SERMO 245

IN DIEBUS PASCHALIBUS

Christum resurrexisse non credebant Apostoli.

1. Et hodie resurrectio Domini recitata est de sancto Evangelio. Lectum est autem Evangelium secundum Ioannem. Audivimus quae in aliis libris Evangelii non audieramus. Omnibus quidem communis est praedicatio veritatis, et de uno fonte omnes biberunt 1: sed in praedicatione Evangelii, sicut saepe commonui Caritatem vestram, alia omnes, alia tres, alia duo, alia singuli posuerunt. Modo ergo quod audivimus secundum Ioannis Evangelium, quia Maria vidit Dominum, et dixit ad eam Dominus: Noli me tangere; nondum enim ascendi ad Patrem 2, solus evangelista Ioannes commemorat. Hinc ergo loquendum est Sanctitati vestrae. Visis etiam linteaminibus in sepulcro, Dominum non resurrexisse crediderant, sed ablatum esse. Ipse Ioannes (se ipsum enim dicit, quem diligebat Iesus 3) cum audisset nuntiantibus mulieribus et dicentibus: Tulerunt Dominum meum de monumento 4, cucurrit cum Petro, et attendit in monumentum, vidit sola linteamina, et credidit. Quid credidit? Non quia resurrexerat, sed quia de monumento perierat. Hoc sequentia verba testantur. Sic enim scriptum est, quod modo audivimus: Attendit, vidit, et credidit: nondum enim sciebat Scripturas, quia oportebat eum a mortuis resurgere 5. Apparuit ergo quid credidit: quod fidei non erat, hoc credidit: credidit, sed falsum credidit. Apparuit ei postea Dominus, fugavit falsum, inseruit verum.

Christum Deum et hominem credamus.

2. Tamen illud quod solet movere lectorem et auditorem non incuriosum neque neglegentem, quomodo sit dictum: Noli me tangere; nondum enim ascendi ad Patrem 6; hic videamus, Domino ipse adiuvante, quid dictum sit. Movet enim hoc, quid est: Noli me tangere; nondum enim ascendi ad Patrem. Quando enim ascendit ad Patrem? Sicut indicant Actus Apostolorum, quadragesimo die post resurrectionem suam, quem diem in nomine ipsius celebraturi sumus: tunc ascendit ad Patrem; tunc eum discipuli qui manibus tetigerunt, oculis deduxerunt. Tunc sonuit angelica vox: Viri Galilaei, quid statis, intuentes in coelum? Hic Iesus qui assumptus est a vobis, sic veniet quomodo eum vidistis euntem in coelum 7. Si ergo tunc ascendit ad Patrem, quid dicimus, fratres mei? Maria non poterat eum tangere in terra stantem, et poterat tangere in coelo sedentem? Si hic non poterat, quanto minus poterat ibi? Quid est ergo: Noli me tangere; non enim ascendi ad Patrem? Sic enim sonant verba, tamquam diceret, Tunc me tange, cum ascendero; antequam ascendam, noli me tangere. O Domine, hic es, et non tango; cum ascenderis, tangam? Deinde si antequam ad Patrem ascenderet, tactum horrebat humanum; quomodo se discipulis non solum videndum, sed etiam contrectandum praebuit, quando dixit: Quid cogitatis in cordibus vestris? Videte manus meas et pedes meos: palpate, et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere 8. Incredulus etiam ille discipulus Thomas tetigit latus perforatum, et exclamavit: Dominus meus et Deus meus9 Quando tetigit, nondum ascenderat Iesus ad Patrem. An forte aliquis insipiens dixerit: Antequam ad Patrem ascenderet, viri eum poterant tangere; mulieres autem non poterant, nisi cum ad Patrem ascenderet? Absurda est ista cogitatio, et perversa sententia. Prorsus quod audivit Maria, audiat Ecclesia. Hoc omnes audiant, omnes intellegant, omnes faciant. Quid ergo est: Noli me tangere; nondum enim ascendi ad Patrem? Quod me vides, hominem solum putas, Patri aequalem esse adhuc nescis: noli me tangere talem, noli in hominem solum credere, sed Verbum aequale genitori intellege. Quid ergo est: Noli me tangere? Noli credere. Quid noli credere? Quia hoc solum sum quod vides. Ascendam ad Patrem, et tunc tange. Tibi ascendo, quando intellexeris aequalem. Quando enim me putas minorem, nondum ascendo tibi.

De muliere Chananea Dominum tangente.

3. Tangere autem, credere esse, puto quia facile possumus intellegere de illa muliere, quae tetigit fimbriam vestimenti Christi, et salva facta est. Recordamini Evangelium: Dominus Iesus Christus ibat ad visitandam archisynagogi filiam, quae primo nuntiata fuit infirma, postea mortua. Illo pergente, ecce mulier de transverso venit, quae fluxu sanguinis laborabat per duodecim annos, et in medicis frustra curantibus et non sanantibus, omnia sua consumpserat: dixitque in corde suo: Si tetigero fimbriam vestimenti eius, salva ero 10. Hoc ipsum dicere, iam tangere fuit. Denique audi sententiam. Cum salva facta esset secundum fidem suam, ait Dominus Iesus Christus: Tetigit me aliquis. Et discipuli: Turbae te comprimunt, et dicis, Quis me tetigit? Et ille: Tetigit me aliquis; nam ego scio virtutem exiisse de me 11. Gratia processit, ut illa sanaretur, non ut ille minueretur. Dicunt ergo, discipuli, Premunt te turbae; et tu unum aut unam sensisti? et ille: Tetigit me aliquis: illi premunt, ista tetigit. Quid est, illi premunt, ista tetigit? Iudaei affligunt, Ecclesia credidit.

Maria Ecclesiae credentis figura.

4. Secundum hunc ergo intellectum, quo videmus mulierem tetigisse, quod est credidisse, secundum hoc dictum est ad Mariam: Noli me tangere 12; ascendam, et tange. Tunc enim tange, quando cognoveris: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum 13. Verbum quidem caro factum est 14, Verbum incontaminatum, immaculatum, immutabile manet, et integrum. Sed quia tu hominem solum vides, Verbum non vides; nolo credas in carnem, et relinquas Verbum. Totus Christus tibi appareat, quia aequalis est Patri in Verbo. Noli ergo, inquit, modo tangere: quia nondum vides qui sim. Ecclesia ergo, cuius figuram Maria gerebat, audiat quod audivit Maria. Tangamus omnes, si credamus. Iam ascendit ad Patrem, sedet ad dexteram Patris 15. Confitetur hoc hodie universa Ecclesia: Ascendit in coelum, sedet ad dexteram Patris. Hoc audiunt qui baptizantur: hoc credunt antequam baptizentur. Quando ergo credunt, Maria tangit Christum. Intellectus obscurus, sed sanus: incredulis clausus, fide pulsanti est apertus 16. Ipse ergo Dominus Iesus Christus et ibi est, et nobiscum est; et cum Patre est, et in nobis est; et ab illo non recedit, et nos non deserit: et orare docet, ut magister; et cum Patre exaudit, ut Filius.