SERMO 236/A

DE SECUNDA FERIAE PASCHAE

Christi resurrectio diversimode sed veraciter ab unoquoque Evangelista narratur.

1. Per istos dies sanctae Paschae, sicut novit Caritas vestra, fratres, resurrectio Domini secundum omnes Evangelistas sollemniter recitatur. Sic enim narrationes suas conscripserunt, ut aliqua pariter dicerent, aliqua vero alius praetermitteret, nemo tamen a veritatis concordia dissonaret. Omnes dixerunt Dominum crucifixum, sepultum, die tertia resurrexisse; quomodo autem apparuerit discipulis, quia multis modis apparuit, alii alia dixerunt, quae alii praetermiserunt; omnes tamen veritatem conscripserunt.

Discipuli tardi ad credendum.

2. Ecce in nocte praeterita vigiliarum lectum est, si meministis, Dominum apparuisse post resurrectionem mulieribus, quas primo ipse salutavit dicens: Avete. At illae accesserunt, et tenuerunt pedes eius, et deprecabantur eum 1. Item hodie lectum est, quod apparuerit duobus ex discipulis suis ambulantibus in viam: Ambulabant enim cum eo, et non cognoscebant eum; oculi enim eorum tenebantur, ne eum agnoscerent 2; sed ad panis fractionem cognitio servabatur. Venit enim cum illis; susceptus est ab eis hospitio; benedixit panem, et fregit, et agnoverunt eum 3. Sic agnoscitis Christum, qui creditis Christum. Consideret autem Caritas vestra, quales fuerint omnes discipuli ante Domini resurrectionem. Ignoscant mihi; nondum erant fideles; magni postea facti sunt, prius autem nobis etiam inferiores erant. Nos enim credimus Christum resurrexisse, quod illi nondum credebant. Sed postea viderunt, tetigerunt, oculis suis manibusque tractaverunt, et sic crediderunt, et Scripturis sanctis eorum corda firmata sunt. Qui biberunt, ructaverunt, et nos impleverunt.

Extraneorum opiniones duo illi discipuli non superant.

3. Loquebantur ergo inter se ista, dolentes Christi mortem, quasi hominis, et apparuit eis Iesus, et addidit se comitem in tertium, quaesivitque quid inter se loquerentur. Responderunt illi: Tu solus peregrinus es in Ierusalem; nescis quae hic contigerunt in his diebus; quemadmodum principes sacerdotum morti tradiderunt Iesum, qui erat magnus propheta? 4 O discipuli, ubi erat Dominus, iam propheta? Nonne ipse omnes Prophetas implebat? Videte, fratres, quomodo discipuli crediderunt, sed ex desperatione mortis Domini, redierunt ad verba, quae dicebant de Christo extranei. Meministis, carissimi, quia Dominus aliquando dixit discipulis suis: Quem me dicunt homines esse, Filium hominis? 5 et responderunt illi verba et opiniones alienas, non fidem suam, et dixerunt: Alii te dicunt Ioannem Baptistam, alii Eliam, alii Ieremiam, aut unum ex Prophetis 6. Ad hoc ergo discipuli redierunt, perdiderunt fidem suam; opinionem coeperunt tenere alienam. Qui fuit, inquiunt, propheta. Hoc extranei dicebant de Christo, discipuli autem quid dixerunt? Cum vero diceret Christus: Quem me esse dicitis? respondit Petrus: Tu es Christus, Filius Dei vivi. Et Dominus: Beatus es, Simon Bar Iona, quia caro et sanguis non revelavit tibi, quomodo illis qui me dicunt prophetam; sed Pater meus, qui est in caelis; et ego dicam tibi: Tu es Petrus 7. Dixisti mihi, dicam tibi; reddidisti confessionem, audi benedictionem. Dixerat enim de se Dominus, quod erat minus, et dixerat ei Petrus quod erat amplius. In Domino enim Iesu Christo minus erat, quod Filius hominis erat; amplius erat, quod Filius Dei erat. Minus dixit, qui se humiliavit; amplius dixit, quem ille exaltavit. Super hanc petram, inquit Dominus, aedificabo Ecclesiam meam 8. Super istam confessionem, super hoc, quod dixisti: Tu es Christus Filius Dei vivi, aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferorum non vincent eam 9. Vicerant enim istos portae inferorum; a Petro recesserant; in arena defecerant. Subveni, Domine, discipulis; frange panem, ut possis agnosci, nisi tu collegeris, perierunt. Quomodo quaesisti? Ecce prophetam te dicunt discipuli 10.

Latro credens discipulos incredulos redarguit.

4. Tunc vero Iesus aperuit eis Scripturas, propter quod dixerant desperantes: Nos autem sperabamus, quod ipse esset redempturus Israel 11. O discipuli, sperabatis, iam non speratis. Veni, latro, commone discipulos. Quare desperatis quia crucifixum vidistis, quia pendentem aspexistis, quia infirmum putastis. Talem illum et latro in cruce pendens, statim credens agnovit ille consors supplicii; vos autem obliti estis auctorem vitae. Clama, latro, de cruce; facinorosus tu sanctos convince. Quid illi? Nos sperabamus, quia ipse redempturus erat Israel. Quid iste? Domine, memento mei, dum veneris in regno tuo 12. Sperabatis ergo, quia ipse erat redempturus Israel. O discipuli, si ipse est redempturus Israel, defecistis; sed ille refecit, non deserit. Qui vobis comes factus est in via, ipse vobis factus est via. Sed tunc non ibi erat Petrus ille, qui dixit: Tu es Christus Filius Dei vivi 13. Non erat cum ipsis. Ille putans de Christo, ubicumque erat, quia cum illis erat, antequam Dominus mortuus esset, tunc negavit, sed illo respiciente flevit. Modo autem Domino crucifixo et mortuo... Forte enim putabat, quia dicendo Iudaei insultabant, et dicebant: Si Filius Dei est, descendat de cruce, et credimus ei 14. Quando forte, et discipuli non insultantes, sed ut de cruce descenderet exhortantes. Postquam non fecit, sed animum tradidit, et visus est in ligno mortuus, sicut ceteri homines moriuntur, involutus, sepultus; quando et ipsi desperaverunt, et inter desperantes erat et Petrus; post resurrectionem, sic Marcus evangelista dicit: Apparuit mulieribus; ait: Ite, dicite discipulis meis, et Petro, quia surrexi a mortuis 15. Nam se mulieribus fidelibus iam ostenderat Dominus; et redierunt, et evangelizaverunt discipulis, quia viderunt visionem angelorum, qui illis dixerunt: Quid quaeritis vivum cum mortuis? Non est hic: resurrexit 16; et corpus eius in monumentum non invenerunt. Haec mulieres dicebant, et viri non credebant; Apostolis ista nuntiabant, annuntiatoribus annuntiabant, quis esset. Nam cum vagos spiritus de corporibus obsessis eiceret, ipsi spiritus contorti, et cruciatibus afflicti, dicebant: Quid nobis et tibi, Iesu, Fili Dei summi? Ut quid venisti ante tempus torquere nos? 17