SERMO 229/M

TRACTATUS DE SEXTA FERIA PASCHAE

Differentiae inter duas piscationes discipulorum Christi.

1. Novit Caritas vestra lectiones istas sancti Evangelii, testes resurrectionis Domini anniversaria sollemnitate celebrari. Sicut ergo memoriam renovat lectio, sic memoriam renovat lectionis expositio; hoc ergo dicturi sumus, adiuvante Domino, quod omni anno soletis audire. Sed si lectio renovanda est in memoriam, quae legi potest et alio tempore in Evangelio; quanto magis sermo, qui non auditur nisi semel in anno? Apparuit discipulis suis Dominus post resurrectionem suam ad mare Tiberiadis, et invenit piscantes, nihil capientes. Nocte piscantes nihil ceperunt; dies illuxit, et ceperunt; quia diem Christum viderunt, et in verbo Domini miserunt retia, ut caperent. Duas autem invenimus piscationes factas a discipulis Christi, in verbo Christi; primam, quando eos elegit, et apostolos fecit; alteram modo, postquam resurrexit a mortuis. Conferamus illas, si placet, et quid inter eas distet diligenter attendamus; pertinet enim ad aedificationem fidei nostrae. Prius ergo, cum piscatores inveniret Dominus, quos adhuc non invenerat, etiam per totam noctem nihil ceperunt, sine causa laboraverunt. Iussit ut retia mitterent: non dixit: In dexteram; non dixit: In sinistram; sed: Mittite, inquit, retia 1. Miserunt,... ut duas naviculas onustarent, ita ut pene multitudine piscium mergerentur; deinde tanta erat etiam piscium multitudo, ut retia rumperentur 2. Sic se habuit illa piscatio: quid ergo ista? Mittite, inquit, retia in dexteram partem 3. Ante resurrectionem passim mittuntur retia; post resurrectionem eligitur dextera. Deinde in prima piscatione naviculae premuntur, retia rumpuntur; in ista novissima post resurrectionem nec navis premitur, nec sagena rumpitur. In prima piscatione numerus piscium nullus dicitur; in ista post resurrectionem numerus piscium certus dicitur. Feramus ergo primam, ut veniamus ad novissimam. Quid dixi: Feramus primam? Ecce retia, retia verbi, retia praedicationis, ecce retia. Dicat Psalmus: Annuntiavi, et locutus sum; multiplicati sunt super numerum 4. Certum est, quia modo fit: annuntiatur Evangelium, multiplicantur Christiani super numerum. Si omnes bene viverent, navim non premerent; si haereses et schismata non dividerentur, rete non rumperetur. Quare autem in prima piscatione navigia duo fuerunt? Recolite, fratres: ipsi sunt duo illi parietes, circumcisio et praeputium, qui in lapide angulari ibi conveniunt, et osculum pacis inveniunt 5. In novissima autem piscatione perfecta unitas; dextera est enim, nihil habet sinistrum. Ipsa est Ecclesia sancta, quae modo in paucis est laborantibus inter multos malos; ipsa erit in certo illo numero et definito, ubi iam nullus invenitur peccator; dextera est enim, nihil habet sinistrum. Et magni pisces erunt: quia omnes immortales erunt, omnes sine fine victuri sunt. Quid tam magnum, quam quod non habet finem? Et pertinuit ad Evangelistam, renovaveris in memoriam primam piscationem. Quare enim addidit: Et cum tam magni pisces essent, retia non sunt discissa 6? Tamquam diceret: Recolite illam primam piscationem, ubi retia sunt scissa. Hic regnum caelorum erit, nullus haereticus latrabit, nullus schismaticus se separabit; omnes intus erunt, in pace erunt.

Numerus decem et septem est plenitudo legis per dona sancti Spiritus.

2. Et omnes, quot erunt? centum quinquaginta tres erunt? Absit, absit a nobis, ut vel in isto populo, qui hic ante me stant, tam paucos dicam esse, qui in regno caelorum futuri sunt, ubi millia, innumerabilia millia, quae vidit Ioannes induta stolis albis. Hoc dixit: Ex omni tribu et lingua veniebant, numerus quem numerare nemo potest 7. Quid sibi ergo vult numerus iste? Alios doceo, alios commoneo; qui non audierunt, discant; qui audierunt et obliti sunt, recolant; qui tenent, in memoriam, quod audierunt, me commemorante firmentur. Numeri huius ratio ad decem et septem incipit: signaculum est omnium sanctorum, omnium fidelium, omnium iustorum in regno caelorum futurorum. Decem et septem: decem propter legem, septem propter spiritum gratiae Impone legem: nemo facit, nemo implet. Adde adiutorium Spiritus: fit quod iubetur, quia Deus adiuvat. Quid ait Lex? Non concupisces 8. Occasione accepta peccatum per mandatum fefellit me, inquit, et per illud occidit 9; et Lex subintravit, ut abundaret delictum 10. Adde Spiritum: Plenitudo Legis, caritas 11. Sed unde caritas? Caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis 12. Septenario autem numero Spiritum commendari novit, qui legit: sed audiat, qui neglegenter legit, aut forte qui legere non potest. Spiritum Sanctum sic commendat Deus per Isaiam prophetam: Spiritus, dicit, sapientiae et intellectus, consilii et fortitudinis, scientiae et pietatis, spiritus timoris Dei 13. Iste est septiformis Spiritus, qui etiam super baptizatos invocatur. Lex, decalogus est: decem enim praecepta scripta erant in tabulis, sed adhuc lapideis, propter duritiam Iudaeorum. Postea quam venit Spiritus, quid ait Apostolus? Epistula nostra vos estis scripta non atramento, sed Spiritu Dei vivi; non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus 14. Tolle Spiritum, occidit littera; quia reum facit, non liberat peccatorem. Propter hoc Apostolus: Neque enim, inquit, idonei sumus cogitare aliquid a nobis quasi ex nobismetipsis; sed sufficientia nostra ex Deo est, qui et idoneos nos fecit ministros Novi Testamenti, non littera, sed spiritu. Littera enim occidit, Spiritus vero vivificat 15. Iunge ergo septem ad decem, si vis implere iustitiam. Quando aliquid facere per legem iuberis, roga Spiritum, ut adiuvet.

Symbolismus numeri centum quinquaginta tres.

3. Commendavimus decem et septem: sed quam longe sunt a centum quinquaginta tribus! Multi tamen sciunt quod dicturi sumus: qui sciunt, ferant moras. Quando duo ambulant in via, unus velox, et unus tardus, in potestate velocis est, ut simul ambulent, si expectet ad illum. Ergo qui scit quod dicturus sum, velox est; sed expectet tardum comitem, donec et ipse instruatur de decem et septem. Fiunt centum quinquaginta tres, si ipsi decem et septem sic numerantur, ut ab uno incipias, et omnes addas, quo usque ad decem et septem pervenias. Si enim incipias dicere: Unum, duo, tria, quattuor, pervenis ad decem, et non inventurus es in manu tua nisi decem. Si autem sic numeres: unum et duo, iam tres sunt; et tria, iam sex sunt; et quattuor, iam decem sunt; et quinque, iam quindecim sunt; et sex, iam viginti unum sunt; et septem, iam viginti octo sunt; et octo, iam triginta sex sunt; et novem, iam quadraginta quinque fiunt; et decem, iam quinquaginta quinque sunt. Ecce iam proximi sumus, et spes est perveniendi, quia tantum accessimus. Adde ergo undecim, fiunt sexaginta sex; adde duodecim, fiunt septuaginta octo; adde tredecim, fiunt nonaginta unum; adde et quattuordecim, fiunt centum quinque. Iam et tardi sequuntur veloces. Adde ergo et quindecim, fiunt centum viginti; adde sedecim, fiunt centum triginta sex; adde decem et septem, fiunt centum quinquaginta tres. Ibi ergo erunt omnes qui currunt ad decem et septem, qui faciunt legem Dei, adiuvante Spiritu Dei.