DE AMORE PETRI
1. Ea leguntur secundum evangelistam Ioannem quae post resurrectionem Domini gesta sunt. Inter quae, hoc lectum est hodie quemadmodum Dominus interrogavit apostolum Petrum utrum diligeret eum plus ceteris 1. In isto Petro recordamini petram. Ipse enim est qui eum interroganti Domino quem eum dicerent discipuli eius respondit: Tu es Christus filius Dei vivi. Quo audito, Iesus ait illi: Beatus es Simon Bar Iona quia non tibi revelavit caro et sanguis, sed Pater meus qui in caelis est. Et ego dico tibi. - Tamquam diceret: Dixisti mihi, dico tibi. Quid? - Tu es Petrus et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam et portae inferorum non vincent eam. Tibi dabo claves regni caelorum. Quae ligaveris in terra, erunt ligata et in caelo; quae solveris in terra erunt soluta et in caelo 2. Videmus in Petro commendatam petram. Apostolus autem Paulus dicit de populo priore: Bibebant de spiritali consequente petra; petra autem erat Christus 3. Ergo iste discipulus a petra Petrus, quomodo a Christo Christianus. Quare ista volui praeloqui? Ut commendarem vobis in Petro Ecclesiam cognoscendam. Aedificavit enim Christus Ecclesiam non super hominem sed super Petri confessionem. Quae est confessio Petri? Tu es Christus filius Dei vivi 4. Ecce petra, ecce fundamentum, ecce ubi est Ecclesia aedificata quam portae inferorum non vincunt 5. Quae sunt portae inferorum, nisi superbia haereticorum?
2. Iste ergo Petrus, gerens tantam personam quantam vobis commendavi, interrogatur a Domino post resurrectionem, quomodo lectum est, et dicitur ei: Simon Ioannis - Simon enim vocabatur a nativitate sua: Ioannis filius erat - Simon Ioannis diligis me plus his? Quis interrogat? Qui cuncta noverat 6. Nescienti similis? Qui tradidit scientiam. Non ipse Dominus volebat instrui, sed illum volebat confiteri. Interrogat semel et dicit ei ille: Nosti Domine quia amo te. Et ille: Pasce agnos meos. Et iterum interrogat, quasi non sufficeret semel: Simon Ioannis amas me? Diligo Domine amo Domine: iterum hoc. Et iterum ille illud: Pasce agnos meos. Et tertio - Cui non sufficit semel? Nescienti sufficit. Quanto magis praescienti! - interrogat tertio: Amas me? Contristatus est Petrus, quasi propterea assidue interrogaretur quod de illo dubitaretur, et ait: Domine tu omnia scis: scis quoniam amo te. Si lateret te aliquid, bene me interrogares. Si omnia scis, hoc quod interrogas in omnibus scis. Et ille: Pasce oves meas 7. Ter confessus est amor, quem ter negaverat timor. Ideo Dominus ter interrogavit ut deleret trinam negationem 8 trina confessio.
3. Hic est ille Petrus negator et amator; negator infirmitate humana, amator gratia divina. Quando enim negavit Petrus, demonstratus est sibi. Praesumpserat enim et suas quodammodo vires superba iactantia ventilaverat, quando dicebat: Domine, tecum sum usque ad mortem 9, praesumens de viribus suis. Et tunc quidem audivit quis esset. Aeger enim de se praesumebat, et medicus venam cordis tangebat. In intimis inveniebat aegrum et tamquam verus et verax medicus quod futurum fuerat praedicabat, tamquam dicens: Etiam sanus tibi videris. Nescis quia adhuc febris sed modo est tibi revelatio. Turbaberis cum venerit accessio. Ergo quando interrogatus est ab ancilla et completum est in eo quod praedixit medicus, non quod praesumpsit aegrotus, ut antequam gallus cantaret, ter Dominum talis servus negaret, quid scriptum est in Evangelio posteaquam ter negavit 10? Respexit eum Dominus et flevit amare 11. Numquam deflevisset si Dominus non respexisset. Denique ut intellegatis quomodo dictum sit: Respexit eum, Evangelium inspicite et videte quia Dominus eo loco erat, quando negavit Petrus, ut eum oculis corporeis non respiceret; audiebatur enim ipse a principibus Iudaeorum in interioribus domus. Petrus autem negavit in atrio. Sed ubi non respicit qui ubique est?
4. Propter hoc interrogatus est de amore et commendatae sunt ei oves Christi. Dictum est illi: Pasce agnos meos. Pasce oves meas 12. Agnos commendabat agnus ille. Commendabat agnos suos qui fecit sibi agnos. Quomodo sibi fecit agnos agnus? Ecce agnus Dei. De illo dictum est: Ecce agnus Dei. Et quomodo sibi fecit agnos? Ecce qui tollit peccatum mundi 13. Sic fecit et hos quos modo videmus albatos. Utinam eos non devorent lupi! Tu Domine custodi qui commendasti Petro. Tu custodi qui custodis et Petrum. Ipse est et ovis de qua scriptum est: Sicut ovis ad immolandum ductus est 14. Ille semper agnus quia semper sine peccato. Nec miremini sine peccato: In principio erat Verbum, Verbum erat apud Deum, Deus erat Verbum 15. Unde ibi possit esse peccatum? Ad nativitatem humanam respicite. Nasci sine peccato voluit, quem virgo concepit, quem non carnalis concupiscentia desideravit. Conceptio filii: fides matris. Natus est de Spiritu Sancto et virgine Maria 16, non trahens ex Adam originale peccatum, non trahens, non addens. Innocenter natus, innocenter vivens, innocenter moriens. Ecce agnus Dei; ecce qui tollit peccatum mundi. Quando oves suas Petro commendabat, nos commendabat. Quando nos commendabat Petro, Ecclesiae commendabat membra sua. Commenda ergo Domine Ecclesiae tuae Ecclesiam tuam, commendet se tibi Ecclesia tua. Dicimus enim: Non nobis Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam 17. Nos enim quid sumus sine te, nisi Petrus quando te negavit ter? Dominus ut ostenderet Petrum sibi, id est, ut ostenderet Petrum Petro, aliquantum avertit ab eo faciem, et negavit. Convertit ad eum faciem quando respexit, et flevit 18. Lacrimis culpam diluit, fudit ex oculis aquam et baptizavit conscientiam. Inspiciamus illum in quodam Psalmo ubi scriptum est: Ego dixi in abundantia mea: Non movebor in aeternum 19. Unde, si non Petrus est dicens: Tecum sum usque ad mortem 20, et si oportuerit me mori pro te non recedo abs te 21? In abundantia sua dicit. Quid dicit? Non movebor in aeternum. Sed postea quam interrogatus, ter negavit, et flevit, videte quid adiungit - ipsius enim sunt verba iam paenitentis -: Ego dixi in abundantia mea: Non movebor in aeternum. Domine in voluntate tua praestitisti decori meo virtutem. Avertisti faciem tuam a me et factus sum conturbatus 22. Avertisti faciem tuam et ostendisti mihi faciem meam: Nescio quid dicis; non novi hominem 23. Ecce est Petrus ipse in seipso; ecce quod est: Avertisti faciem tuam et factus sum conturbatus. Ergo reddidit Dominus, respiciendo, faciem suam et factus est confirmatus.