IN DIEBUS PASCHALIBUS
DE RESURRECTIONE CORPORUM, CONTRA GENTILES
1. Per hos dies, sicut recolit Caritas vestra, solemniter leguntur evangelicae lectiones ad resurrectionem Domini pertinentes. Omnes enim Evangelistae quatuor, neque de passione, neque de resurrectione eius tacere potuerunt. Nam quia multa fecit Dominus Iesus, non omnes omnia conscripserunt: sed alius ista, alius illa; summa tamen concordia veritatis. Multa etiam commemorat Ioannes evangelista facta esse a Domino Iesu Christo, quae a nullo eorum conscripta sunt 1. Tanta facta sunt, quanta tunc fieri debuerunt: tanta scripta sunt, quanta nunc legi debuerunt. Ut autem ostendantur Evangelistae omnes quatuor, in eo quod simul omnes dicunt et non praetermittunt, id est, vel de passione, vel de resurrectione Christi, non inter se dixisse contraria, valde operosus est labor. Nonnulli enim putaverunt eos inter se esse contrarios, cum ipsi essent contrarii animae suae. Et ideo data est opera ab eis qui potuerunt, adiuvante Domino, ut ostenderentur inter se non esse contrarii. Sed, sicut dixi, si hoc vobis ostendam, et in populo velim ista tractare, multitudo audientium prius obruitur taedio, quam reveletur scientia veritatis Sed scio fidem vestram, id est, fidem huius totius multitudinis, et eorum qui hodie hic non sunt, et tamen fideles sunt; novi fidem eorum sic esse certam de veritate Evangelistarum, ut expositione mea non indigeant. Qui novit quomodo ista defendat, doctior est, non fidelior. Habet fidem, habet facultatem defendendi fidem. Alius non habet facultatem et copiam et doctrinam defendendi fidem, sed habet ipsam fidem. Ille autem qui novit defendere fidem, titubantibus est necessarius, non credentibus. In defensione enim fidei, curantur vulnera dubitationis vel infidelitatis. Qui ergo defendit fidem, bonus est medicus: sed in te non est infidelitatis morbus. Quando ille novit curare quod tu non habes? Novit ille ponere medicamentum, sed in te non est vitium. Non est opus sanis medicus, sed male habentibus 2.
2. Resurrectio contra infideles probatur ex omnipotentia Dei. Tamen quae possunt expeditius dici pro tempore, et commodius audiri, subticere vobis non est consilii. De ipsa resurrectione, cuius in se ipso Dominus praemisit exemplum, ut sciremus quid etiam in corporibus nostris in fine saeculi sperare debeamus, multi multa disputant; aliqui fideliter, aliqui infideliter. Qui fideliter disputant, scire volunt diligentius quid respondeant infidelibus: qui autem infideliter disputant, argumentantur contra animas suas, disputando contra potentiam Omnipotentis, dicentes, Unde fieri potest ut mortuus resurgat? Dico ego, Deus est qui facit, et tu dicis, Fieri non potest? Non dico, Da mihi Christianum, da mihi Iudaeum: sed, da mihi Paganum, idolorum cultorem, daemonum servum, qui non dicat Deum esse omnipotentem. Negare Christum potest, negare omnipotentem Deum non potest. Quem tu ergo credis; quasi Pagano loquor; quem tu credis Deum omnipotentem, ipsum ego dico mortuorum suscitatorem. Si dixeris, Non potest fieri, derogas Omnipotenti. Si autem credis illum omnipotentem, me quare respuis ista dicentem?
3. Si diceremus carnem resurrecturam, ut esuriat, ut sitiat, ut aegrotet, ut laboret; ut corruptionibus subiciatur; merito credere non deberes. Habet enim modo caro ista has vel necessitates vel calamitates. Et hoc unde? Causa peccatum est. In uno peccavimus 3, et omnes ad corruptionem nati sumus. Malorum omnium nostrorum causa peccatum est. Non enim sine causa homines mala ista patiuntur. Iustus est Deus, omnipotens est Deus: nullo modo ista pateremur, si non mereremur. Sed cum essemus in poenis, ad quas venimus de peccatis, Dominus noster Iesus Christus voluit esse in poenis nostris sine peccatis suis. Sustinendo sine culpa poenam, et culpam solvit et poenam. Culpam solvit, peccata donando: poenam solvit, a mortuis resurgendo. Hoc promisit, et nos in spe ambulare voluit: perseveremus, et ad rem perveniemus. Caro resurget incorruptibilis, caro resurget sine vitio, sine deformitate, sine mortalitate, sine onere, sine pondere. Quae nunc tibi facit tormentum, postea tibi erit ornamentum. Ergo si bonum est habere corpus incorruptibile, quare hoc facturum Deum volumus desperare.
4. Philosophi saeculi huius, qui magni fuerunt et docti, et caeteris meliores, animam humanam immortalem esse senserunt: nec solum senserunt, sed quantis potuerunt argumentationibus defenderunt, et ipsas defensiones suas conscriptas posteris reliquerunt. Sunt libri, leguntur. Ideo istos philosophos dixi aliis fuisse meliores in comparatione peiorum; quia fuerunt philosophi qui dicerent homini, cum mortuus fuerit, nullam vitam postea remanere. Talibus illi utique praeponendi sunt. Et in quo erant illi meliores, quamvis in multis a veritate deviantes, tamen in quo erant isti superiores, veritati fuerant propinquantes. Hi ergo qui senserunt atque dixerunt animas humanas immortales, de malis hominum, de aerumnis erroribusque mortalium quaesierunt causas, quantum homines potuerunt; et dixerunt, sicut potuerunt, praecessisse nescio quae in alia vita peccata, quorum peccatorum merito ista corpora velut carcerem animae mererentur. Deinde quaesitum est ab eis, quid postea cum fuerit homo mortuus, quid erit. Et hic contriverunt ingenia sua; et laboraverunt, quantum potuerunt, reddere hominibus rationem, vel sibi, vel aliis: et dixerunt, animas hominum male viventium immundas pessimis moribus, cum exierint de corporibus, rursus continuo revolvi ad alia corpora, et poenas hic luere quas videmus; eas vero animas quae bene vixerunt, cum exierint de corporibus, ire ad superna coelorum, requiescere ibi in stellis et luminibus istis conspicuis, vel quibuscumque coelestibus abditisque secretis, oblivisci omnium praeteritorum malorum, et rursus delectari redire ad corpora, et venire iterum ad ista patienda. Hoc ergo interesse voluerunt inter animas peccatorum et animas iustorum, quia peccatorum animas de proximo statim cum exierint de corporibus, dicunt revolvi ad altera corpora; iustorum autem animas diu esse in requie; non tamen semper, sed rursus delectari corporibus, et de summis coelis post tantam iustitiam ad ista mala facere ruinam.
5. Hoc dixerunt valde magni philosophi. Isto plus invenire nihil potuerunt philosophi mundi huius, de quibus dicit Scriptura nostra: Stultam fecit Deus sapientiam huius mundi. Si sapientiam, quanto magis stultitiam? Si sapientia mundi stultitia est apud Deo? Est tamen quaedam stultitia mundi huius, quae pervenit ad Deum, de qua dicit Apostolus: Quoniam in sapientia Dei non cognovit mundus per sapientiam Deum, placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos facere credentes. Et dicit: Quoniam Iudaei signa petunt, et Graeci sapientiam quaerunt: nos autem praedicamus Christum crucifixum; Iudaeis quidem scandalum, Gentibus stultitiam; ipsis autem vocatis Iudaeis et Graecis Christum Dei virtutem et Dei sapientiam 4. Venit Dominus Christus, sapientia Dei: coelum tonat: ranae taceant. Quod dixit veritas, hoc est verum. Quod dixit, in malo quidem esse genus humanum causa peccati, manifestum est. Sed qui crediderit in Mediatorem, qui constitutus est medius inter Deum et homines 5 (inter Deum iustum et homines iniustos, medius homo iustus, humanitatem habens de imo, iustitiam de summo; et ideo medius: hinc unum, et inde unum: quia si utrumque inde, ibi esset; si utrumque hinc, nobiscum iaceret, et medius non esset): qui ergo crediderit in Mediatorem, et fideliter ac bene vixerit, exiet quidem de corpore, et erit in requie; postea vero recipiet corpus non ad tormentum, sed ad ornamentum, et vivet cum Deo in aeternum. Non est quod eum delectet ut redeat: quia secum habet corpus. Ergo, carissimi, quoniam proposui vobis hodie quid dicant etiam philosophi mundi huius, quorum Deus sapientiam tamquam veram stultitiam reprobavit, crastino, adiuvante Domino, exponere poterimus.