IN DIEBUS PASCHALIBUS
DE RESURRECTIONE DOMINI SECUNDUM IOANNEM
1. 1. Narratio resurrectionis Domini nostri Iesu Christi secundum evangelistam Ioannem hodie legi coepit. Hoc enim scitis, et commendaveram vobis, secundum omnes quatuor Evangelistas istis diebus resurrectionem Domini recitari. In his ergo quae audivimus, illud tantum solet movere, quare dixerit Dominus Iesus mulieri quaerenti corpus eius, et eum iam vivum agnoscenti: Noli me tangere; nondum enim ascendi ad Patrem meum 1. Dixi autem vobis, et meminisse debetis, non omnia omnes dicere; sed dici ab aliis, quae ab aliis praetermissa sunt. Non tamen ita, ut inter se repugnare credendi sint, si absit contentio, et adsit pietas intellegentis. Nam sicut legitur apud evangelistam Matthaeum, posteaquam resurrexit, occurrit duabus mulieribus, in quibus et ista erat; et dixit eis: Avete. Illae autem accesserunt, et tenuerunt pedes eius, et adoraverunt eum 2: et utique ad Patrem nondum ascenderat. Quomodo ergo huic nunc dicitur: Noli me tangere; nondum enim ascendi ad Patrem meum 3? Sic enim verba ista videntur sonare, quasi tunc eum posset tangere Maria, quando ascendisset in coelum. Si in terra positum non tangit, in coelo sedentem quis mortalium potest tangere?
2. 2. Sed ille tactus fidem significat. Tangit Christum, qui credit in Christum. Nam et illa mulier quae fluxum sanguinis patiebatur, dixit apud se ipsam: Si tetigero fimbriam vestimenti eius, salva ero 4. Fide tetigit, et sanitas subsecuta est, quam praesumpsit. Denique ut nossemus quid sit vere tangere, Dominus continuo dixit discipulis suis: Quis me tetigit? Et dixerunt discipuli: Turbae te comprimunt, et dicis, Quis me tetigit? Et ille: Tetigit me aliquis 5. Quasi dicens: Turba premit, fides tangit. Videtur ergo ista Maria, cui dixit Dominus: Noli me tangere; nondum enim ascendi ad Patrem meum 6, Ecclesiae gestare personam, quae tunc in Christum credidit, cum ascendisset ad Patrem. Ecce vos interrogo, quando credidistis; interrogo Ecclesiam toto orbe terrarum diffusam, cuius persona erat in una femina: et una voce mihi respondet, Tunc credidi, cum Iesus ascendisset ad Patrem. Quid est, Tunc credidi; nisi, tunc tetigi? Multi carnales Christum tantummodo hominem putaverunt, divinitatem in illo latentem non intellexerunt. Non bene tetigerunt, quia non bene crediderunt. Vis bene tangere? Intellege Christum ubi est Patri coaeternus, et tetigisti. Si autem hominem putas, et nihil amplius putas, tibi nondum ascendit ad Patrem.
3. 3. Adhibuit ergo Dominus Iesus speciem corporis sui humanis sensibus, ad confirmandam carnis resurrectionem. Nihil nos aliud docere voluit, ostendendo se vivum in corpore post resurrectionem suam, nisi ut credatur a nobis resurrectio mortuorum. Cum ergo integra instauranda sint omnia, quaeri solet ab eis qui scire desiderant, et rursus proponi solet ab eis qui litigare desiderant, quaestio difficilis de usu membrorum. Dicunt enim, corpus nostrum habere omnia membra sua, et apparere quae membra quibus sint operibus necessaria. Quis enim nesciat, quis non videat, ad videndum nos habere oculos, aures ad audiendum, linguam ad loquendum, nares ad olfaciendum, dentes ad mandendum, manus ad operandum, pedes ad ambulandum; illa etiam membra quae pudenda dicuntur, ad generandum? Porro autem interiora etiam viscera, quae ne horrerent aspectibus, voluit Deus esse contecta; interiora nostra et intestina quae dicuntur, ad quos usus valeant, et multi hominum, et melius medici cognoverunt. Argumentantur ergo et dicunt nobis: Si aures habebimus ut audiamus, oculos ut videamus, linguam ut loquamur; dentes quare habebimus, si non manducabimus, fauces, pulmones, stomachum, intestina qua cibi transeunt, et pro nostrae valetudinis temperie commutantur; postremo illa ipsa membra quae vocantur pudenda, quare, inquiunt, habebimus, ubi nulla erit generatio, nulla digestio?
4. 4. Quid eis respondeamus? Numquidnam dicturi sumus sine intestinis nos resurrecturos, ad similitudinem statuarum? Nam de dentibus facile respondetur. Dentes enim non tantum nos adiuvant ad mandendum, verum etiam ad loquendum; sicut plectrum nervos, sic linguam nostram, ut syllabas sonet, percutientes. Caetera ergo membra nostra erunt ad speciem, non ad usum; ad commendationem pulchritudinis, non ad indigentiam necessitatis. Numquid quia vacabunt, ideo indecora erunt? Et quidem nunc quia imperiti sumus, et causas rerum ignoramus, si videantur interiora nostra, horrentur potius quam diliguntur. Quis enim novit quemadmodum sibi invicem connexa sint membra, et quibus numeris coaptata? Unde vocatur etiam harmonia; quod verbum dictum est de musica: ubi videmus certe in cithara nervos distentos. Si omnes nervi similiter sonent, nulla est cantilena. Diversa distensio diversos edit sonos; sed diversi soni ratione coniuncti, pariunt, non videntibus pulchritudinem, sed audientibus suavitatem. Istam rationem quisquis in membris humanis didicerit, tantum miratur, tantum delectatur, ut omni visibili pulchritudini ista ratio ab intellegentibus praeferatur. Modo eam nescimus; sed tunc sciemus: non quia nudabuntur, sed quia etiam cooperta latere non poterunt.
5. 5. Respondebit mihi aliquis, et dicet: Quomodo si cooperta erunt, latere non poterunt? Corda nostra non latebunt, et viscera latebunt? Cogitationes, fratres mei, cogitationes quas modo non videt nisi Deus, omnes invicem videbunt in illa societate sanctorum. Nemo ibi vult tectum esse quod cogitat, quia nemo ibi male cogitat. Unde ait Apostolus: Nolite ante tempus quidquam iudicare: id est, Ne temere iudicetis, quod non videtis quo corde quis faciat. Si aliquid fit, quod et bono corde fieri potest, noli reprehendere: noli tibi amplius quam humanitas exigit usurpare. Cor videre, Dei est: hominum autem non est, nisi de his quae manifesta sunt iudicare. Nolite ergo, inquit, ante tempus quidquam iudicare. Quid est, ante tempus? Sequitur, et dicit: Donec veniat Dominus, et illuminet abscondita tenebrarum. Quas dixerit tenebras, consequentibus verbis evidenter ostendit: Illuminet, inquit, abscondita tenebrarum. Quid est hoc? Audi quod sequitur: Et manifestabit cogitationes cordis 7. Hoc est illuminare abscondita tenebrarum, manifestas facere cogitationes cordis. Modo ergo cogitationes nostrae nobis ipsis, singulis quibusque in luce sunt, quia novimus eas: sed proximis nostris in tenebris sunt, quia non vident eas. Ibi quod nosti te cogitare, et alter sciturus est. Quid times? Modo vis abscondere, modo times publicari cogitationes tuas: forte enim aliquid mali aliquando cogitas, forte aliquid turpe, forte aliquid vanum. Nihil ibi nisi bonum, nihil nisi honestum, nihil nisi verum, nihil nisi purum, nihil nisi sincerum, quando ibi fueris, cogitabis. Quomodo vis videri modo faciem tuam, sic tunc voles videri conscientiam tuam.
6. 5. Nam et ipsa agnitio, carissimi, ipsa agnitio nonne omnium nostrum erit? Putatis quia me cognituri estis, ideo quia me nostis, et patrem meum non estis cognituri, quem non nostis, aut nescio quem episcopum, qui ante multos annos in hac ecclesia fuit? Omnes noscetis. Qui ibi erunt, non ideo se agnoscent, quia facies videbunt: maiori notitia ibi erit invicem agnitio. Sic videbunt omnes, et multo excellentius, quomodo hic solent videre Prophetae. Divine videbunt, quando Deo pleni erunt. Nec quod offendat erit, nec quod lateat cognitorem.
6. 6. Erunt ergo ibi membra integra, etiam quae hic pudenda sunt, sed ibi pudenda non erunt. Non ibi erit sollicitum integritatis decus, ubi non erit libidinis dedecus. Ecce etiam hic, ubi omnium quodam modo nostrorum operum necessitas mater est; quae necessitas tunc non erit; tamen invenimus aliqua quae Deus posuit in corporibus ad nullos usus, sed ad solum decus.
7. 6. Iamdudum per membra currebam: et nunc ea paulo diligentius retexamus. Oculos habemus ad videndum, aures ad audiendum, nares ad olfaciendum, os et linguam ad loquendum, dentes ad mandendum, guttur ad vorandum, stomachum ad suscipiendum et coquendum, intestina ad traiciendos cibos ad ima, et illa quae pudenda appellantur, vel ad egestionem, vel ad generationem: ad operandum manus, ad ambulandum pedes. Barbae quis usus, nisi sola est pulchritudo? Quare Deus barbam creavit in homine? Speciem video, usum non quaero. Apparet feminae quare habeant ubera, utique ut parvulos lactent: mammillas viri quare habent? Interroga usum, nullus est: interroga speciem, decet mammillatum pectus et viros. Virili pectori mammillas detrahe, et vide quantam pulchritudinem dempseris, quantam ingesseris foeditatem.
8. 7. Sic ergo, carissimi, sic credite, sic tenete, multorum membrorum ibi usum non futurum, sed decus nullius defuturum. Nihil indecorum erit ibi, summa pax erit, nihil discordans, nihil monstruosum, nihil quod offendat aspectum, in omnibus Deus laudabitur. Nam si nunc in ista infirmitate carnis et tenera operatione membrorum apparet tanta corporis pulchritudo, quae illicit libidinosos, et ad quaerendum excitat sive studiosos sive curiosos; et si inveniatur in corpore ratio numerorum, non alius artifex horum, alius invenitur esse coelorum, sed idem ipse creator infimorum atque summorum: quanto magis ibi, ubi erit libido nulla, nulla corruptio, nulla deformis pravitas, nulla aerumnosa necessitas, sed interminata aeternitas, pulchra veritas, summa felicitas?
9. 8. Sed dicis mihi: Quid acturus sum? usus membrorum ibi non erit, quid acturus sum? Nulla actio tibi videtur stare, videre, amare, laudare? Ecce dies isti sancti, qui post resurrectionem Domini celebrantur, significant futuram vitam post resurrectionem nostram. Sicut enim Quadragesimae dies ante Pascha significaverunt laboriosam vitam in hac aerumna mortali: sic isti dies laeti significant futuram vitam, ubi erimus cum Domino regnaturi. Vita quae significatur Quadragesima ante Pascha, modo habetur: vita quae significatur quinquaginta diebus post resurrectionem Domini, non habetur, sed speratur, et sperando amatur; et in ipso amore Deus qui promisit ista, laudatur, et ipsae laudes Alleluia sunt. Quid est enim Alleluia? Verbum est hebraeum, Alleluia, Laudate Deum. Allelu, Laudate; Ia, Deum: Alleluia ergo laudate Deum sonamus, et invicem nos excitamus ad laudandum Deum: concordibus cordibus melius quam citharae chordis, dicimus laudes Deo, cantamus Alleluia. Et cum cantaverimus, propter infirmitatem recedimus, ut corpora reficiamus. Quare reficimus, nisi quia deficimus? Deinde tanta est infirmitas carnis, tanta huius vitae molestia, ut quaelibet magna res veniat in fastidium. Quomodo desideravimus istos dies ad annum venturos, cum modo abirent; et quanta aviditate ad illos venimus per temporis intervallum? Si diceretur nobis, Sine cessatione dicite Alleluia, excusaremus. Quare excusaremus? Quia lassi non possemus, quia et ad ipsum bonum fastidio fatigaremur. Ibi nullus defectus, nulla fastidia. State, laudate, qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri 8. Quid quaeris, quid ibi facturus sis? Beati, ait, qui habitant in domo tua, Domine; in saecula saeculorum laudabunt te 9.