SERMO 239

IN DIEBUS PASCHALIBUS

DE RESURRECTIONE CHRISTI SECUNDUM MC ET LC

Marcus et Lucas a Deo electi ad Evangelium conscribendum.

1. 1. Hodierno die iam ecce tertio audivimus ex Evangelio Domini nostri resurrectionem: quemadmodum me vobis locutum esse meministis: quoniam hoc moris est, ut secundum omnes Evangelistas resurrectio Domini recitetur. Marci Evangelium est, quod modo, cum legeretur, audivimus. Marcus autem meruit istam dispensationem, cum in numero illorum duodecim non fuisset, quemadmodum et Lucas. Nam cum sint quatuor Evangelistae, Matthaeus, Ioannes, Marcus, et Lucas; duo sunt ex illis duodecim Apostolis, id est, Matthaeus et Ioannes. Sed illorum praecessio infecunda non fuit, ut consequentes comites non haberent. Marcus et Lucas Apostolorum non pares, sed suppares fuerunt. Ideo namque voluit Spiritus Sanctus etiam ex his qui inter duodecim non fuerunt, eligere ad Evangelium conscribendum duos, ne putaretur gratia evangelizandi usque ad Apostolos pervenisse, et in illis fontem gratiae defecisse. Cum enim dicat Dominus de spiritu suo et de verbo suo, quod si quis perceperit digneque habuerit, fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam 1: fons utique manando se indicat, non remanendo: per Apostolos pervenit gratia ad alios, et missi sunt evangelizare. Quoniam qui vocavit primos, ipse vocavit secundos: ipse vocavit etiam usque ad novissimum tempus corpus Unigeniti sui, id est, Ecclesiam toto orbe diffusam.

In fractione panis discipulorum oculi aperiuntur.

2. Quid ergo audivimus Marcum dicentem? Quod apparuerit Dominus in via duobus, sicut dixit et Lucas, cuius Evangelium heri audivimus: Apparuit, inquit, duobus in via in alia effigie 2. Lucas autem hoc ipsum aliis verbis dixit, sed ab eadem sententia non deviavit. Lucas enim quid dixit? Tenebantur oculi eorum, ne eum agnoscerent 3. Marcus autem quid dixit? Apparuit eis in alia effigie. Quod ille dixit: Tenebantur oculi eorum, ne eum agnoscerent; hoc iste dixit, in alia effigie. Alia enim effigies visa est, retentis oculis, non apertis. Quid ergo, fratres, quoniam Lucas dixit, quod credo vos de lectione hesterna recentissime meminisse, quod cum benedictum frangeret panem, aperti sunt oculi eorum; quid putamus, si tunc aperti sunt oculi eorum, ergo clausis oculis in via cum illo comitabantur, et poterant scire ubi gressus ponerent, si clausos oculos haberent? Aperti sunt ergo ad cognitionem, non ad visionem. Dominus itaque noster Iesus Christus ante panis fractionem ignotus loquitur cum hominibus, in panis fractione cognoscitur 4: quia ibi percipitur, ubi vita aeterna percipitur. Hospitio suscipitur, qui domum parat in coelo. Ait enim secundum evangelistam Ioannem: Multae mansiones sunt apud Patrem meum: alioquin dicerem vobis, Ibo parare vobis locum. Sed si iero et paravero, iterum veniens assumam vos 5. Hospes in terra esse voluit Dominus coeli, peregrinus in mundo, per quem factus est mundus: hospes esse dignatus esse dignatus est, ut tu haberes suscipiendo benedictionem; non quia ille indigebat, cum hospes intrabat.

Indigens Elias ab indigente vidua sustentatur.

3. 3. Eliam sanctum famis tempore per corvum Dominus pascebat: et quem persequebantur homines, ei serviebant aves. Afferebat servo Dei corvus mane panes, et ad vesperam carnes. Non indigebat ergo ille, quem Deus ministris avibus pascebat: et tamen quamvis Elias non indigeret, mittitur ad viduam in Sarepta, et dicitur ei: Vade ad illam viduam, pascet te. Defecerat Deus, ut Elias ad viduam mitteretur? Sed si Deus servo suo sine humano ministerio semper praeberet panem, vidua unde haberet mercedem? Mittitur ergo non indigens ad indigentem, non esuriens ad esurientem; et dicit ad eam: Vade, et affer mihi pusillum, ut manducem. Illa modicum habebat, quod consumptura fuerat, et moritura. Respondit, quantum haberet, prophetae intimavit: et ait illi propheta: Vade, prius affer mihi. Illa non dubitavit, sed attulit. Obtulit refectionem, et meruit benedictionem. Benedixit sanctus Elias hydriam farinae, et capsacem olei. Illud in domo repositum erat consumendum; et illud oleum in palo pendebat finiendum: accessit benedictio, et vasa illa thesauri facti sunt. Laguncula olei facta est fons olei, farina parva uberrimas segetes superavit 6.

Deus ideo indigentes facit ut inveniat bene operantes.

4. 4. Si Elias non indigebat, Christus indigebat? Ideo, fratres mei, admonet nos Scriptura sancta, quia plerumque servos suos quos potest pascere Deus, ideo facit indigentes, ut inveniat operantes. Nemo superbiat, quia dat pauperi: Christus pauper fuit. Nemo superbiat, quia hospitem suscipit: Christus hospes fuit. Melior est susceptus, quam suscipiens; ditior accipiens, quam tradens. Qui accipiebat, cuncta possidebat: qui dabat, ab illo cui dabat, acceperat quod dabat. Nemo ergo superbiat, fratres mei, quando dat pauperi: non dicat in animo suo, Ego do, ille accipit; ego suscipio, ille indiget tecto. Forte quo tu indiges, plus est. Forte quem suscipis iustus est: ille indiget pane, tu veritate; ille indiget tecto, tu coelo; ille indiget pecunia, tu iustitia.

Pecuniam dantes foenus ne requisierimus.

4. 5. Fenerator esto, eroga quod recipias. Noli timere, ne te feneratorem iudicet Deus. Prorsus, prorsus esto fenerator. Sed Deus tibi dicit: Quid vis? Fenerare vis? Quid est fenerare? Minus dare, et plus accipere. Ecce mihi da, dicit tibi Deus: ego accipio minus, et do plus. Quid? Centuplicia, et vitam aeternam 7. Quem quaeris cui des, unde crescat pecunia tua, homo quem quaeris, quando accipit, gaudet; quando reddit, plorat: ut accipiat, precatur; ne reddat, calumniatur. Da quidem et homini, et noli te avertere ab eo qui mutuum petit 8. Sed tantum accipe, quantum dedisti. Non ploret cui dedisti: nam beneficium perdidisti. Et si hoc ipsum quod datum est, vel quod accepit exigitur, forte ad manum nondum habet: pertulisti petentem, exspecta non habentem: cum habuerit, reddet tibi. Noli facere angustias ei, cuius angustias relaxasti. Ecce tu dedisti, et exigis: sed non habet unde reddat; cum habuerit, reddet tibi. Noli clamare et dicere: Numquid fenus quaero? Tantum peto, quantum dedi: quod dedi, hoc accipiam. Bene facis, sed nondum habet. Non es fenerator, et vis cui praestitisti, ut quaerat feneratorem, ut tibi reddat. Si propterea fenus non exigis, ne te feneratorem patiatur; quare vis ut propter te alium feneratorem patiatur? Premis, suffocas: etsi tantum exigis, quantum dedisti; suffocando tamen et angustias faciendo, non beneficium dedisti, sed potius maiores angustias intulisti. Sed forte dicis: Habet unde reddat: habet domum, vendat; habet possessionem, vendat. Quando a te petivit, ideo petivit ne venderet: propter te non faciat, qui subvenisti ne fieret. Hoc fiat ita circa homines, hoc iubet Deus, hoc vult Deus.

Deus Filium suum pro nobis pauperem fecit.

5. 6. Sed avarus es? Dicit tibi Deus: Esto avarus, esto quantum potes avarus; sed me conveni pro avaritia tua. Dicit tibi Deus: Me conveni, ego filium meum divitem pauperem pro te feci. Propter nos enim pauper factus est Christus, cum dives esset 9. Aurum quaeris? ille fecit. Argentum quaeris? ille fecit. Familiam quaeris? ille fecit. Pecora quaeris? ille fecit. Possessiones quaeris? ille fecit. Quid quaeris tantum quae fecit? Ipsum accipe qui fecit. Cogita quemadmodum te dilexit. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil 10. Omnia per ipsum, et ipse inter omnia. Qui fecit omnia, factus est inter omnia. Qui fecit hominem factus est homo: factus est quod fecit, ne periret quem fecit. Qui fecit omnia, factus est inter omnia. Attende divitias: quid ditius eo, per quem facta sunt omnia? Et tamen ille cum dives esset, mortalem carnem accepit in utero virginis. Infans natus est, pannis infantilibus involutus est, in praesepi positus est; patienter exspectavit aetates, patienter tempora pertulit, per quem facta sunt tempora. Suxit, vagivit, infans apparuit. Sed iacebat, et regnabat: in praesepi erat, et mundum continebat: a matre nutriebatur, et a Gentibus adorabatur: a matre nutriebatur, et ab Angelis nuntiabatur: a matre nutriebatur, et stella fulgente declarabatur. Tales divitiae, talis paupertas: divitiae, ut creareris; paupertas, ut restituereris. Quod ille ergo pauper susceptus est hospitio quasi pauper, dignatio fuit suscipientis, non miseria egentis.

Christus eget in membris suis.

6. 7. Forte dicis tibi: O beati qui meruerunt Christum suscipere! O si ego tunc fuissem! o si unus fuissem de duobus illis, quos invenit in via! Tu esto in via, non deerit hospes Christus. Putas enim iam non tibi licere suscipere Christum? Unde, inquis, licet? Iam resurgens manifestatus est discipulis suis, ascendit in coelum, ibi est ad dexteram Patris; non est venturus nisi in ultimo saeculo ad iudicandos vivos et mortuos: venturus autem in claritate, non in infirmitate; daturus regnum, non quaesiturus hospitium. Quando dabit regnum, excidit tibi quod dicturus est: Cum uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis 11? Ille dives, egens est usque in finem saeculi. Eget prorsus, non in capite, sed in membris suis. Ubi eget? In quibus doluit, quando dixit: Saule, Saule, quid me persequeris12 Obsequamur ergo Christo. Nobiscum est in suis, nobiscum est in nobis: nec frustra dixit: Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi 13. Haec faciendo agnoscimus Christum in bonis operibus, non corpore, sed corde; non oculis carnis, sed oculis fidei. Quia vidisti, credidisti, ait cuidam discipulo suo incredulo, qui dixerat: Non credam, nisi tetigero. Et Dominus: Veni, tange, et noli esse incredulus. Tetigit, et clamavit: Dominus meus et Deus meus! Et Dominus: Quia vidisti me, credidisti 14. Ipsa est tota fides tua, quia credis quod vides: laudo eos qui non vident, et credunt; quia cum viderint, gaudebunt.