SERMO 229/K

TRACTATUS DE QUINTA FERIA PASCHAE

Christus melius fide tangitur quam carne.

1. Bonum est ut commemoremini quod omni anno soletis audire; sicut enim quod scriptum est non sufficit semel legi, sic non sufficit quod non intellegitur semel exponi. Qui ergo quod audierunt et intellexerunt animo tenent et bene meminerunt, patienter audiant, cum etiam illi qui forte obliti sunt instruuntur, vel audiunt qui nondum fortassis audierunt. Movet enim quare Dominus Iesus Christus mulieri fideli quaerenti ad corpus Domini sui pervenire, quod in monumento positum non potuit invenire, dixerit: Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum 1. Si enim se tangi nolebat antequam ascendisset ad Patrem, nondum utique ascenderat ad Patrem, quando discipulis dicebat: Videte manus meas et pedes meos; palpate et videte 2. Tangi se nolebat, qui palpari volebat. Inde fit quaestio utique solvenda: non enim quisquam dicere audivit: A viris se tangi voluit, antequam ascendisset ad Patrem; mulieribus autem tunc se servavit tangendum, cum ascendisset ad Patrem. Cum ascenderet ad Patrem, vel cum ascendisset ad Patrem, quis enim tetigit? Tunc se servavit tangendum mulieribus, quando nec a viris tangi potuisset? Et tamen propter caritatem non solum tangebat eum Saulus persecutor, sed etiam vastabat in terra, quando de caelo dicebat: Saule, Saule, quid me persequeris? 3 Dominus enim Christus et ibi est ad dexteram Patris, et hic laborat in terris; ibi est, sed hic sunt membra; ibi est qui iudicaturus est vivos et mortuos, et idem ipse hic est in suis, de quibus dicturus est: Cum uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis 4. Quid est ergo: Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem? Christus melius tangitur fide quam carne; fide Christum tangere, hoc est tangere. Denique illa mulier, quae fluxum sanguinis patiebatur, accessit cum fide, et tetigit manu vestem, fide maiestatem. Et videte quid est tangere. Tunc Dominus, qui a turbis comprimebatur, ab una tangebatur. Ait enim: Quis me tetigit? Admirati discipuli, quia undique eum multitudo comprimebat, responderunt: Turbae te comprimunt, et dicis: Quis me tetigit? Et ille: Tetigit me aliquis 5. Nam si te turbae premunt, non tangunt: unde te tetigit, nisi quia credidit?

Fide tangenda est sive humanitas sive divinitas Christi.

2. Et modo, fratres mei, in caelo est Iesus. Quando erat ante discipulos, secundum visibilem carnem, secundum contrectabilem substantiam corporalem, et visus est, et tactus est; modo autem cum sedeat ad dexteram Patris, quis nostrum eum tangere potest? Et tamen vae nobis, nisi eum fide tangamus. Omnes tangimus, qui credimus. Certe in caelo est, certe longe est, certe existimari non potest quanto intervallo spatiorum distat a nobis. Crede, et tangis. Quid dicam, tangis? Quia credis, apud te habes de quo credis. Ergo si credere tangere est, immo si tangere credere est, quid sibi vult: Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum 6? quid est hoc? Quid quaeris carnem meam, qui nondum intellegis divinitatem meam? Vultis nosse quomodo volebat tangere mulier ista? Quaerebat quasi mortuum, quem resurrecturum non credebat. Tulerunt Dominum meum de monumento 7; et plangit quasi hominem. O tangere! Quia ergo videbat eam circa formam servi occupatam, formam Dei, qua aequalis est Patri, nec sapere, nec credere, nec intellegere noverat, differt tactum, ut impleat tactum. Noli me, inquit, tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum. Tangis me antequam ascendam ad Patrem, et in solo homine credis; quid tibi prodest, quod credis? Sine ergo ascendam ad Patrem. Unde numquam recessi, tibi ascendo, si credideris aequalem Patri. Non enim Dominus noster Iesus Christus sic descendit a Patre, ut desereret Patrem; quia, et quod ascendit a nobis, non recessit a nobis. Ascensurus enim et sessurus ad dexteram Patris porro longe ait discipulis: Ecce ego vobiscum sum usque in. consummationem saeculi 8.