SERMO 229/S

EX SERMONIBUS OCTAVARUM PASCHAE

FRAGMENTUM

Mare et arida terra allegorice enarrantur.

1. Videmus terram, videmus mare: opera Dei sunt; ista subiacent oculis nostris, illa subiacent intellectibus nostris; ista nota sunt carni nostrae, illa nota sunt menti nostrae. Quid est arida in Ecclesia? Arida vocatur omnis anima sitiens Deum. Segregatae sunt enim aquae, et apparuit arida 1. Mare hoc saeculum est et mali aquae sunt amarae; segregatae sunt et congregatae in congregatione una, id est praedestinatae ad unum finem, quo dirigit Deus omnes quos separat a sanctis. Separat autem Deus; nam homo non potest ista separare, et apparet arida per separationem. Duos homines pone simul unus desiderat spectaculum alter ecclesiam. Iuncti corpore, separantur desideriis. Ille pertinet ad aquam amaram, hic apparet arida. Unde probamus quia arida est ista terra, quae significat homines bona desiderantes? Dicit Psalmus Deo: Anima mea sicut terra sine aqua tibi 2. Anima mea sitiit te. Sitit, arida est; segregata est ab aquis maris. Non adtendat quia nondum corpore segregata est; iam desiderium fecit segregationem. Alii desiderant Deum, alii desiderant saeculum. Quid ergo sitit arida? Imbrem de caelo, imbrem de nubibus, imbrem de Scripturis, imbrem de firmamento. Cum autem desiderat imbrem, dulcem aquam desiderat separatam ab aqua amara. Sed Deus novit quia desiderat arida, latet enim et in occulto est. Desideria maris, id est, desideria saecularia, apparent. Si quis desiderat pecuniam, movetur ad ipsam pecuniam, vult illam adquirere; quia visibilis res est pecunia, apparet desiderium eius. Qui autem desiderat Deum, latet desiderium ipsius; quia latet Deus, quem desiderat; intus est, occulta res est. Sitit quidem, et arida est; sed apparet oculis Dei. Et non praetermisit fructum, statim dixit: Germinet terra herbam pabuli 3. Germinet terra ipso die quo facta est arida. Non potuit arida illa sine fructu diu esse. Audiamus et nos verbum Dei: et germinet terra herbam pabuli, id est bona opera misericordiae, de quibus dicit Isaias: Frange esurienti panem tuum, et egenum sine tecto induc in domum tuam 4, et cetera. Firmamentum ergo Scriptura Dei est; luminaria in firmamento, intellegentia Scripturarum; lumina autem in caelo, intellectus in Scripturis. Vis pervenire ad lumen caeleste? Prius terra esto dans fructus, id est praecedant opera misericordiae; post opera enim misericordiae venit illuminatio lucis illius, quam desideras.