EX SERMONIBUS OCTAVARUM PASCHAE
FRAGMENTUM
1. Evangelistae luminaria sunt, Scriptura Dei firmamentum. Evangelium autem, quod habet testimonium a Lege et Prophetis, luminaria sunt in firmamento caeli. Parvulus autem in Ecclesia nondum potest capere cibum, sed est lacte contentus, quod significat luminare minus et stellae. Et ideo: Luminare maius ad potestatem diei, luminare minus ad potestatem noctis 1. Quamdiu carnales sunt homines, et non possunt illam sapientiam, per quam facta sunt omnia, cogitare, in nocte sunt: sed non deseruit noctem; praestitit fidem. Non enim noctem deseruit Deus; dedit illi luminaria sua. Dies solem quaerit, sol ei sufficit; luna et stellae nocti datae sunt, illuminant illam; et quando luna non lucet super terram, lux illa quae est in aere de stellis est. Unde fit, ut exeamus foras nocte et videamus arbores; et si non discernimus, tamen videmus utcumque lucem stellarum; et ideo quando crassa sunt nubila, tollitur et lux stellarum, et sic est homo ante se sub divo, quomodo intus in cubiculo. Ergo habet et nox lucem quamdam suam. Videamus quid dicit Apostolus in illis muneribus, in illis donis spiritalibus: Unicuique datur manifestatio Spiritus ad utilitatem. Quomodo datur? Alii quidem datur per Spiritum sermo sapientiae, alii sermo scientiae 2. Qui intellegit quid intersit inter sermonem sapientiae et sermonem scientiae, intellexit quid intersit inter luminare maius et luminare minus. Audiamus sermonem Sapientiae: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; hoc erat in principio 3 et cetera. Qui comprehendunt, dies est, sol illis lucet; sed nisi primum a nocte, non venerunt ad lucem: Tenebrae enim erant super abyssum, et dixit Deus: Fiat lux 4. Nemo dicat quia a luce coepit. Omnes enim ex peccatoribus iustificamur. Capiant ergo qui possunt, quod dixi de Evangelio. Sed dicunt mihi: Non intelleximus quid est: In principio erat Verbum 5. Si ergo adhuc nox est, adtende quia assumpsit carnem Verbum, et fecit tibi quasi lumen nocturnum: Verbum enim caro factum est, et habitavit in nobis 6 Et in rubo loquitur Deus per angelum Moysi. Audi ubi est sermo Sapientiae. Quid vocaris, dixit Moyses? Quomodo te nuntio populo? Si dictum fuerit: Quis te misit? quid dicam? Audi sermonem Sapientiae: Dices filiis Israel: "Qui est" misit me ad vos 7. Quis potest capere: Qui est? Cetera vero non sunt. Quis vere est? Qui non transit, qui semper manet incommutabilis. Sed iste cibus grandium est, iste sol diei est. Et quasi diceret Moyses illi: Adhuc nox sum, noctem illumina, aliquid dicam quod potest nox capere, aliquid dicam quod possunt parvuli retinere: Ego sum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob 8. Ergo: Ego sum qui sum ad potestatem diei, Ego sum Deus Abraham ad potestatem noctis. Fides temporaliter dispensata lucet nocti, sapientia semper manens lucet diei. Nutrit in nocte, ut procedamus in diem. Stellae ergo cetera munera. Quia cum dixisset: Alii datur sermo sapientiae, tamquam solem in potestatem diei: Alii datur sermo scientiae, tamquam lunam in potestatem noctis; dat et stellas: Alii donatio curationum, alii prophetia 9 et cetera.