SERMO 242/A

IN DIEBUS PASCHALIBUS DE RESURRECTIONE CORPORUM

Christi resurrectio resurrectionem nostram anticipavit.

1. Resurrexisse Dominum nostrum Iesum Christum a mortuis tertia die Evangelia sancta testantur, et orbis totius terrae iam hoc in sancto Symbolo confitetur. Prophetae, qui talia non viderunt, futura dixerunt; non enim viderunt, sed in spiritu praeviderunt. Et puto iam ceteros quod inde debeant erubescere, qui, cum Christi resurrectionem negare non audeant, nostram futuram negant. Dicunt enim: Resurrexit ille, tamquam ille cui soli resurgere licuit cum ipsa carne, quam dignatus accepit. Numquid ideo est consequens, ut resurgat etiam nostra caro, quia illius resurrexit? Illius utique potentia et virtus longe distat a nobis. Quibus respondetur: Longe est a te divinitas Christi, sed tibi propinquavit infirmitas Christi. Apud se Deus, propter te homo; de suo te fecit, de tuo pro te passus est. Si ergo fecit te de suo, resurrexit in tuo. Carnem quippe Verbum non habebat: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt 1. Et homo per ipsum factus est: sed postea factus est homo, per quem factus est homo; et, ne periret homo, mortuus est Christus. Sed resurrexit Christus. Quid in illo resurrexit? Verbum caro factum est, et habitavit in nobis 2. Verbum accepit quod non erat, sed numquam perdidit quod erat. Verbum ergo mansit. Quid resurrexit? Verbum. Quare cecidit? ut resurgeret. Quare mortuum est Verbum? ut revivisceret. Sed dicimus mortuum in carne quam suscepit, non divinitate in qua permansit. Ergo in qua re Christus resurrexit, fecit iniuriam sibi, praebuit exemplum tibi; ut enim resurgeret ille, humiliatio erat, iniuria erat. Redi ad Verbum, redi ad illud, in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum 3, et vide quid est illi resurgere; nam qui suscitavit carnem suam, suscitabit et tuam; propterea enim voluit resurgere suam, ne tu non crederes resurrecturam tuam.

Deus, corporis creator, nos resurrecturos promittit.

2. Sed dicunt homines qui contra disputant: Caro Christi resurrexit, quia triduo fuit in sepulchro, nec vidit corruptionem; nec tabuit, nec putruit, nec in pulverem dissoluta est; nostra autem, quando forte sepulchra patuerint, vix illic ossa inveniuntur, invenitur pulvis; quidquid fuit caro, totum redigitur in putredinem, totum resolvitur in pulverem; ergo illud resurgere poterit, quod integritatem suam servare non potuit? Considera, o homo qui ista disputas, considera, inquam, esse ossa in sepulchro; si nihil aliud, sunt vel ossa. In sepulchro est et pulvis corporis, in eo loco in quo sinus terrae suscepit. Redi ad originem tuam, et inquire, quando seminatus es, quid eras. In utero primordia nostra fudit; recordare: compara hominem sepultum, et hominem seminatum. Nempe omnes novimus, quia mortales sumus. Sicut ergo consideramus viscera terrae, in quibus corpus iacet seminatum ut resurgat, ita consideremus in maternis visceribus seminatos, unde resurrexerit compositio ista membrorum. Ubi latebant quinque isti corporis sensus? ubi erant in illo humore oculi et lingua et aures et manus? Haec officia distributa membrorum unde processerunt? quis creavit ista? quis ista formavit? Nonne Deus? Ipse ergo Deus, qui potuit formatum de utero eicere, ipse vult ut ex factis facienda consideres, et credas quod possit te vivum de sepulchro producere. His seminari homines, his, inquam, formari homines in visceribus matrum, quotidiana miracula sunt; sed admirationem pro assiduitate nimia perdiderunt, et pro ipsa consuetudine viluerunt. Rem autem semel futuram, id est, resurrectionem futuram semel, testimonia quotidiana frequentant. Clamat natura, increpat Scriptura, credatur res futura; credatur, fratres, corpus hoc nostrum resurgere, bonis ad gloriam, malis ad poenam.

Sit animus noster fide resurrectionis plenus

3. Quid enim, obsecro te, qui non vis credere futuram carnis resurrectionem, quid te movet? quid tibi in corpore displicet? Quis umquam carnem suam odio habuit? 4 dicit Apostolus. Quid tibi in corpore displicet? Si describatur omnis coaptatio corporis, nonne hebescit qui audit, et nonne sufficit qui describit? Quid tibi in corpore displicet? Ego dico, corruptio, mortalitas. Sed quae tibi placent erunt, quae tibi displicent non erunt. Audi Apostolum: Seminatur corpus animale, resurget corpus spiritale; seminatur in contumelia, resurget in gloria; seminatur in infirmitate, resurget in virtute 5. Audi plenius: Oportet corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem 6. Reviviscit quod tibi placet, perit quod displicet. Noli ergo esse ingratus Redemptori tuo, non credendo quod promisit; sed fac quod praecipit, ut accipias quod promisit. Redemptor enim tuus totum potest facere, quia Deus est. Si displicet tibi resuscitari corpus, displiceat tibi et modo corpus. Quid foves quod displicet? quid tueris quod displicet? quid nutris quod displicet? cur optas incolume? An placet? Age ergo gratias, et crede resurrectionem. Resurgent ergo corpora, quia resurrexit Christus; sed non habebunt aliquam indigentiam, quia et Christus, cum resurrexit, potestate manducavit, non egestate. Fames ibi non erit; non ibi stabimus cum tremore et dicemus: Panem nostrum quotidianum da nobis hodie 7; habebimus semper panem aeternum. Sed semper praesto est; non propter illum optabimus pluviam, non contremiscemus siccum caelum; quia panis noster erit, qui fecit caelum. Et ibi non erit timor, non labor, non dolor, non corruptio, non egestas, non infirmitas, non fatigatio, non tarditas. Omnia ista non erunt: sed corpus erit. Omnia enim mala ista, quae sentimus in corpore, peccato contigerunt, non per conditionem exorta sunt. A primordio enim, per hominem qui peccavit, malam hereditatem accepimus a patre nostro peccatore; sed venit nobis alia hereditas eius qui suscepit nostram, et promisit suam hereditatem. Nos habebamus mortem per culpam, suscepit ille mortem sine culpa; occisus est qui non erat debitor, et diluit chirographum debitorum. Sit ergo in vobis animus fide resurrectionis plenus. Non solum quae facta iam praedicantur in Christo, sed etiam de illo quae futura sunt, promittuntur Christianis.