IN DIEBUS PASCHALIBUS
1. 1. Resurrectionis fides propria Christianorum. Audistis lectionem sancti Evangelii de resurrectione Christi. In resurrectione Christi constabilita est fides nostra. Passionem Christi et Pagani et impii et Iudaei crediderunt: resurrectionem nonnisi Christiani. Passio Christi significat miserias huius vitae: resurrectio Christi ostendit beatitudinem futurae vitae. In praesenti laboremus: in futura speremus. Modo tempus est operis: tunc mercedis. Qui piger est in exhibendo opere, impudens est in exigenda mercede. Audistis quid dixerit discipulis suis post resurrectionem. Misit eos ad Evangelium praedicandum, et factum est: praedicatum est Evangelium, pervenit ad nos. Et ecce: In omnem terram exiit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum 1. Ambulando et ambulando, Evangelium pervenit ad nos, et ad fines terrae. Breviter constituit nobis, loquens discipulis suis quid faciamus, quid speremus. Ait enim, sicut audistis quando loquebatur: Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit 2. Exigitur a nobis fides, offertur salus: Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit. Pretiosum est quod nobis promittitur, gratis fit quod iubetur.
1. 2. Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit. Quid enim? qui haec audiebant, salvi non erant? Nonne multi salvi credunt, salvi sunt et antequam credant? Salvi plane: sed vana salus hominum 3. Qualis est ista salus, quae tibi cum iumento tuo communis est? Verumtamen etiam ipsa unde, nisi ab illo, de quo scriptum est: Homines et iumenta salvos facies, Domine? Et addidit: Secundum multitudinem misericordiae tuae, Deus 4. Tanta est enim multitudo misericordiae tuae, ut veniat a te salus in istam carnem mortalem hominum, veniat et ad carnem pecorum. Haec est multitudo misericordiae tuae. Filiis tuis quid? Ecce homines et iumenta salvos facies, Domine. Nihil nobis amplius? Quod hominibus quibuscumque, quod pecoribus, hoc praestatur et nobis? Non plane hoc.
2. 2. Sed quid? Audi: Filii autem hominum sub tegmine alarum tuarum sperabunt: inebriabuntur ab ubertate domus tuae, et torrente voluptatis tuae potabis eos. Quoniam apud te est fons vitae 5. Christus est fons vitae. Habebamus salutem cum iumentis, quousque veniret ad nos fons vitae: fons vitae venit ad nos, et fons vitae mortuus est propter nos. Negabit vitam suam, qui nobis erogavit mortem suam? Ipsa est salus, quae non est vana. Quare? Quia non transit.
2. 3. Homines et filii hominum in quo differant. Bene animadvertenda est ista distinctio: Homines et iumenta salvos facies, Domine: Homines, pertinentes ad hominem. Filii autem hominum, pertinentes ad Filium hominis, sub tegmine alarum tuarum sperabunt. Constituite vobis ante oculos duos homines. Erigite fidem, evigilet cor vestrum: recordamini hominem in quo decepti sumus; recordamini hominem a quo redempti sumus. Ille homo numquid filius hominis? Adam homo erat, filius hominis non erat. Ideo Dominus Christus assidue se dicit filium hominis, ut faciat nos recordari hominem qui non fuit filius hominis: ut recordemur in illo mortem, in isto vitam; in illo peccatum, in isto remissionem peccatorum; in illo vinculum, in isto libertatem; in illo damnationem, in isto absolutionem. Duo ergo isti homines significati sunt in his verbis: Homines et iumenta salvos facies, Domine. Homines, pertinentes ad hominem: et iumenta, simul cum iumentis eos salvos facies. Homo enim in honore positus non intellexit, sicut scriptum est: Homo in honore positus non intellexit; comparatus est iumentis insensatis, et similis factus est eis 6. Propterea: Homines et iumenta, quibus similes facti sunt homines, quia non intellexerunt, et eis quibus dominari creati sunt, comparati sunt, salvos facies.
3. 4. Salus hic vera non inventa a Christo. natus mortalis, ut auferret. Numquid ipsa est salus, de qua dictum est: Qui crediderit, et baptizatus fuerit, salvus erit 7? Alia est illa salus, longe alia. Angeli hanc habent: nolite eam quaerere in terra. Magna est, sed non est hic. Non est ista res de ista regione, non est hic talis salus. Sursum cor. Quid hic quaeris in terra salutem hanc? Ipsa salus huc venit, et mortem nostram hic invenit. Numquid Dominus noster Iesus Christus, quando venit ad nos in carne, invenit hic salutem istam in regione nostra? Magnum quid huc attulit mercator iste de regione sua veniens: mercator iste invenit in regione nostra quod hic abundat. Quid hic abundat? Nasci et mori. Plena est terra his mercibus, nasci et mori. Natus est, et mortuus est. Sed qua via natus est? Ad istam regionem venit, sed non ea via qua et nos venit. De coelo enim venit a Patre. Et tamen natus est mortalis. Natus est de Spiritu Sancto ex virgine Maria. Numquid nos sic de Adam et Eva? Nos per concupiscentiam carnis, ille autem non per ipsam. Maria enim virgo sine virili amplexu, sine concupiscentiae aestu; quoniam ne pateretur hunc aestum, ideo ei dictum est: Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi 8. Virgo ergo Maria non concubuit et concepit: sed credidit et concepit. Natus est enim mortalis mortalibus. Quare mortalis? Quia in similitudine carnis peccati 9: non in carne peccati, sed in similitudine carnis peccati. Quid habet caro peccati? Mortem et peccatum. Quid habuit similitudo carnis peccati? Mortem sine peccato. Si haberet peccatum, caro esset peccati: si mortem non haberet, non esset similitudo carnis peccati. Talis venit, Salvator venit: mortuus est, sed mortem occidit: finivit in se quam timebamus; suscepit illam, et occidit illam; quomodo summus venator leonem cepit, et necavit.
4. 5. Ubi est mors? Quaere in Christo, iam non est: sed fuit, et mortua est ibi. O vita, mors mortis! Bono animo estote, morietur et in nobis. Quod praecessit in capite, reddetur in membris: morietur et in nobis mors. Sed quando? In fine saeculi, in resurrectione mortuorum, quam credimus, et de qua non dubitamus. Qui enim crediderit et baptizatus fuerit, ipse salvus erit. Sequere quod timeas: Qui autem non crediderit, condemnabitur 10. Ergo mors morietur in nobis, victura est in damnatis. Ubi mors nesciet mortem, sempiterna mors erit: quia aeterna tormenta erunt. In nobis morietur, et non erit. Vultis nosse? Dico vobis pauca verba triumphantium, ut habeatis quod meditemini, quod corde cantetis, quod toto animo speretis, quod fide et bono opere requiratis. Audite verba triumphantium, quando non erit mors; quando et in nobis, sicut et in capite nostro, morietur mors. Paulus apostolus dicit: Oportet corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem. Tunc fiet sermo qui scriptus est, Absorpta est mors in victoriam. Dixi vobis quia morietur mors in nobis: Absorpta est mors in victoriam. Ista est mors mortis. Absorbebitur, ut non appareat. Quid est, ut non appareat? Ut non sit, nec intus, nec foris. Absorpta est mors in victoriam. Gaudeant triumphantes; gaudeant, dicant quod sequitur: Ubi est, mors, victoria tua? ubi est, mors, aculeus tuus? 11 Ubi est, Cepisti, possedisti, vicisti, et tibi ad dixisti; percussisti, et occidisti; Ubi est, mors, victoria tua? ubi est, mors, aculeus tuus? Nonne confregit illum Dominus meus? O mors, quando Domino meo haesisti, tunc et mihi peristi. Ista salute salvus erit, qui crediderit et baptizatus fuerit. Qui autem non crediderit, condemnabitur 12. Fugite condemnationem, amate et sperate salutem aeternam.