SERMO 229/N

TRACTATUS DE SABBATO OCTAVARUM SANCTAE PASCHAE

Ter Petrus interrogatur de amore Christi et ovium.

1. Ecce Dominus iterum post resurrectionem apparens discipulis interrogat apostolum Petrum; et compellit ter confiteri amorem, qui ter negaverat per timorem. Resurrexit carne Christus, et spiritu Petrus; quia cum moreretur patiendo Christus, mortuus erat negando Petrus. Resuscitatur a mortuis Dominus Christus; resuscitavit de amore suo Petrum. Interrogavit confitentis amorem, et ei oves suas commendavit. Quid enim Petrus praestaret Christo, in eo quod amabat Christum? Si amet te Christus, tibi prodest, non Christo; et si ames Christum, tibi prodest, non Christo. Volens tamen Dominus Christus ostendere, ubi homines debeant ostendere quia amant Christum, in suis ovibus commendavit, satis evidenter aperuit. Amas me? Amo. Pasce oves meas 1. Hoc semel, hoc secundo, hoc tertio. Nihil aliud ille respondit, quam amare se; nihil aliud Dominus interrogat, utrum amaret eum; nihil aliud respondenti commendavit, nisi oves suas. Amemus nos et Christum amamus. Christus enim, Deus semper, homo ex tempore natus est. Ut homo de homine, apparuit homo hominibus; fecit multa mirabilia, ut Deus in homine. Passus est multa mala, ut homo ab hominibus; resurrexit post mortem, ut Deus in homine. Conversatus est in terra quadraginta diebus, ut homo cum hominibus; ante oculos eorum ascendit in caelum, ut Deus in homine, sedet ad dexteram Patris. Totum hoc credimus, non videmus; et iubemur amare Dominum Christum, quem non videmus; et omnes clamamus, et dicimus: Amo Christum. Si fratrem quem vides non diligis, Deum quem non vides quomodo diligere potes? 2 Amando oves, ostende amorem habere pastoris; nam et ipsae oves membra sunt pastoris. Ut membra eius essent oves, ovis esse dignatus est; ut membra eius essent oves, sicut ovis ad immolandum ductus est 3; ut membra eius essent oves, de illo dictum est: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi 4. Sed magna in isto agno fortitudo. Vis nosse, quanta apparuit in isto agno fortitudo? Crucifixus est agnus, et victus est leo. Videte et considerate, qua virtute Dominus Christus mundum regit, qui morte sua diabolum vicit.

Quando Dominus Petrum interrogabat, Ecclesiam interrogabat.

2. Amemus ergo illum, nihil nobis sit eo carius. Putatis ergo quia nos non interrogat Dominus? Petrus solus meruit interrogari, et non nos? Quando illa lectio legitur, unusquisque Christianus interrogatur in corde suo. Quando ergo audis Dominum dicentem: Petre amas me? speculum puta, et attende ibi te. Nam quid aliud ipse Petrus quam figuram gerebat Ecclesiae? Dominus ergo quando Petrum interrogabat, nos interrogabat, Ecclesiam interrogabat. Nam ut sciatis Petrum figuram Ecclesiae portasse, locum illum Evangelii recolite: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam; et portae inferorum non vincent eam; tibi dabo claves regni caelorum 5. Unus homo accipit. Quae sint enim claves regni caelorum, ipse exposuit: Quae ligaveritis in terra, erunt ligata et in caelo; et quae solveritis in terra, soluta erunt et in caelo 6. Si uni Petro dictum est, solus hoc fecit Petrus; obiit, et abiit; quis ergo ligat, quis solvit? Audeo dicere, claves istas habemus et nos. Et quid dicam? Quia nos ligamus, nos solvimus? Ligatis et vos, solvitis et vos. Qui enim ligatur, a vestro consortio separatur; et cum a vestro consortio separatur, a vobis ligatur; et quando reconciliatur, a vobis solvitur, quia et a vobis Deus pro illo rogatur.

Cum Christus commendat oves pastoribus, redigitur totus numerus pastorum ad corpus unius pastoris.

3. Omnes enim Christum amamus, membra ipsius sumus; et cum ille commendat oves pastoribus, redigitur totus numerus pastorum ad corpus unius pastoris. Nam ut noveritis omnem numerum pastorum redigi ad unum corpus unius pastoris, certe pastor Petrus, plane pastor; pastor Paulus, ita sane pastor; Ioannes pastor, Iacobus pastor, Andreas pastor, et ceteri Apostoli pastores. Omnes sancti episcopi sunt certe pastores, ita plane. Et quomodo verum est: Et erit unus grex et unus pastor 7? Porro si verum est: Erit unus grex et unus pastor, omnis innumerabilis pastorum numerus ad corpus unius pastoris redigitur. Sed ibi estis et vos, membra ipsius estis. Ipsa membra conculcabat, quando caput pro suis membris clamabat, Saulus ille ante persecutor, postea praedicator, anhelans caedem, differens fidem. Una voce prostratus est totus eius impetus. Qua voce? Saule, Saule, quid me persequeris? 8 Numquid Saulus vel lapidem posset mittere ad caelum, ubi sedet Iesus? Esto fuerit Saulus in turba, quando Iesus pendebat in ligno. Esto dixerit et Saulus cum turba: Crucifige, crucifige 9; et fuerit inter illos, qui caput agitabant insultando, et dicebant: Si Filius Dei est, descendat de cruce 10. Sedenti in caelo quid faceret? quid noceret verbum? quid noceret clamor? quid noceret lignum? quid noceret lancea? Nihil ei iam fieri poterat, et tamen clamabat: Me persequeris. Quando clamabat: Me persequeris, membra sua nos esse indicabat. Amore itaque Christi, quem amamus in vobis; amor Christi, quem vos quoque amatis in nobis, inter temptationes, inter labores, inter sudores, inter sollicitudines, inter miserias, inter gemitus, perducet nos, ubi nullus est labor, nulla miseria, nullus gemitus, nullum suspirium, nulla molestia, nemo nascitur, nemo moritur, nemo timet iram potentis, haerendo vultui Omnipotentis.