IN DIEBUS PASCHALIBUS
1. Resurrectio Domini nostri Iesu Christi ex more legitur his diebus ex omnibus libris sancti Evangelii. In hac lectione animadvertimus quomodo ipse discipulos suos, prima membra sua, haerentes lateri suo, obiurgavit Dominus Iesus, quia quem dolebant occisum fuisse non credebant vivum esse 1. Patres fidei nondum fideles, magistri ut crederet totus orbis terrarum quod praedicaturi fuerant et propter quod fuerant morituri, nondum credebant. Quem viderant mortuos suscitasse non credebant resurrexisse. Merito ergo obiurgabantur. Ostendebantur sibi ut innotescerent sibi qui essent per se ipsos, qui futuri essent per illum. Sicut etiam Petrus demonstratus est sibi, quando Domini imminente passione praesumpsit et veniente ipsa passione titubavit. Vidit se in se, doluit se in se, flevit se in se; conversus est ad eum qui fecerat se 2. Ecce isti adhuc nondum credebant, in lectione ista nondum credebant, cum iam viderent. Qualis illius dignatio, qui nobis dedit credere quod nondum videmus. Nos credimus eorum verbis, illi non credebant oculis suis.
2. Resurrectio autem Domini nostri Iesu Christi nova vita est credentium in Iesum. Et hoc est sacramentum passionis et resurrectionis eius, quod valde nosse et agere debetis. Non enim sine causa vita venit ad mortem, non sine causa fons vitae, unde bibitur ut vivatur, bibit hic calicem qui ei non debebatur. Non enim Christo debebatur mori. Unde venerit mors, originem sic quaeramus, pater mortis peccatum est. Si enim numquam peccaretur, nemo moreretur. Legem Dei, hoc est praeceptum Dei, cum condicione homo primus accepit, ut si servaret, viveret; si corrumperet, moreretur. Non sese credendo moriturum fecit unde moreretur et invenit verum fuisse quod dixerat qui legem dederat. Inde mors, inde mortalis, inde labor, inde miseria, inde etiam post mortem primam mors secunda, id est, post mortem temporalem mors sempiterna. Huic ergo condicioni mortis, his legibus inferni obstrictus nascitur omnis homo; sed praeter illum hominem qui homo factus est, ne periret homo. Non enim legibus mortis venit obstrictus, ideo dicitur in Psalmo: Inter mortuos liber 3. Quem sine concupiscentia Virgo concepit, quem Virgo peperit et Virgo permansit, qui vixit sine culpa, qui non est mortuus propter culpam, communicans nobiscum poenam, non communicans culpam - poena culpae mors 4 - Dominus Iesus Christus mori venit, peccare non venit. Communicando nobiscum sine culpa poenam et culpam solvit et poenam. Quam poenam solvit? Quae nobis debebatur post istam vitam. Ergo crucifixus est ut cruce ostenderet veteris hominis nostri occasum et resurrexit ut in sua vita ostenderet nostrae vitae novitatem. Sic enim docet doctrina apostolica: Traditus est, inquit, propter peccata nostra et resurrexit propter iustificationem nostram 5. Huius rei signum circumcisio data erat patribus ut octava die circumcideretur omnis masculus 6. Circumcisio fiebat ex cultellis petrinis 7, quia petra erat Christus 8. In ista circumcisione significabatur exspoliatio carnalis vitae octava die per Christi resurrectionem. Septimus enim dies ebdomadis sabbato completur. Sabbato Dominus iacuit in sepulchro, septimo sabbati; resurrexit octavo. Resurrectio ipsius innovat nos. Ergo octavo die circumcidit nos. In ipsa spe vivimus.
3. Audiamus Apostolum dicentem: Si resurrexistis cum Christo... 9. Quando resurgemus, qui nondum mortui sumus? Quid est ergo quod voluit dicere Apostolus: Si resurrexistis cum Christo? Numquid ille resurrexisset nisi prius mortuus fuisset? Viventibus loquebatur, nondum morientibus et iam resurgentibus. Quid sibi vult? Videte quid dicat: Si resurrexistis cum Christo, quae sursum sunt sapite, ubi Christus est in dextera Dei sedens; quae sursum sunt quaerite, non quae super terram. Mortui enim estis 10. Ipse dicit non ego et tamen verum dicit et ideo dico et ego. Quare illud dico et ego? Credidi propter quod locutus sum 11. Si bene vivimus, mortui sumus et resurreximus; qui autem nondum mortuus est nec resurrexit, male adhuc vivit; si male vivit non vivit; moriatur ne moriatur. Quid est: moriatur ne moriatur? Mutetur ne damnetur. Si resurrexistis cum Christo, verba repeto Apostoli, quae sursum sunt sapite, ubi Christus est in dextera Dei sedens; quae sursum sunt quaerite, non quae super terram. Mortui enim estis et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. Cum Christus apparuerit vita vestra tunc et vos cum illo apparebitis in gloria 12. Haec sunt verba Apostoli. Ei qui nondum mortuus est, dico ut moriatur; ei qui adhuc male vivit, dico ut mutetur. Si enim male vivebat et iam non male vivit, mortuus est; si bene vivit, resurrexit.
4. Sed quid est: bene vivere? Quae sursum sunt sapite, non quae super terram 13. Quamdiu terra es et in terram ibis 14, quamdiu lingis terram - amando terram utique lingis terram - et efficeris eius inimicus de quo dicit Psalmus: Et inimici eius terram lingent 15. Quid eratis? Filii hominum. Quid estis? Filii Dei. Filii hominum, quousque gravi corde? Ut quid diligitis vanitatem et quaeritis mendacium? 16 Quod mendacium quaeritis? Dico modo. Beati esse vultis scio. Da mihi hominem latronem, sceleratum, fornicatorem, maleficum, sacrilegum, omnibus vitiis inquinatum, omnibus flagitiis seu facinoribus obrutum, qui non velit beatam vitam vere. Scio omnes vultis beate vivere; sed unde homo beate vivit? Hoc non vultis quaerere. Quaeris aurum quia putas te de auro beatum futurum; sed aurum non facit beatum. Quare quaeris mendacium? Quare vis esse in isto saeculo sublimatus? Quia honore hominum et pompa saeculi putas te futurum beatum, sed pompa saeculi non facit beatum. Quare quaeris mendacium? Et quidquid hic aliud quaeris, cum saeculariter quaeris, cum amando terram quaeris, cum lingendo terram quaeris, propterea quaeris ut sis beatus; sed nulla res terrena te faciet beatum. Quare non cessas quaerendo mendacium? Unde ergo eris beatus? Filii hominum, quousque gravi corde? Non vultis esse gravi corde, qui terra oneratis cor vestrum? Quousque fuerunt gravi corde homines? Antequam veniret Christus, antequam resurgeret Christus, fuerunt homines gravi corde. Quousque gravi corde? Ut quid diligitis vanitatem et quaeritis mendacium? Volentes beati esse, eas res quaeritis unde miseri sitis. Fallit vos quod quaeritis; mendacium est quod quaeritis.
5. Beatus vis esse? Ostendo, si vis, unde habes beatus esse. Sequere ibi: Quousque gravi corde? Ut quid diligitis vanitatem et quaeritis mendacium? Scitote. Quid? Quoniam Dominus magnificavit sanctum suum 17. Venit Christus ad miserias nostras: esurivit, sitivit, fatigatus est, dormivit, mira fecit, mala passus est, flagellatus est, spinis coronatus est, sputis illitus est, alapis caesus, ligno confixus, lancea vulneratus, in sepulchro positus, sed tertio die resurgens, finito labore, mortua morte. Ecce ibi oculum habete in eius resurrectione. Quia enim magnificavit Dominus sanctum suum, ut resuscitaret eum a mortuis et daret ei honorem in caelo sedendi ad dexteram suam. Ostendit tibi quid debeas sapere, si vis beatus esse. Hic enim esse non potes. In hac vita beatus esse non potes. Nemo potest. Bonam rem quaeris, sed terra ista non est regio eius rei quam quaeris. Quid quaeris? Beatam vitam. Sed non est hic. Aurum si quaereres in eo loco ubi non est, ille qui novit quia non est ibi, non tibi diceret: Quid fodis? quid terram sollicitas? Fossam facis quo descendas, non ubi aliquid invenias. Quid es responsurus admonenti te? Aurum quaero. Et ille: Non tibi dico: Nihil est quod quaeris, bonam rem quaeris, sed non est ubi quaeris. Sic et tu quando dicis: Beatus esse volo, bonam rem quaeris, sed non est hic. Si habuit hic illud Christus, habebis et tu. In regione mortis tuae, quid ille invenit? adtende: veniens de alia regione quid hic invenit, nisi quod hic abundat: labores, dolores, mortem, ecce quod hic habes, quod hic abundat. Manducavit tecum, quod abundabat in cella miseriae tuae. Acetum hic bibit, fel hic habuit. Ecce quod in cella tua invenit. Et ad magnam mensam suam te invitavit, mensam caeli, mensam angelorum, ubi ipse panis est. Descendens ergo et ista mala inveniens in cella tua et non dedignatus est talem mensam tuam et promisit suam. Quid nobis dicit? Credite, credite vos venturos ad bona mensae meae, quando non sum dedignatus mala mensae vestrae. Malum tuum tulit et bonum suum dabit? Utique dabit. Vitam suam promisit nobis, sed incredibilius est quod fecit; mortem suam praerogavit nobis. Tamquam diceret: Ad vitam meam vos invito, ubi nemo moritur, ubi vere vita beata est, ubi cibus non corrumpitur, ubi reficit et non deficit. Ecce quo vos invito, ad regionem angelorum, ad amicitiam Patris et Sancti Spiritus, ad cenam sempiternam, ad fraternitatem meam; postremo ad me ipsum. Ad vitam meam vos invito. Non vultis credere quia dabo vobis vitam meam? Tenete pignus mortem meam. Modo ergo cum in ista carne corruptibili vivimus, morum mutatione cum Christo moriamur, amore iustitiae cum Christo vivamus. Beatam vitam non accepturi, nisi cum ad illum venerimus, qui venit ad nos, et cum illo esse coeperimus, qui mortuus est pro nobis.