SERMO 236

IN DIEBUS PASCHALIBUS

Traditus est propter delicta nostra resurrexit propter iustificationem nostram.

1. Dominus noster Iesus Christus, sicut Apostolus dicit, mortuus est propter delicta nostra, et resurrexit propter iustificationem nostram 1. Sicut morte ipsius seminamur, sic resurrectione ipsius germinamus. Etenim morte ipsius significatur mors vitae nostrae. De hac re audi Apostolum: Consepulti, inquit, sumus Christo per Baptismum in mortem, ut quemadmodum Christus resurrexit a mortuis, sic et nos in novitate vitae ambulemus 2. Ille non habuit quod emendaret in cruce: quia sine peccato ascendit in crucem. Nos in cruce eius emendemur, et ibi ponamus quod male contraximus, ut iustificari eius resurrectione possimus. Distinguere enim ita debetis: Traditus est propter delicta nostra, et resurrexit propter iustificationem nostram. Non dixit: Traditus est propter iustificationem nostram, et resurrexit propter delicta nostra. In eius traditione delictum sonat, in eius resurrectione iustitia sonat. Ergo moriatur delictum, et resurgat iustitia.

Discipulorum oculi tenebantur ne eum agnoscerent.

2. Istam spem, hoc donum, hanc promissionem, hanc tantam gratiam, quando mortuus est Christus, discipuli eius de animo perdiderunt, et in eius morte ab spe deciderunt. Ecce annuntiabatur illis resurrectio eius, et videbantur illis verba nuntiantium quasi deliramentum. Quasi deliramentum facta erat veritas. Si quando praedicatur resurrectio in isto tempore, et videtur alicui esse deliramentum, nonne omnes dicunt habere illum grande tormentum? Nonne omnes detestantur, abhorrent, aversantur, aures claudunt, audire nolunt? Ecce quod erant discipuli, mortuo Christo: quod nos exhorremus, hoc erant illi. Hoc malum habebant arietes, quod horrent agni. Deinde isti duo quibus apparuit in via, et tenebantur oculi eorum, ne illum agnoscerent, ubi erat cor, indicant verba; et quid agatur in animo, vox testis est, sed nobis: nam illi etiam cor patebat. De illius morte loquebantur inter se. Adiunxit se illis ipse quasi tertius viator; et via in via coepit colloqui, commiscui sermonem. Quaerit quid inter se loquerentur, cum omnia sciret; ut eos ad confessionem tamquam nesciens provocaret. Et dicunt illi: Tu solus peregrinaris in Ierusalem, et nescis quid actum sit in illa istis diebus, de Iesu Nazareno, qui fuit propheta magnus3 Iam non Dominus, sed propheta. Hoc enim eum putabant fuisse, cum mortuus esset. Adhuc honorabant quasi prophetam; nondum agnoscebant Dominum, non solum Prophetarum, sed etiam Angelorum. Quomodo, inquiunt, seniores nostri et principes sacerdotum tradiderunt eum in damnationem mortis. Et ecce iam tertius est dies ex quo ista gesta sunt. Nos autem sperabamus quia ipse erat redempturus Israel 4. Ipse est totus labor? Sperabatis, iam desperatis? Videtis quia perdiderant spem. Coepit ergo eis exponere Scripturas, ut illic magis agnoscerent Christum, ubi deseruerant Christum. Ideo enim desperaverant Christum, quia viderant mortuum. Ille vero aperuit eis Scripturas, ut agnoscerent quia si mortuus non fuisset, Christus esse non posset. Docuit de Moyse, docuit de subsequentibus Scripturis, docuit de Prophetis, quod illis dixerat: Quia oportebat Christum mori, et sic intrare in gloriam suam 5. Audiebant, gaudebant, suspirabant; et quomodo ipsi confessi sunt, ardebant: et praesentem lucem non agnoscebant.

Christus qui plenus est in se, eget in suis.

3. Quale autem mysterium, fratres mei? Intrat ad eos, fit eis hospes; et qui per totam viam non agnoscebatur, in fractione panis agnoscitur 6. Discite hospites suscipere, ubi agnoscitur Christus. An nescitis quia si quem christianum susceperitis, ipsum suscipitis? Nonne ipse dicit: Hospes fui, et suscepistis me? Et quando ei dicitur: Domine, quando te vidimus hospitem? Respondet: Cum uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis 7. Cum ergo christianus christianum suscipit, serviunt membra membris; et gaudet caput, et sibi imputat datum quod membro eius fuerit erogatum. Hic ergo pascatur Christus esuriens, accipiat potum sitiens, vestiatur nudus, suscipiatur peregrinus, visitetur aegrotus. Hoc habet necessitas itineris. Sic in ista peregrinatione vivendum est, ubi eget Christus. Eget in suis, plenus est in se. Sed qui eget in suis, et plenus est in se, egentes adducit ad se. Ibi non erit fames, non erit sitis, non erit nuditas, non erit aegritudo, non erit peregrinatio, non erit labor, non erit dolor. Scio quia ista ibi non erunt, et nescio quid ibi erit. Ista enim quae ibi non erunt, novi: illud autem quod ibi inventuri sumus, nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit 8. Amare possumus, desiderare possumus, in hac peregrinatione tanto bono suspirare possumus: digne hoc cogitare et verbis explicare non possumus. Certe ego non possum. Ergo, fratres mei, quaerite quis possit. Si invenire potestis; et me vobiscum discipulum trahite. Illud scio, quoniam qui potens est, sicut Apostolus ait, facere super quam petimus, aut intellegimus 9, illuc perducet, ubi fiat quod scriptum est: Beati qui habitant in domo tua, in saecula saeculorum laudabunt te 10. Totum negotium nostrum, laus Dei erit. Quid laudabimus, si non amabimus; et illud amabimus, quod videbimus? Verum enim videbimus, et ipsum verum Deus erit, quem laudabimus. Ibi inveniemus quod hodie cantavimus, Amen, Verum est: Alleluia, Laudate Dominum.