SERMO 229/U

EX SERMONIBUS OCTAVARUM PASCHAE

Fragmentum

Reptilia animae viventis allegorice enarrantur.

1. Videamus ergo quid dicunt Scripturae. Lux per lucem, iusti per Verbum. Firmamentum caeli, solidamentum Scripturarum. Aquae sub firmamento, terrenus populus; aquae supra firmamentum, caelestis populus. Terra arida ab aquis maris separata, animae sitientes Deum a multitudine delictorum saeculi. Germinat terra herbam pabuli et ligna fructifera, opera misericordiae. Luminaria in firmamento caeli, praedicatores verbi, Evangelistae et Apostoli, dona spiritalia. Adtendamus ergo luminaria circumeuntia totum mundum, et videte quemadmodum producant aquae reptilia animarum vivarum 1. Discurrunt Evangelistae, evangelizantur homines. Ergo reptilia animarum vivarum sacramenta intelleguntur. Quare? Quia ad hoc sunt sacramenta necessaria, ut gentibus evangelizentur et de gentibus homines separentur, hoc est, ut aquae producant illae amarae et fiant pisces dulces. Magna enim res est. Gustare aquam maris nemo potest, pisces manducare; amaritudine nascuntur et vegetantur. Ista sunt sacramenta dulcia, quae missa sunt per totum mundum. Sed reptilia dicuntur animarum vivarum; nondum anima viva. Quare? Hoc aliquantum ad intellegendum spissum est. Audistis modo, cum lectio legeretur, quia Simon Magus baptizatus est et non deposuit malam mentem 2; habuit formam sacramenti, virtutem sacramenti non habuit. Audi Apostolum, quid dicat de impiis: Habentes, inquit, formam pietatis, virtutem autem eius abnegantes 3. Quae est forma pietatis? Sacramentum visibile. Quae est virtus pietatis? Invisibilis caritas. Audi virtutem pietatis: Si linguis hominum loquar et angelorum, caritatem autem non habeam, factus sum ut aeramentum sonans, et cetera: et si illud et illud habeam, caritatem autem non habeam, nihil sum 4. Nam sacramenta sancta et magna sunt; sed nihil est homo, si caritatem non habeat. Ergo virtus sacramenti, caritas. Quam caritatem non habet haereticus, cum apud eum inveniam formam sacramenti. Itaque, cum ad me venit haereticus, defero formae sacramenti, ut non rebaptizem; sed reddo virtutem sacramenti, ut radicem caritatis insinuem. Ipsa ergo erit anima viva, quam terra producit, ut anima viva sit, iam habens virtutem sacramenti. Hoc est ergo, quod dictum est: Producant aquae reptilia animarum vivarum 5, et cetera.