DE SECUNDA FERIAE PASCHAE
1. Hesterno die, id est nocte, lecta est ex Evangelio resurrectio Salvatoris, lecta autem ex Evangelio secundum Matthaeum 1. Hodie vero, sicut audistis pronuntiare lectorem, recitata est nobis Domini resurrectio, sicut Lucas evangelista conscripsit 2. Quod saepe admonendi estis, et memoriter tenere debetis, non vos debet movere quod alius Evangelista dicit, si quid alius praetermittit, quia et ille qui praetermittit quod alius dicit, dicit aliquid quod ille praetermiserat. Aliqua vero singuli dicunt, alii tres non dicunt; aliqua duo dicunt, alii non dicunt; aliqua tres dicunt, et unus non dicit. Auctoritas autem tanta est Evangelii sancti, ut quia in eis loquebatur Spiritus unus, verum sit etiam quod dixerit unus. Hoc ergo quod modo audistis, quia Dominus Iesus, posteaquam resurrexit a mortuis, invenit duos in via ex discipulis suis, colloquentes invicem de his quae contigerant, et dixit illis: Qui sunt sermones quos loquimini vobiscum 3, et cetera, solus dixit Lucas evangelista. Breviter hoc attigit Marcus, quia apparuit duobus in via 4, sed quid illi dixerint Domino, vel quid eis dixerit Dominus, praetermisit.
2. Quid ergo ista lectio contulit nobis? Magnum aliquid, si intellegamus. Apparuit Iesus. Videbatur oculis, et non agnoscebatur. Magister ambulabat cum illis in via, et ipse erat via. Et nondum illi ambulabant in via; invenit enim eos exorbitasse de via. Quando enim cum illis fuerat ante passionem, omnia praedixerat, passurum se fuisse, moriturum, tertia die resurrecturum 5. Omnia praedixerat, sed mors illius, illorum oblivio fuit. Sic perturbati sunt, quando eum viderunt in ligno pendentem, ut obliviscerent docentem, non exspectarent resurgentem, nec tenerent promittentem. Nos, inquiunt, sperabamus quia ipse erat redempturus Israel 6. O discipuli, sperabatis! Ergo iam non speratis? Ecce Christus vivit. Spes mortua est in vobis? Prorsus vivit Christus. Vivens Christus mortua discipulorum corda invenit; quorum oculis apparuit et non apparuit. Et videbatur et abscondebatur. Nam si non videbatur, quomodo illum interrogantem audiebant, interroganti respondebant? In via cum illis tamquam comes ambulabat, et ipse dux erat. Utique videbant, sed non agnoscebant. Tenebantur enim oculi eorum, sicut audivimus, ne eum agnoscerent 7. Non tenebantur, ne viderent, sed tenebantur, ne eum agnoscerent.
3. Eia, fratres, ubi voluit Dominus agnosci? In fractione panis. Securi sumus: panem frangimus, et Dominum agnoscimus. Noluit agnosci, nisi ibi, propter nos, qui non eum visuri eramus in carne, et tamen manducaturi eius carnem. Quisquis ergo fidelis es, quisquis non inaniter Christianus vocaris, quisquis ecclesiam non sine causa ingrederis, quisquis verbum Dei cum timore et spe audis, consoletur te fractio panis. Absentia Domini non est absentia. Habeto fidem, et tecum est quem non vides. Illi, quando cum eis Dominus loquebatur, nec fidem habebant, quia eum resurrexisse non credebant, nec resurgere posse sperabant. Perdiderant fidem, perdiderant spem. Ambulabant mortui cum vivente, ambulabant mortui cum ipsa vita. Cum his ambulabat vita, sed in eorum cordibus nondum erat vita. Et tu ergo, si vis habere vitam, fac quod fecerunt, ut agnoscas Dominum. Hospitio susceperunt. Similis enim erat Dominus tamquam in longinqua pergenti, illi vero tenuerunt eum. Posteaquam venerunt ad locum quo tendebant, dixerunt: Iam hic nobiscum mane, declinavit in vesperum dies 8. Tene hospitem, si vis agnoscere Salvatorem. Quod tulerat infidelitas, reddidit hospitalitas. Dominus ergo praesentavit se ipsum in fractione panis. Discite ubi Dominum quaeratis, discite ubi habeatis, discite ubi agnoscatis. Quando manducatis. Norunt enim fideles aliquid quod melius intellegunt in ista lectione, quam illi qui non noverunt.
4. Dominus his cognitus est; et posteaquam cognitus est, nusquam comparuit. Ab eis abfuit corpore, dum tenebatur fide. Ideo enim Dominus noster absentavit se corpore ab omni Ecclesia, et ascendit in caelum, ut fides aedificetur. Si enim non nosti nisi quod vides, ubi est fides? Si autem credis et quod non vides, cum videris gaudebis. Aedificatur fides, quia reddetur species. Veniet quod non videmus, veniet, fratres, veniet. Vide quomodo te inveniat. Nam veniet quod dicunt homines: Ubi est, quando est, quomodo est? quando erit? quando venturus est? Certus esto, veniet. Non solum veniet, sed et si nolis veniet. Vae qui non crediderunt, et magnum gaudium eis qui crediderunt. Gaudebunt fideles, confundentur infideles. Fideles dicturi sunt: Gratias tibi, Domine; vera audivimus, vera credidimus, vera speravimus, vera cernimus. Infideles autem dicturi sunt: Ubi est quod non credebamus? ubi quod illa quae legebantur, mendacia putabamus? Ita fiet, ut confusioni reddatur supplicium, laetitiae reddatur praemium. Ibunt enim illi in ambustionem aeternam, iusti autem in vitam aeternam 9. Conversi ad Dominum, etc.