SERMO 229/V

EX SERMONIBUS OCTAVARUM PASCHAE

FRAGMENTUM

Singula Dei creantis opera in homine inveniuntur.

1. Sexto die dixit Deus: Producat terra animam vivam; non reptilia animarum vivarum, sed animam vivam. Et produxit terra omnia pecora et bestias et serpentes et quidquid repit super terram. Et vidit Deus quia bonum est. Et dixit Deus, eodem die sexto, quando eiecit terra animam vivam: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram 1, et cetera quae sequuntur. Diximus quia fecit Deus lucem, id est, omnes fideles; fecit firmamentum in mundo, caelum inter aquas et aquas; fecit firmamentum in Ecclesia, auctoritatem Scripturarum inter populos angelorum, quibus hoc non est necessarium, et populos hominum, qui ibi quaererent Deum; fecit Deus in mundo separationem maris a terra, fecit Deus in Ecclesia separationem gentium a servis suis; sitit terra arida imbrem, sitiunt homines in Ecclesia imbrem caelestem; produxit terra herbam pabuli et ligna fructifera, producunt et homines in Ecclesia opera misericordiae; fiunt luminaria in caelo; luminare maius, sermo sapientiae; luminare minus, sermo scientiae; stellae, dona curationum, prophetiae, fides, et cetera; omnia ista in firmamento caeli. Cum ergo coepissent ambulare et peragrare totum mundum, generarunt aquae, id est, de gentibus exstiterunt reptilia animarum vivarum, sacramenta sancta; et homines consecrati habentes formam; forma est enim sacramenti in homine, et aliquando virtus sacramenti statim consequitur, sed iam in terra quae separata est; ideo producit terra animam vivam. Et revera, fratres, animam vivam esse opus est. Acceperunt fratres baptismum, sequatur formam virtus. Non sit baptismus ad iudicium, sed ad salutem. Ad iudicium fuit Simoni Mago 2, ad salutem Petro. Videamus ergo quid est anima viva, quam terra produxit. Adtendite hominem: habet corpus, habet animam. In ipsa anima multos motus habet similes bestiis; et habet nescio quid aliud, quod non habent bestiae. Quos motus habet similes bestiis? Manducare et bibere, dormire et vigilare, et generare. Nonne communes sunt nobis cum bestiis? Istos motus quisquis in luxuriam proiecerit, animam mortuam habet, non animam vivam. Unde probamus? Audi Apostolum: Quae autem in deliciis agit, vivens mortua est 3. Quid est agere in deliciis, nisi illos motus animae, quos communes habemus cum pecudibus, laxare in voluptates et concupiscentias immoderatas, in voracitatem, in ebrietatem, in fornicationem, in somnolentiam? In deliciis agunt, qui sic vivunt; sed vivi mortui sunt. Si autem constringantur istae omnes affectiones, et isti motus teneantur ad castitatem, ad continentiam, producit terra animam; quae quia mortua erat in deliciis, restat ut refrenata a deliciis incipiat vivere et habere virtutem pietatis. Quae est autem virtus pietatis? Caritas in Deum et proximum. Qui autem habet caritatem, refrenat per fidem omnes libidines, omnes concupiscentias, omnes motus animi sui, quos communes habet cum pecudibus, erit anima viva. Et sequitur ut iam formetur homo ad imaginem et similitudinem Dei. Formatur autem cum omnia ista, quae dicta sunt, ad illum hominem concluduntur. Quia et fecit Deus lucem, de homine dictum est in Ecclesia; et fecit firmamentum, propter hominem auctoritas Scripturarum; et separavit aquas a terra, gentes a credentibus; et germinavit terra herbam pabuli, opera misericordiae; et lumina in caelo, Evangelistae sancti in homine; et produxit terra reptile animarum vivarum, sacramenta; et hoc in hominibus. Postea produxit animam vivam, refrenationes omnium libidinum; et hoc in homine. Iunge omnia ista ad intellectum, et factus est homo ad imaginem et similitudinem Dei. Adtende unde illud probemus. Ideo de singulis dicebat: Vidit Deus quia bonum est 4. Quando autem fecit rem meliorem, non vidit quia melior facta est; sed in ipso homine concludit omnia quae facta sunt, et dictum est: Vidit Deus omnia quae fecit, et ecce bona valde 5. Iam dudum dicebat de singulis quia bona essent; homine facto, omnia nominavit. Intellegitur quia illa singula in homine omnia inveniuntur. Quaeris in homine lucem? Invenis fidem. Quaeris firmamentum? Invenis auctoritatem Scripturarum. Quaeris segregationem aquarum? Invenis fidelem segregatum a gentibus. Quaeris pullulare herbam et ligna fructifera? Invenis opera bona, opera misericordiae. Quaeris luminaria caeli? Invenis Evangelistas. Quaeris reptilia animarum vivarum? Invenis sacramenta. Quaeris animam vivam? Invenis continentiam. Quaeris in homine hominem? Invenis imaginem et similitudinem Dei.

Deus in homine imaginem suam quaerit.

2. Et modo adtendite: in poena sua constitutus est homo, et quantum valent reliquiae imaginis Dei, quae in illo remanserunt. Optrivit ipsam imaginem per peccatum, et ipsa reformatur per gratiam, quae per libidinem obsolefacta est. Quomodo enim nummus, si confricetur a terra, perdet imaginem imperatoris, sic mens hominis, si confricetur libidinibus terrenis, amittit imaginem Dei. Venit autem monetarius Christus, qui repercutiet nummos. Et quomodo repercutit nummos? Donando peccata gratia: et ostendet tibi, quia Deus quaerit imaginem suam. Nam quando illi de tributo Caesaris dictum est: Licet tributum dare Caesari? 6 - temptabant enim eum, ut si diceret: "Non detur", calumniarentur illi per exactores tributi: "Ecce qui docet, ut non debeamus tributum"; si autem diceret: "Detur": "Ecce qui maledixit Ierusalem, fecit illam tributariam"- quid ergo ipse dixit, et quid ammonuit? Quid me temptatis, hypocritae? Afferte mihi nummum. Et obtulerunt illi. Cuius habet imaginem et scriptionem? Responderunt: Caesaris. Reddite ergo quae sunt Caesaris Caesari et Deo quae Dei sunt 7; id est: si Caesar quaerit imaginem in nummo, Deus non quaerit imaginem in homine?

Misericordiae opera ipsi Domino exhibentur.

3. Produxit terra herbam pabuli et ligna fructifera; producunt et homines in Ecclesia opera misericordiae, post ipsa opera, quae etiam Domino exhibita sunt, cum esset in carne, non solum a viris, sicut fuit Zaccheus 8, sed etiam a mulieribus, quae ei ministrabant de substantia sua 9.