SERMO 242

IN DIEBUS PASCHALIBUS

DE RESURRECTIONE CORPORUM, CONTRA GENTILES.

Inter miracula a Deo patrata Christi eminet resurrectio.

1. 1. Diebus his sanctis resurrectioni Domini dedicatis, quantum donante ipso possumus, de carnis resurrectione tractemus. Haec enim fides est nostra, hoc donum in Domini nostri Iesu Christi nobis carne promissum est, et in ipso praecessit exemplum. Voluit enim nobis quod promisit in fine, non solum praenuntiare, sed etiam demonstrare. Illi quidem qui tunc fuerunt cum illo, viderunt, et cum expavescerent, et spiritum se videre crederent, soliditatem corporis tenuerunt. Locutus est enim non solum verbis ad aures eorum, sed etiam specie ad oculos eorum: parumque erat se praebere cernendum, nisi etiam offerret pertractandum atque palpandum. Ait enim: Quid turbati estis, et cogitationes ascendunt in cor vestrum? Putaverunt enim se spiritum videre. Quid turbati estis, inquit, et cogitationes ascendunt in cor vestrum? Videte manus meas et pedes meos: palpate, et videte, quia spiritus ossa et carnem non habet, sicut me videtis habere 1. Contra istam evidentiam disputant homines. Quid enim aliud facerent homines, qui ea quae sunt hominum sapiunt, quam disputarent de Deo contra Deum? Ille enim Deus est, illi homines sunt. Sed Deus novit cogitationes hominum, quoniam vanae sunt 2. In homine carnali tota regula intellegendi est consuetudo cernendi. Quod solent videre, credunt: quod non solent, non credunt. Praeter consuetudinem facit Deus miracula, quia Deus est. Maiora quidem miracula sunt, tot quotidie homines nasci qui non erant, quam paucos resurrexisse qui erant: et tamen ista miracula non consideratione comprehensa sunt, sed assiduitate viluerunt. Resurrexit Christus, absoluta res est. Corpus erat, caro erat, pependit in cruce, emisit animam, posita est in sepulcro. Exhibuit illam vivam, qui vivebat in illa. Quare miramur? Quare non credimus? Deus est qui fecit: considera auctorem, et tolle dubitationem.

Cur Dominus post resurrectionem manducaverit et cicatrices servaverit.

2. 2. Quaerunt ergo homines, utrum corruptio ista corporis, quam sentiunt in carne sua, futura sit in resurrectione mortuorum. Dicimus non futuram. Respondent nobis: Si corruptio non erit, quare manducabitur? Aut si non manducabitur, quare post resurrectionem Dominus manducavit? Modo Evangelium cum legeretur, audivimus, quia cum exhiberet se vivum oculis manibusque discipulorum suorum, parum illi visum est ad demonstrandam evidentiam corporalem: sed addidit: Habetis hic aliquid quod manducetur? Et obtulerunt ei partem piscis assi, et favum mellis: et manducavit, et reliquias dedit illis 3. Dicitur ergo nobis: Si corruptio corporis non resurget, quare manducavit Dominus Christus? Legistis quia manducavit, numquid legistis quia esurivit? Quod manducavit, potestatis fuit, non egestatis. Si desideraret manducare, egeret. Rursus si manducare non posset, minus valeret. Numquid et Angeli, quando suscepti sunt hospitio a patribus nostris, non manducaverunt 4, et tamen corruptibiles non fuerunt?

2. 3. Rursus dicunt: Resurgent vitia, quae erant in corpore humano, cum quibus moritur homo? Respondemus: Non resurgent vitia. Et dicitur nobis: Quare ergo Dominus cum suorum vulnerum cicatricibus resurrexit? Quid ad hoc dicimus, nisi quia et hoc potestatis fuit, non necessitatis? Sic resurgere voluit, sic se voluit quibusdam dubitantibus exhibere. In illa carne cicatrix vulneris, sanavit vulnus incredulitatis.

Parvulorum resurrectio qualis.

3. 4. Adhuc disputant, et quaerunt a nobis: Parvuli qui moriuntur, parvuli resurrecturi sunt? an aetas erit plena reviviscentium, quorum erat parva morientium? Hoc quidem in Scripturis definitum non invenimus. Incorruptibilia corpora et immortalia resurrectura promissa sunt. Sed si parva aetas redditur, si statura pusilla revocatur, numquid et propterea infirmitas revocatur? Si parvi erunt, numquid iacebunt, et ambulare non poterunt? Credibilius tamen accipitur et probabilius et rationabilius, plenas aetates resurrecturas, ut reddatur munere, quod accessurum erat tempore. Non enim credituri sumus etiam senectam resurrecturam anhelam et curvam. Postremo corruptionem tolle, et quod vis adde.

Quomodo terrenum corpus in coelo erit.

3. 5. Sed, inquis, quomodo erit terrenum corpus in coelo? Philosophi enim Gentium, illi valde magni, quorum vobis iam vel insanas vel certe humanas sententias intimavi (quaesierunt quippe ista non spiritu Dei, sed coniectura cordis humani); hinc maxime faciunt quaestionem, tractant subtiliter de momentis ponderum et ordine elementorum: et dicunt, quod etiam videmus, mundum sic esse dispositum, ut ima sit terra tamquam in fundo eius, secunda aqua superfundatur terrae, tertius aer veniat, quartus aether cuncta cooperiat 5. Illud elementum supernum, quod aethera appellant, ignem dicunt esse liquidum et purum, inde sidera esse formata, ibi nihil posse esse terrenum, quoniam ordo ponderum non admittit. Si dicamus eis nostra corpora in terra nova esse victura, et in coelo non futura; audacter et temere, imo infideliter dicimus. Credere enim debemus talia corpora nos habituros, ut ubi velimus, quando voluerimus, ibi simus. Nam si respondemus, ad solvendam de ordine ponderum quaestionem, in terra nos esse victuros; de ipso corpore Domini nobis est quaestio, cum quo ascendit in coelum.

Christi corpus in coelum adscendit.

4. 6. Audistis quod de Evangelio modo recens sonuit in auribus nostris: Elevatis manibus suis benedixit eis. Et factum est, dum benediceret eis, recessit ab eis, et ferebatur in coelum 6. Qui ferebatur in coelum? Dominus Christus. Qui Dominus Christus? Dominus Iesus. Quid enim, separaturus es hominem a Deo, et facturus es aliam personam Dei, aliam hominis, u iam non sit Trinitas, sed quaternitas? Quomodo tu homo anima es et corpus; sic Dominus Christus Verbum, anima et corpus. Sed Verbum non recessit a Patre: et ad nos venit, et Patrem non deseruit; et in utero carnem accepit, et mundum rexit. Quid ergo levatum est in coelum, nisi quod sumptum est de terra? id est, caro illa, corpus illud, de quo loquens ad discipulos ait: Palpate, et videte, quia spiritus ossa et carnem non habet, sicut me videtis habere 7. Credamus hoc, fratres: et si argumenta philosophorum difficile solvimus; illud quod demonstratum est in Domino, sine difficultate fidei teneamus. Illi garriant, nos credamus.

Deo volente id fit quod alias fieri non potest.

5. 7. Sed non potest, inquiunt, esse terrenum corpus in coelo. Quid, si hoc velit Deus? Responde contra Deum, et dic: Non potest Deus. Nonne et tu quicumque paganus, dicis omnipotentem Deum? Nonne in libro Platonis, quod hesterno die demonstravi legitur dixisse Deus non factus diis a se factis: Quoniam estis orti, immortales quidem esse et indissolubiles non potestis; non tamen dissolvemini, neque ulla vos mortis fata periment; nec erunt valentiora quam consilium meum, quod maius est vinculum ad perpetuitatem vestram, quam illa quibus estis colligati8 Totum ad voluntatem suam redegit Deus, qui potest et quod impossibile est. Nam quid est aliud, Non potestis esse immortales, sed ut non moriamini ego facio; nisi, et quod fieri non potest, ego facio?

Corporum ordo ex diversitate ponderum.

6. 8. Volo tamen aliquid etiam de diversitate ponderum disputare. Rogo te, dic mihi, Terra terra est, Aqua aqua est, Aer aer est, Aether, id est coelum, et ignis ille liquidus coelum est. Quatuor nempe ista quasi gradatim construxerunt et aedificaverunt mundum, hoc est, ex his quatuor aedificatus est mundus. Quaere quid in imo sit, terra est: quid desuper, aqua est: quid super aquam, aer est: quid super aerem, coelum est, aether est. Quid corpora solida quae tenentur atque tractantur? Non humida dico, quae labuntur et fluunt; corpora dico tractabilia, unde sunt? Terrae deputanda sunt, an aquae, an aeri, an aetheri? Responsurus es, Terrae. Terrenum ergo corpus est lignum? Plane terrenum. In terra nascitur, in terra alitur, in terra crescit. Tractabile est, non fluxibile. Redi mecum ad illum ordinem ponderum. Terra in fundamento est: ordinem sequere. Quid super terram? Aqua. Quare lignum natat super aquam? Terrenum est corpus: si revoces ad illum ordinem ponderum, sub aqua esse debuit, non supra. Invenimus inter terram et lignum aquam mediam: subter terram, super aquam, et super aquam iterum terram, quandoquidem lignum terra est. Perdidisti illum ordinem, tene fidem. Ergo terrena corpora inventa sunt super elementum, quod secundum est in ordine elementorum, quando natant ligna, neque merguntur.

7. 9. Attende aliud, quod plus mireris. Corpora ipsa gravissima, et tamen terrena, quae mox ut dimissa fuerint super aquam, continuo demerguntur, et ad ima profunda perveniunt, sicut est ferrum, postremo sicut est plumbum. Quid enim plumbo gravius? Accedit tamen manus artificis ad plumbum, facit inde aliquod vas concavum, et natat plumbum super aquam. Ergone non dabit Deus corpori meo, quod dat artifex plumbo? Deinde aquam ipsam ubi ponitis? Redite ad ordinem elementorum. Certe respondebitis, quod aqua sit super terram. Quare ergo antequam currant in terra, pendent nubibus flumina?

Corporum graviorum quorumdam celerior motus.

7. 10. Revoca inde considerationem tuam et cogitationem ad ea quae dicturus sum, si Domino adiuvante potuero. Quid facilius movetur, quid velocius agitatur, gravius corpus, an levius? Quis non respondeat, Levius? Leviora enim corpora facilius moventur, velocius aguntur: graviora difficilius atque tardius. Certe regulam fixisti, certe considerasti, et circumspectis omnibus respondisti quia facilius moventur et velocius aguntur corpora leviora, quam graviora. Ita est, dicis. Responde ergo mihi. Quare levissima aranea tarde se movet, et gravis equus velociter currit? De ipsis hominibus loquar: maius corpus hominis gravius est; brevius corpus quod minus habet ponderis, levius est. Ita vero est, sed si alius portet. Si autem ipse homo corpus suum portet, validus currit, macer languore vix ambulat. Appende macrum et robustum hominem; illum languore vix paucas libellas appendentem, illum salubritate corporis multa pondo in carne sua gerentem: tenta tu ambos tollere; gravis est validus, levis est macilentus. Recedat portator, appareat ambulator; ipsos dimitte sibi, agant corpora sua; video macrum vix passum moventem, video validum robustumque currentem. Si hoc valet sanitas, immortalitas quid valebit?

Corpora spiritalia post resurrectionem, unde sic dicta.

8. 11. Dabit ergo Deus miram facilitatem, miram levitatem. Non sine causa illa corpora spiritalia nuncupata sunt. Non ideo dicta sunt spiritalia, quia erunt spiritus, non corpora. Nam ista quae modo habemus, dicuntur animalia corpora: et tamen animae non sunt, sed corpora. Quomodo nunc ista animalia dicuntur, et animae non sunt: sic illa spiritalia dicuntur, sed non sunt spiritus, quia corpora erunt. Quare dicitur spiritale corpus, carissimi, nisi quia ad nutum spiritus serviet? Nihil tibi contradicet ex te, nihil in te rebellabit adversus te. Non ibi erit quod Apostolus gemit: Caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem 9. Non ibi erit: Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae 10. Haec bella non ibi erunt: pax ibi erit, pax perfecta ibi erit. Ubi volueris, eris: sed a Deo non recedes. Ubi volueris, eris: sed quocumque ieris, Deum tuum habebis. De quo beatus eris, semper cum illo eris.

Dei promissa firma fide teneamus.

8. 12. Resurrectionis promissio tot aliis Dei promissionibus iam impletis confirmatur. Nemo ergo fallat, nemo argumentetur, nemo sua suspicione deliret: quod nobis promisit Deus, venturum esse certissime teneamus. Quando videbatur Christus, fratres mei, quando spiritus putabatur, ut se corpus esse persuaderet, non solum praebebat oculis videndum, sed etiam manibus contrectandum. Quibus ad exhibendam fidei veritatem in corpore, dignatus est etiam non necessitate, sed potestate cibum sumere: tamen adhuc illis prae gaudio trepidantibus, firmamentum cordis adhibuit de Sanctis Scripturis; et ait illis: Haec sunt verba quae locutus sum ad vos, cum adhuc essem vobiscum: quoniam necesse est impleri omnia quae scripta sunt in Lege Moysi, et Prophetis, et Psalmis de me. Tunc aperuit illis sensum, sicut Evangelium loquitur, quod modo lectum est, ut intellegerent Scripturas; et dixit eis, Quia sic scriptum est, et sic oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis tertio die, et praedicari in nomine eius poenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Ierusalem 11. Illud non vidimus, sed hoc videmus. Quando ista promittebantur, nondum videbantur. Apostoli Christum praesentem videbant: sed toto orbe terrarum diffusam Ecclesiam non videbant: videbant caput, et de corpore credebant. Habemus vices nostras, habemus gratiam dispensationis et distributionis nostrae: ad credendum certissimis documentis, tempora nobis in una fide sunt distributa. Illi videbant caput, et credebant de corpore: nos videmus corpus, credamus de capite.