SERMO 238

IN DIEBUS PASCHALIBUS

1. Sic sacra perennisque evangelica lectio nobis demonstrat verum Christum, et veram Ecclesiam, ne in aliquo eorum erremus, aut sancto sponso aliam pro alia supponamus, aut sanctae sponsae non suum virum sed alium importemus. Ergo ne in aliquo eorum erremus, tamquam matrimoniales eorum Evangelii tabulas audiamus.

Contra omnes haereticorum opiniones tene quod accepisti.

2. De Domino Christo non defuerunt, nec desunt, qui sic falluntur, ut eum veram carnem habuisse non crederent. Audiant quod modo audivimus. In coelo est, sed hic sonat: ad dexteram Patris sedet, sed inter nos loquitur. Ipse se indicet, ipse se manifestet. Quid opus est ut alium de illo testem quaeramus? Ipsum potius audiamus. Apparuit discipulis suis, et subito stetit in medio eorum 1. Cum legeretur audistis. Illi autem turbati sunt: existimabant enim se spiritum videre. Hoc est quod putant, qui eum veram carnem habere non credunt: Manichaei sunt, Priscillianistae sunt, et aliae quaecumque nec nominandae pestes. Non enim putant Christum nihil esse, hoc non putant: sed spiritum putant esse, carnem non habuisse. Quid tu, Catholica? quid tu, sponsa, non adultera? Ergo quid tu, nisi quod ab eo didicisti? Non enim alium meliorem de illo quam ipsum testem invenire potuisti. Ergo quid tu? Et Verbum et spiritum hominis et carnem hominis Christum esse didicisti. Quid didicisti de Verbo? In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hoc erat in principio apud Deum 2. Quid didicisti de spiritu hominis? Et inclinato capite tradidit spiritum 3. Quid didicisti de carne? Modo audi. Ignosce illis qui hoc putant, quod prius errantes discipuli putaverunt 4. Sed illi in errore non perseveraverunt. Nam hoc putaverunt discipuli, quod hodie putant Manichaei, quod hodie putant Priscillianistae, non fuisse veram carnem in Domino Christo, sed tantummodo spiritum. Videamus si dimisit eos errare. Videte quam malus sit error, quem medicus festinabat sanare, noluit confirmare. Putaverunt ergo se spiritum videre: et ille qui sciebat malas istas cogitationes esse, de eorum cordibus eradicans: Quid turbati estis, dixit? quid turbati estis, et cogitationes ascendunt in cor vestrum? Videte manus meas et pedes meos: tangite, et videte quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere 5. Tene contra omnes omnium insanas cogitationes, tene quod accepisti: alioquin peristi. Christus verum Verbum, unigenitum, aequalis Patri, verus humanus spiritus, vera caro sine peccato. Haec mortua est, haec resurrexit, haec pependit in ligno, haec iacuit in sepulcro, haec sedet in coelo. Volebat Dominus Christus persuadere discipulis quia illud quod videbant, ossa et caro erant: sed tu contradicis. Ille ergo mentitur, et tu verum dicis? tu aedificas, et ille decipit? Quare mihi hoc voluit persuadere Christus, nisi quia sciebat quid mihi prodest credere, et quid mihi nocet non credere? Sic ergo credite. Ipse est sponsus.

Tene caput, audi de corpore!

3. Audiamus et de sponsa: quia nescio qui rursus faventes adulteris, volunt veram subvertere, falsamque supponere. Audiamus et de sponsa. Cum ergo tetigissent pedes, manus, carnem, ossa; adiecit Dominus, et ait: Habetis hic aliquid quod manducare? ut etiam communicato cibo probaretur verus homo. Accepit, manducavit, dedit; et cum adhuc trepidarent prae gaudio, ait illis: Non ne haec dicebam vobis, cum adhuc essem vobiscum? Quare modo non cum illis erat? Quid est, cum adhuc essem vobiscum? Cum adhuc mortalis essem, quod et vos estis. Quid ergo dicebam vobis? "Quia oportebat impleri omnia quae scripta sunt in Lege, et in Prophetis, et in Psalmis de me. Tunc aperuit illis sensum, ut intellegerent Scripturas; et dixit eis, quia sic oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis die tertia." Tollite veram carnem, non erit vera passio, non erit vera resurrectio. Ecce habes sponsum: Oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis tertia die. Tene caput: audi de corpore. Quid enim modo debemus ostendere? Qui audivimus sponsum, agnoscamus et sponsam. Et praedicari in nomine eius poenitentiam et remissionem peccatorum. Ubi? unde? quousque? Per omnes gentes, incipientibus ab Ierusalem 6. Ecce habes sponsam. Nemo tibi fabulas vendat, non latret rabies haereticorum de angulo. Toto terrarum orbe Ecclesia diffusa est: omnes gentes habent Ecclesiam. Nemo vos fallat: ipsa est vera, ipsa est Catholica. Christum non vidimus, hanc videmus: de illo credamus. Apostoli e contra illum videbant, de ista credebant. Unam rem illi videbant, aliam credebant: et nos e contra unam rem videmus, aliam credamus. Videbant illi Christum, credebant Ecclesiam, quam non videbant: videmus et nos Ecclesiam, credamus in Christum, quem non videmus; et tenentes quod videmus, perveniemus ad eum quem nondum videmus. Cognoscentes itaque sponsum et sponsam, in tabulis eorum eos agnoscamus, ne in tam sanctis nuptiis litigemus.