SERMO 232

IN DIEBUS PASCHALIBUS

Domini passio et resurrectio ab omnibus Evangelistis narrantur.

1. Resurrectio Domini nostri Iesu Christi et hodie recitata est sed de altero libro Evangelii, qui est secundum Lucam. Primo enim lecta est secundum Matthaeum, hesterna autem die secundum Marcum, hodie secundum Lucam, sicut habet ordo Evangelistarum, sicut enim passio ipsius ab omnibus Evangelistis conscripta est. Sed dies isti septem vel octo dant spatium ut secundum omnes Evangelistas resurrectio Domini recitetur; passio autem quia uno die legitur, non solet legi, nisi secundum Matthaeum. Volueram aliquando ut per singulos annos secundum omnes Evangelistas etiam passio legeretur. Factum est; non audierunt homines quod consueverant et perturbati sunt. Qui autem amat litteras Dei et non vult esse semper idiota, omnia novit et omnia diligenter inquirit. Sed sicut cuique Deus partitus est mensuram fidei 1, sic quisque proficit.

Mulieribus resurrectionem nuntiantibus discipuli non credunt.

2. Nunc adtendamus quod hodie, cum legeretur, audivimus; nam quod etiam heri commendavi Caritati vestrae, expressius hodie audivimus, infidelitatem discipulorum, ut intellegamus quantum eius beneficio nobis praestitum est ut quod non vidimus, sic credamus. Vocavit eos, instruxit eos, vixit cum eis in terra, fecit ante oculos eorum tanta mirabilia usque. Et mortuos resuscitavit; carnem suam resuscitare non credebatur. Venerunt mulieres ad monumentum; corpus in monumento non invenerunt; resurrexisse Christum ab angelis audierunt; feminae viris nuntiaverunt. Et quid scriptum est? Quid audistis? Visa sunt ista ante oculos eorum quasi deliramenta 2. Magna infelicitas condicionis humanae! Quando locuta est Eva quod dixerat serpens, audita est cito 3. Mulieri mentienti creditum est ut moreremur; non est creditum feminis vera dicentibus ut viveremus. Si non erat credendum feminis, quare Adam credidit Evae? Si feminis credendum est, quare sanctis mulieribus non crediderunt discipuli 4? Et ideo in hoc facto consideranda est benigna dispensatio Domini nostri. Nam hoc est quod egit Dominus Iesus Christus, ut prius illum sexus femineus resurrexisse nuntiaret. Quia per sexum femineum cecidit homo, per sexum femineum reparatus est homo; quia Virgo Christum pepererat, femina resurrexisse nuntiabat. Per feminam mors, per feminam vita. Sed non crediderunt discipuli ut dixerant I feminae; delirare putaverunt, quando tamen vera nuntiabant.

Duo illi discipuli Christum unum ex Prophetis considerant.

3. Ecce alii duo ambulabant in via et loquebantur secum de his quae acciderant in Ierusalem, de iniquitate Iudaeorum, de morte Christi. Ambulabant fabulantes et quasi mortuum dolentes, resurrexisse nescientes. Apparuit et ipsis factus est tertius viator, miscuit cum eis amica colloquia. Oculi eorum tenebantur ne agnoscerent eum. Oportebat enim ut melius cor instrueretur; cognitio differtur; quaerit ab eis quid inter se loquerentur, ut quod ipse sciebat illi faterentur. Et quid audistis? Mirari coeperunt quia de re clara et tam manifesta velut a nesciente interrogabantur. Tu solus peregrinaris in Ierusalem et nescis quae ibi gesta sunt? At ille dixit: Quae? De Iesu Nazareno qui fuit propheta potens factis et dictis 5. Hoc est, o discipuli? Propheta erat Christus, Dominus Prophetarum? Iudici vestro nomen praeconis imponitis. Ad alienorum verba devenerant. Quid est quod dixi: alienorum verba? Recolite quando ipse Iesus ait discipulis suis: Quem homines esse dicunt Filium hominis? responderunt opiniones alienas. Alii dicunt, dixerunt, quod Elias es, alii quia Ioannes Baptista, alii quia Ieremias, aut unus ex Prophetis. Verba ista alienorum erant, non discipulorum. Ecce ad ipsa verba discipuli venerunt. Nunc vos quem me dicitis esse? Respondistis mihi opiniones alienas, fidem vestram volo audire. Tunc ait Petrus, unus pro omnibus, quia unitas in omnibus: Tu es Christus Filius Dei vivi. Non quicumque unus ex Prophetis, sed Filius Dei vivi, adimpletor Prophetarum, creator et angelorum. Tu es Christus Filius Dei vivi. Audivit quod decuit illum audire ex hac voce et tali voce: Beatus es, Simon Bar-Iona, quia non tibi revelavit caro et sanguis sed Pater meus qui in caelis est. Et ego dico tibi: Tu es Petrus et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferorum non vincent eam. Tibi dabo claves regni caelorum; et quaecumque solveris super terram, soluta erunt et in caelo; et quaecumque ligaveris in terra, ligata erunt et in caelo 6. Fides hoc meruit audire, non homo. Nam ipse homo quid erat, nisi quod ait Psalmus: Omnis homo mendax 7?

Ipse Petrus in acceptanda Christi morte reluctans.

4. Denique continuo post haec verba denuntiavit illis passionem suam et mortem. Expavit Petrus et ait: Absit a te, Domine, non fiet istud. Tunc Dominus: Redi post me, satanas. Petrus satanas? Ubi sunt illa verba: Beatus es, Simon Bar-Iona? Numquid beatus satanas? Beatus de Dei. Satanas de hominis. Denique ipse Dominus exposuit quare illum dixerit satanas: Non enim sapis quae sunt Dei, sed quae sunt hominis 8. Unde tunc beatus? Quia non tibi revelavit caro et sanguis sed Pater meus qui in caelis est. Unde postea satanas? Non sapis quae Dei sunt; quae quando sapiebas, beatus eras: sed sapis quae hominum sunt. Ecce quomodo alternabat anima discipulorum, quasi ex ortu et occasu; modo stabat, modo iacebat; modo illuminabatur, modo tenebrabatur; quia de Dei illuminabatur, de suo tenebrabatur. Unde illuminabatur? Accedite ad eum et illuminamini 9. Unde tenebrabatur? Qui loquitur mendacium de suo loquitur 10. Filius Dei dixerat, vita dixerat et timebant ne moreretur vita, cum omnino vita mori non possit et ad hoc Filius Dei venerit ut moreretur; nisi ille venisset ut moreretur, nos unde viveremus?

Se moriturum et continuo resurrecturum Dominus praedixerat.

5. Unde nobis vita, unde illi mors? Ipsum adtende: In principio erat Verbum et Verbum erat apud Deum et Deus erat Verbum. Quaere ibi mortem. Ubi? unde? Quomodo erat Verbum? Verbum apud Deum, Deus Verbum. Si invenis ibi carnem et sanguinem, invenis mortem. Ergo illi Verbo unde mors? Nobis autem hominibus in terra positis, mortalibus, corruptibilibus, peccatoribus, unde vita? Non erat illi unde haberet mortem; non habebamus nos unde haberemus vitam. Accepit ille mortem de nostro ut daret nobis vitam de suo. Quomodo ille mortem de nostro? Verbum caro factum est et habitavit in nobis. Accepit hinc a nobis quod offerret pro nobis. Vita autem unde nobis? Et vita erat lux hominum 11. Ipse nobis vita, nos illi mors. Sed qualis mors? Dignatione, non conditione. Quia dignatus est, quia voluit, quia misertus est, potestate mortuus est. Potestatem habeo ponendi animam meam et potestatem habeo iterum sumendi eam 12. Hoc Petrus nesciebat, quando audita morte Domini expavit. Sed ecce iam dixerat Dominus moriturum se et resurrecturum tertia die. Factum est quod praedicabat et non credebant qui audierant. Ecce iam triduum est, ex quo ista facta sunt et nos putabamus quia ipse esset redempturus Israel 13. Sperabatis, iam desperatis? de spe cecidistis. Levat vos qui ambulat vobiscum. Discipuli erant, ipsum audierant, cum ipso vixerant, magistrum ipsum noverant, ab illo instructi erant et non potuerunt imitari et habere fidem latronis pendentis in cruce.

Ubi latro spem invenit ibi discipuli perdiderunt.

6. Sed forte aliqui vestrum nesciunt quod dixi de latrone, non audiendo passionem secundum omnes Evangelistas. Iste enim evangelista Lucas narravit quod dico. Quia duo latrones crucifixi sunt cum Christo, dixit hoc et Matthaeus 14, sed unus eorum latronum quia insultavit Domino et alter eorum quia credidit in Christum, Matthaeus non dixit, Lucas dixit. Recolamus fidem latronis quam non invenit Christus post resurrectionem in discipulis suis. Pendebat in cruce Christus, pendebat et latro. In medio ille, illi a lateribus. Insultat unus, credit alius, iudicat medius ille. Ille enim qui insultabat, hoc dixit: Si Filius Dei es, libera te. Et alius ad illum: Tu non times Deum? Si nos propter facta nostra merito patimur, ipse quid fecit? Et conversus ad eum: Memento mei, Domine, cum veneris in regnum tuum. Magna fides. Huic fidei quid addi possit, ignoro. Titubaverunt qui viderunt Christum mortuos excitantem; credidit illi quem videbat secum in ligno pendentem. Quando illi titubaverunt, tunc ille credidit. Qualem fructum Christus de arido ligno percepit. Quid enim dixerit Dominus? Audiamus. Amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso 15. Tu differs te, ego agnosco te. Quando speraret latro de latrocinio ad iudicem, de iudice ad crucem, de cruce ad paradisum? Denique ipse adtendens merita sua, non dixit: Memento mei ut liberes me hodie. Sed: Cum veneris in regnum tuum, tunc mei memor esto. Ut si mihi tormenta debentur vel quousque veneris in regnum tuum. Et ille: Non sic, invasisti in regnum caelorum, vim fecisti, credidisti, rapuisti. Hodie mecum eris in paradiso. Non te differo: tantae fidei hodie reddo quod debeo. Latro dicit: Memento mei cum veneris in regnum tuum. Non solum credebat resurrecturum, sed etiam regnaturum. Pendenti, crucifixo, cruento, haerenti: Cum veneris, inquit, in regnum tuum. Et illi: Nos sperabamus 16. Ubi spem latro invenit, discipulus perdidit.

Bonam vitam ducamus, qui cum Christo resurreximus.

7. Deinde iam, carissimi, magnum sacramentum cognovimus. Audite. Ambulabat cum illis, suscipitur hospitio, panem frangit et cognoscitur 17. Et nos non dicamus quia Christum non novimus; novimus si credimus. Parum est, novimus si credimus; habemus si credimus. Habebant illi Christum in convivio, nos intus in animo. Plus est Christum habere in corde quam in domo. Cor enim nostrum interius nobis est quam sit domus nostra. Iam vero ubi eum debet fidelis agnoscere? Agnoscit qui fidelis est; qui autem catecumenus est, ignorat. Sed ianuam contra illum nemo claudat ut non intret 18.

8. Hesterna die monui et admonui Caritatem vestram, quia resurrectio est Christi in nobis, si bene vivamus; si vita vetus nostra mala moriatur et quotidie nova proficiat. Abundant hic paenitentes; quando illis imponitur manus, fit ordo longissimus. Orate paenitentes. Et eunt orare paenitentes. Discutio paenitentes et invenio male viventes. Quomodo paenitet quod fit? Si paenitet, non fiat. Si autem fit, nomen errat, crimen manet. Aliqui ipsi sibi paenitentiae locum petierunt; aliqui excommunicati a nobis in paenitentium locum redacti sunt. Et qui sibi petierunt hoc volunt facere quod faciebant et qui a nobis excommunicati in paenitentium locum redacti sunt nolunt inde surgere, quasi electus sit locus paenitentium. Qui debet esse locus humilitatis, fit locus iniquitatis. Vobis dico qui vocamini paenitentes et non estis, vobis dico. Quid vobis dicam? Laudo vos? in hoc non laudo 19, sed gemo et plango. Et quid facio, factus vile canticum 20? Mutamini, mutamini, rogo. Vitae finis incertus est. Omnis homo cum casu suo ambulat. Differtis bene vivere, cum putatis quia longa erit vita. Longam vitam putatis et mortem subitaneam non timetis? Sed ecce longa sit, videte ut bona sit. Et quaero unum paenitentem et non invenio. Quanto melius longa et bona, quam longa et mala erit! Longam cenam malam nemo vult habere nec ferre, longam vitam malam paene omnes volunt habere. Utique si grande est quod vivimus, bonum sit ipsum grande. Quid enim vis male, dic mihi, in omnibus tuis actibus, cogitationibus, cupiditatibus? In terra malam non vis segetem, malam non vis utique sed bonam, arborem bonam, equum bonum, servum bonum, amicum bonum, filium bonum, uxorem bonam. Et quid haec magna commemorem, quandoquidem vestem ipsam malam non vis habere, sed bonam. Caligam postremo ipsam non vis nisi bonam, aut da mihi aliquid te velle quod malum est nec te velle aliquid bonum. Puto villam malam non vis, sed bonam. Solam animam malam vis habere. Quid te offendisti? Quid de te male tu ipse meruisti? Inter bona tua non vis esse malum, nisi te solum. Puto quia dico quod soleo et aliqui forte faciunt quod solent. Non dixi certe sed forte. Nemo me calumnietur quia timendo magis quam confirmando locutus sum. Coram Deo excutio vestimenta mea 21. Timeo ne mihi imputetur quia timeo. Quid vultis? Ego officium meum impleo, fructum vestrum quaero. De bonis operibus vestris gaudium volo habere, non pecuniam. Non enim qui bene vivit, divitem me facit. Et tamen bene vivat et facit. Divitiae meae nonnisi spes vestra in Christo. Gaudium meum, solatium meum et respiramentum periculorum meorum in his temptationibus nullum est, nisi bona vita vestra. Obsecro vos, si obliti estis vestri, miseremini mei.