TRACTATUS DE QUINTA FERIA SANCTAE PASCHAE
1. De lectione Evangelii hodie secundum Ioannem resurrectio Domini recitata est, et audivimus quaesitum esse Dominum a discipulis, et non inventum in sepulchro; hoc autem mulieres nuntiaverunt, non eum credentes resurrexisse, sed furto ablatum esse de sepulchro. Quod autem venerunt duo discipuli, Ioannes ipse evangelista - ipse enim intellegitur, quem diligebat Iesus - et cum illo Petrus, et ingressi sunt, et viderunt linteamina sola, nullum autem corpus; quid scriptum est de ipso Ioanne? Si advertistis: Intravit, ait, et vidit, et credidit 1. Hoc quod audistis, credidit, non est fides laudata; creduntur enim et vera et falsa. Nam si fides eius laudata esset vel commendata in eo quod dictum est: vidit, et credidit, non sequeretur Scriptura dicens: Nondum enim noverat Scripturas, quia oportebat Iesum resurgere a mortuis 2. Ergo vidit, et credidit; quid ergo credidit? quid credidit, nisi quod mulier dixerat, ablatum esse Dominum de sepulchro? Dixerat enim: Tulerunt Dominum de monumento, et nescio ubi posuerunt eum 3. Cucurrerunt illi, ingressi sunt, viderunt linteamina sola, nullum corpus; et crediderunt eum perisse, non resurrexisse. Viderunt ablatum de sepulchro, crediderunt viri ablatum, et abierunt. Mulier stetit, et coepit corpus Iesu lacrimis quaerere, coepit ad monumentum plorare; illi minorem curam habuerunt, fortiores sexu, sed minores affectu. Mulier plus quaerebat Iesum, quia ipsa prior in paradiso perdiderat Iesum; quia per illam mors intraverat, plus vitam quaerebat. Et tamen quomodo quaerebat? Tamquam corpus mortui, non incorruptionem vivi Dei; quia nec ipsa credebat, ideo in sepulchro non fuisse corpus, quia resurrexerat Dominus. Ingressa vidit angelos. Ecce angeli non se ostenderunt Petro et Ioanni, et ostenderunt se mulieri. Prorsus, carissimi, hoc commendatur, quia sexus infirmior plus quaesivit, quod prior, ut diximus, perdidit. Vident illam angeli, et dicunt: Non est hic, resurrexit 4. Adhuc illa stat et plorat, adhuc non credit; periisse Dominum de sepulchro existimabat. Vidit et Iesum: non putat Iesum, hortulanum putavit, adhuc corpus mortui exigit. Si tu, inquit, tulisti eum, dic mihi ubi posuisti eum, et ego tollam eum 5. Quid tibi opus est, quod non amas? Mihi, inquit, detur. Quae sic quaerebat mortuum, quomodo credidit vivum? Postea Dominus appellat eam nomine suo. Maria agnovit vocem, respexit Salvatorem; et ipsa illi tamquam ipsi respondit: Rabboni, quod interpretatur, Domine.
2. Quid sibi vult quod sequitur: Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum? Vade, et dic discipulis meis: Ascendam ad Patrem meum et ad Patrem vestrum, ad Deum meum et ad Deum vestrum 6, hoc quidem quaestionem non habet. Ascendam ad Patrem meum, quia Unigenitus sum; et ad Patrem vestrum, quia adoptati estis, et simul dicitis omnes: Pater noster qui es in caelis 7. Et Deum meum et Deum vestrum. Non sic meum, quomodo vestrum: meum enim Deum, quia factus sum homo; vestrum Deum, quia semper homines. Secundum hoc enim Deus Christi Pater, quia factus est homo; ideo est Deus ipsius, Deus creaturae unigeniti Verbi. Psalmum interroga: De ventre matris meae Deus meus es tu 8. Ante ventrem matris, Pater meus; de ventre matris, Deus meus. Hoc ergo quaestionem non habet. Illud aliquantulum perturbat propter minus intellegentes, quid sibi velit: Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum 9. In terra illum non tangebat; cum ascendisset, tangere poterat? Quid est ergo: Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem? Recolite, quando apparuit discipulis suis, et putaverunt eum esse spiritum, quid eis dixit? Heri lectum est. Quid turbati estis, et cogitationes quare ascendunt in cor vestrum? Videte manus meas et pedes meos: tangite, et videte 10. Viris dixit: Tangite, antequam ascenderet ad Patrem; et mulier non tangeret, nisi cum ascendisset ad Patrem? Quid est ergo, ut intellegamus? Absit a nobis, ut intellegamus. Maria ut videret, corpus quaerebat; nos ut intellegamus, spiritum eius desideremus. Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem. Quid est: Noli me tangere? Noli hoc usque credere, noli in homine figi; est aliud maius, quod non intellegis. Vides me humilem in terra: tangis me, et remanes in terra. Altiorem me tange, in altiorem me crede, in Unigenitum Patri aequalem crede; quando enim me intellexeris aequalem, tunc tibi ascendi ad Patrem. Tangere autem corde, hoc est credere; nam et illa mulier, quae fimbriam tetigit, corde tetigit, quia credidit. Denique sentit tangentem, et non sentiebat turbam prementem. Tetigit me aliquis, ait Dominus: Tetigit me, credidit in me. Et discipuli non intellegentes quid sit, tetigit me, dixerunt: Turba te comprimit, et dicis: Quis me tetigit? 11 Ego nescio quid dicam: Tetigit me aliquis? Turba premit, fides tangit. Ascendat ergo nobis Christus, et tangamus eum, si credamus in eum, quia Filius Dei est, aeternus, coaeternus, non ex quo natus est de Virgine, sed aeternus. Nam et nos aeternos facturus est, non quia semper fuimus, sed quia semper erimus. Ille coaeternus, Patri aequalis, sine tempore, ante omnia tempora, per quem facta sunt tempora; ante diem, dies de die, qui condidit diem. Sic credite, et tetigistis. Sic tangite, ut haereatis; sic haerete, ut numquam separemini, sed cum illo permaneatis in divinitate, qui pro nobis mortuus est in infirmitate.