatur, Christus videbatur. Et Dominus ad illam: Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum 8.
4. Quid sibi hoc vult: Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum? Si non illum poterat tangere in terra stantem, poterat tangere in caelo sedentem, tamquam diceret: Modo me noli tangere, tunc me tange cum ascendero ad Patrem? Recolat Caritas vestra hesternam lectionem, quando apparuit discipulis Dominus et putaverunt se spiritum videre. Ille autem volens eis hunc tollere errorem, praebuit se tangendum. Quid dixit? Heri lectum est, inde sermo fuit. Quid turbati estis et quare cogitationes ascendunt in cor vestrum? Videte manus meas et pedes meos, palpate et videte 9. Numquid iam ascenderat ad Patrem, quando dicebat: palpate et videte, praebens se tangendum discipulis suis, non tangendum sed palpandum, ut fides fiat verae carnis veri corporis, ut exhibeatur etiam tactibus humanis soliditas veritatis? Praebet ergo se palpandum manibus discipulorum, et dicit mulieri: Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum. Quid sibi vult? Viri non eum potuerunt tangere nisi in terra, mulieres tunc habebant tangere in caelo: Nondum enim ascendi ad Patrem meum? Quid est ergo tangere, nisi credere? Fide enim tangimus Christum et melius est manu non tangere, et fide tangere, quam manu palpare et fide non tangere. Non magnum fuit ad Christum tangere. Iudaei tetigerunt quando comprehenderunt, tetigerunt quando ligaverunt, tetigerunt quando suspenderunt, tetigerunt et male tangendo, quod tetigerunt perdiderunt. Tange tu fide, o Ecclesia catholica, fide tu tange. Si Christum tantummodo hominem putaveris, in terra tetigisti. Si Christum Dominum credideris aequalem Patri, tunc tetigisti quando ascendit ad Patrem. Ergo ascendit nobis quando illum intellexerimus. Semel tunc illo in tempore ascendit, sed modo quotidie ascendit. Et quam multis non ascendit, quam multis in terra iacet, quam multi dicunt: Non fuit homo, quam multi dicunt: Fuit magnus homo, quam multi dicunt: Propheta fuit, quam multi Christiani exstiterunt qui dicerent, ut Photinus: Homo fuit, plus nihil habuit; sed omnes homines pios et sanctos excellentia iustitiae et sapientiae superavit, nam Deus non fuit. O Photine, in terra tetigisti, festinasti tangere, sententiam praecipitasti, ad veritatem Patri aequalis et ideo ad patriam non pervenisti, quia in via errasti.
5. Deinde verba ipsius audiamus: Ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum et Deum meum et Deum vestrum 10. Quare non: ad Patrem nostrum et Deum nostrum, sed cum distinctione: Patrem meum et Patrem vestrum et Deum meum et Deum vestrum? Patrem meum, quia unicus sum, Patrem vestrum, gratia non natura. Patrem meum, quia hoc semper fuit, Patrem vestrum, quia ego vos elegi 11. Deum meum et Deum vestrum. Unde Deus Christi Pater? Sic Pater eius quia genuit eum. Unde Deus eius? Quia et creavit eum. Genuit eum, Verbum unigenitum; creavit eum ex semine David secundum carnem; ergo et Pater Christi et Deus Christi; Pater Christi secundum divinitatem, Deus Christi secundum infirmitatem. Audi unde Deus Christi, Psalmum interrogemus. Per Prophetam ipse dixit: De ventre matris meae, Deus meus es tu 12. Ante ventrem matris meae Pater meus, de ventre matris meae Deus meus. Quare ergo et ibi distinctio, puta, Patrem meum et Patrem vestrum? Est distinctio quia aliter Pater unigeniti Filii, aliter Pater noster. Illius Pater per naturam, noster per gratiam. Debuit ergo dicere: ad Patrem meum et Patrem vestrum et Deum nostrum, quia Deus, creaturae si sit Deus, et ideo Christi quia et creatura Christus secundum hominem. Pater Christi distincte. Quia creator Christi, Deus Christi, quare distincte, cum secundum hominem creatura Christus, creatura et nos, secundum hominem Christus utique servus - formam servi accipiens 13, ait at Apostolus - quare ergo: Deum meum et Deum vestrum et ibi distincte? Distincte plane. Nos enim omnes Deus noster propagine peccati formavit. Ille et homo aliter factus est, ille de virgine natus est, illum mulier non concupiscendo sed credendo concepit, ille propaginem peccati ex Adam non traxit. Nos omnes per peccatum nati sumus; ille sine peccato natus est, qui peccata mundavit. Ergo et ibi distinctio: Deum meum et Deum vestrum. Ex semine enim creati estis, ex masculo et femina, ex concupiscentia carnis venistis cum propagine peccati: Quis enim mundus in conspectu tuo? Nec in fans cuius unius dies est vita super terram 14. Denique cum infantibus curritur ut solvatur illis quod non vivendo addiderunt, sed quod nascendo traxerunt. Non sic Christus. Deum meum et Deum vestrum; Deum meum propter similitudinem carnis peccati 15; Deum vestrum propter carnem peccati.
6. Hucusque de lectione evangelica quae pertinet ad resurrectionem Domini quam scripsit Ioannes evangelista et iam sermonem fecisse suffecerit, propterea quia legendae erunt aliae lectiones ipsius Evangelii Ioannis de ipsa resurrectione Domini. Nemo enim de resurrectione eius copiosius narravit quam sanctus Ioannes, ita ut uno die legi non possit, sed legitur et alio, legitur item tertio, quousque finiatur quidquid et Ioannes sanctus de Domini resurrectione conscripsit.