TRACTATUS HABITUS QUARTA FERIA
1. De resurrectione Domini quod sequebatur in Evangelio secundum Lucam hodie terminatum est, ubi audivimus apparuisse Dominum in medio discipulorum suorum disceptantium de resurrectione eius et non credentium 1. Tam vero eis inopinatum fuit et incredibile ut nec videntes viderent. Videbant enim corpus vivum quod planxerant mortuum, videbant in medio sui stantem quem doluerant in cruce pendentem, videbant ergo et quia suis oculis non credebant ut verum viderent, falli se putabant. Existimabant enim, sicut audistis, se spiritum videre 2. Quod postea crediderunt de Christo pessimi haeretici, prius hoc crediderunt titubantes Apostoli. Sunt enim hodie qui non credant carnem habuisse Christum, quia et partum Virginis destruunt et nolunt eum natum ex femina credere. Verbum caro factum est 3, prorsus alienant a sua fide vel potius infidelitate. Totam istam dispensationem salutis nostrae quod factus est homo pro inveniendo homine qui Deus fecerat hominem; totum hoc quod Christus in remissionem peccatorum nostrorum verum non falsum sanguinem fudit et de vero suo sanguine chirographum peccatorum nostrorum delevit 4, hoc totum haeretici damnabiles evacuare conantur, totum hoc, ut Manichaei, non credunt; quod apparuit Dominus oculis hominum spiritus fuit, caro non fuit.
2. Ecce loquitur Evangelium. Stabat Dominus inter discipulos suos, nondum credentes quod resurrexerat. Videbant eum et putabant se spiritum videre. Si nihil mali est, credere Christum spiritum fuisse non carnem; si nihil mali est, dimittantur in ista opinione discipuli. Adtendite, ut intellegatis quod volo dicere; Deus autem donet ut dicam, id est, sic dicam, quomodo vos audire expedit. Ecce hoc ipsum repeto. Aliquando ipsi detestabiles, carnem detestantes et secundum carnem viventes, aliquando hoc dicunt et sic decipiunt: Qui melius credunt de Christo, illi qui dicunt quia carnem habuit, an nos qui dicimus: Deus erat, spiritus erat et oculis hominum non corpus, sed Deus apparebat? Quid est melius caro an spiritus? Quid responsuri sumus, nisi spiritum carne esse meliorem? Si ergo, dicit, confiteris quod spiritus melior sit quam caro, melius ergo de Christo sentio qui eum spiritum fuisse dico, non carnem. O infelix error! Quare ego carnem dico fuisse Christum? Tu dicis spiritum, ego spiritum et carnem; non tu melius dicis, sed minus dicis. Audi ergo totum quod dico ego, id est, quod dicit catholica fides, quod dicit fundatissima et serenissima Veritas. Tu qui dicis spiritum tantum fuisse Christum quod est et spiritus noster, id est, anima nostra, hoc dicis tantum fuisse Christum. Audi quid dicas. Dico quod dicis. Erat ipse spiritus ex ea natura et substantia, unde et noster est spiritus. Quanto minus dicas, adtende: erat ibi Verbum, erat ibi caro. Tu dicis: Humanus spiritus solus. Ego dico Verbum, spiritus, corpus: Deus et homo. Si duo volo dicere, si duas res volo dicere, isto utor compendio: Deus et homo. Et verus Deus et verus homo Nihil falsum in humanitate, nihil falsum in divinitate: Deus et homo. Sed de ipso homine si quaeris a me, duo iterum dico, anima humana et caro humana. Tu homo es propter animam et carnem; ille Christus propter Deum et hominem. Ecce quod dico.
3. Sed tu melius te dicere putas quia dicis: Spiritus erat, spiritus apparebat, spiritus videbatur, Spiritus inter homines conversabatur. Hoc dicis. Hoc dixi: hoc putabant et discipuli. Si nihil malum dicis, si bonum est quod dicis, bonum erat et quod discipuli putabant. Si Dominus sic eos dimisit, ut hoc putarent, dimittendus es tu. Quod credis hoc credebant. Bonum est quod tu credis? Bonum erat quod illi credebant. Sed non erat bonum. Ait illis Dominus: Quid turbati estis? Perturbatio credidit quod credis; quid? credebant se spiritum videre. Et Dominus ad haec: Quid turbati estis et cogitationes ascendunt in cor vestrum? 5. Cogitationes istae terrenae sunt. Si enim caelestes essent, descenderent in cor vestrum, non ascenderent. Quare enim nobis dicitur: Sursum cor 6, nisi ut terrenae cogitationes non ante se inveniant cor nostrum, quod sursum posuerimus? Ergo: Quid turbati estis et cogitationes ascendunt in cor vestrum? Videte manus meas et pedes meos, palpate et videte. Parum est vobis adtendere, manus mittite; si parum est adtendere nec sufficiat tangere, palpate. Nec tangite solum dixit sed palpate et contrectate. Probent sibi manus vestrae, si mentiuntur oculi vestri. Palpate et videte, oculos in manibus habete. Quid palpate et videte? Quid? Quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere 7. Errabas cum discipulis, corrigere cum discipulis. Humanum est, concedo. Putasti spiritum Christum; hoc et Petrus 8 hoc et ceteri: Spiritum se putaverunt videre; sed in isto errore non remanserunt. Ut scias prorsus falsum fuisse hoc in cordibus eorum, medicus eos non sic dimisit. Accessit, medicamentum adhibuit, vulnera in cordibus videbat et unde vulnera cordium curaret, in corpore cicatrices ferebat.
4. Sic ergo credamus. Scio quia sic creditis. Sed ne forte in agro isto Domini sit herba mala, etiam eos alloquor quos non video. Nemo credat de Christo, nisi quod de se voluit credi Christus; et quam nobis expedit ut credamus quod de se credi voluit, qui nos redemit, qui salutem nostram quaesivit, qui pro nobis sanguinem fudit, qui pro nobis quod non ei debebatur pertulit, qui nobis quod nobis non debebatur attulit: hoc credamus. Christus, quid est? Filius Dei, Verbum Dei. Quid est Verbum Dei? Quod dicere non potest verbum hominis, hoc est Verbum Dei. Quaeris a me quid sit Verbum Dei? Si tibi vellem dicere quid sit verbum hominis, non explico, fatigor, haesito, succumbo; non possum explicare vim verbi humani, quanto magis Verbi Dei. Ecce antequam dicam vobis quod volo dicere, iam verbum est in corde meo; nondum a me dictum est et apud me est; dicitur a me et pervenit ad te et non recedit a me. Intenditis ut audiatis a me verbum; mentes vestras pasco cum loquor. Divideretis inter vos cibum, si afferrem ventribus, nec totus perveniret ad singulos; sed quanto plures essetis tanto in plura frusta quod ponerem divideretis, et tanto minus quisque acciperet, quanto maior esset accipientium multitudo. Modo autem cibum attuli mentibus; dico: Accipite, sumite, comedite. Accepistis, comedistis et non dividitis. Quidquid loquor et omnibus totum est et singulis totum est. Ecce quomodo non potest satis explicari quantam vim habet verbum hominis et dicitis mihi: Quid est Verbum Dei? Verbum Dei pascit angelorum tot millia. Mente enim pascuntur, mente implentur. Implet angelos, implet mundum, implet Virginis uterum, nec ibi spatiatur, nec hic angustatur. Quid est Verbum Dei? Ipse dicat, ipse unigenitus, ipse unicus Filius, quod est Verbum Dei ipse dicat. Breviter de se dicit sed magnum est quod dicit: Ego et Pater unum sumus 9. Nolo numeres verba de uno Verbo. Omnia utique quae possunt esse hominum verba de uno Verbo non sufficiunt explicando explicare. Verbum ergo quod non potest explicari caro factum est et habitavit in nobis 10, suscepit totum quasi plenum hominem, animam et corpus hominis. Et si aliquid scrupulosius vis audire, quia animam et carnem habet et pecus; cum dico animam humanam et carnem humanam, totam animam humanam accepit. Fuerunt enim qui hinc haeresim facerent et dicerent quia anima Christi non habuit mentem, non habuit intellectum, non habuit rationem, sed Verbum Dei fuit illi pro mente, pro intellectu, pro ratione. Nolo sic credas. Totum redemit qui totum creavit; totum suscepit, totum liberavit Verbum. Ibi mens hominis et intellectus, ibi anima vivificans carnem, ibi caro vera et integra, peccatum solum non ibi.