TRACTATUS DE QUARTA FERIA PASCHAE
1. Resurrectionem suam Dominus Christus certam et veram multis et variis documentis persuadere dignatus est, propter aedificandam fidem, et fugandam de corde perfidiam, omnemque dubitationem de sua resurrectione tollendam. Parum fuit oculis se videndum praebere si non praeberet etiam manibus contrectandum. Quod multi impii et haeretici Manichaei de Christo suspicantur et credunt, quia non erat vera caro, sed spiritus erat habens imaginem carnis, non ad fidem instruendam, sed ad oculos ludificandos; ut homo non esset, sed putaretur; ut caro non esset, sed ita esse videretur; quod ergo credunt Manichaei, et inde dogma fecerunt, erroremque firmaverunt, haec prima cogitatio surrexit in cordibus Apostolorum. Et illi quidem Manichaei numquam credunt Iesus fuisse hominem; timent Verbo dare carnem, et non timent veritati obicere falsitatem. Habet veram carnem, qua veritas ostendat falsitatem, et in cordibus hominum aedificet veritatem. Ergo illi numquam Dominum Iesum Christum hominem fuisse crediderunt; discipuli autem noverant hominem, cum quo tanto tempore fuerunt conversati. Viderunt ambulantem, sedentem, dormientem, manducantem, bibentem; scierunt totum, scierunt super puteum sedisse fatigatum 1. Ex diuturna ista conversatione hominem noverant verum; sed postea quam mortuus est, quod noverant, quando crederent hoc potuisse resuscitari, quod potuit mori? Apparuit ergo oculis ipsorum talis, qualem illum noverant; et non credentes tertio die potuisse veram carnem de sepulcro resurgere, putaverunt se spiritum videre. Error iste Apostolorum, secta est Manichaeorum.
2. Solent autem, quando illis haec obiciuntur, ita respondere: Quid mali credimus, quia Christum Deum credimus spiritum fuisse? Spiritum credimus, carnem non credimus: melior est spiritus quam caro. Quod melius est, credimus; quod deterius est, credere nolumus. Quid mali facimus? Si nihil mali est in isto sermone, dimittat Iesus discipulos suos in isto errore. Quid mali crediderunt? Et discipuli Christum spiritum crediderunt; non enim putaverunt esse illum, sed spiritum. Dimittat illis Dominus, confirmet illis quod bene crediderunt; inveniens eos in falsitate, non eos doceat veritatem. Audite quid mali sit, sic credere. Dominum audite. Parvo morbo te putas periclitari? Audi sententiam medici. Quod putaverunt discipuli spiritum se videre, hoc putas et tu, Manichaee. Venit medicus tunc ad discipulos: invenit illos hoc credere, quod tu modo credis. Si dimisit illos non curatos, securus erra; si autem illos dignatus est sanare, quid te delectat aegrotare? Dominum audi: Quid turbati estis, et quare cogitationes ascendunt in cor vestrum? 2 Quales utique cogitationes, nisi falsae, morbidae, perniciosae? Perdidit enim Christus fructum passionis, si non est veritas resurrectionis. Quid turbati estis, et quare cogitationes ascenderunt in cor vestrum? Tamquam bonus agricola diceret: Quod ibi plantavi, inveniam; non spinas, quas non plantavi. In cor vestrum descendit fides, quia desuper est; cogitationes autem istae non desuper descenderunt, sed in ipso corde sicut herbae malae ascenderunt. Sed non relinquit, extirpat male natas herbas, purgat agrum, seminat bonum. Quod enim dicit, quid turbati estis? quia turbati, non ordinati. Quare cogitationes ascendunt in cor vestrum? Videte manus meas et pedes meos. Si parum est videte, palpate; non creditis oculis, credite manibus. Palpate, et videte, quia spiritus ossa et carnem non habet, sicut me videtis habere 3.
3. Et cum adhuc trepidarent prae gaudio. Et gaudebant, et dubitabant: et videbant, et tangebant, et vix credebant. Magna dignatio gratiae super nos; nec vidimus, nec tetigimus, et credidimus. Illis autem prae gaudio adhuc trepidantibus, ait: Habetis hic aliquid quod manducetur? 4 Vel tunc creditis quia vivo, si vobiscum convivo. Obtulerunt illi quod habebant, piscis assi partem 5. Piscis assus, martyria sunt, fides probata igne. Quare ergo partem? Quia si tradidero, inquit, corpus meum ut ardeam, caritatem autem non habeam, nihil mihi prodest 6. Fac ergo totum corpus tamquam martyrum; alii de caritate patiuntur, alii de iactantia patiuntur. Iactantiae partem tolle, partem caritatis. Ipsa est esca Christi, da Christo partem suam; martyres amat Christus, qui de caritate passi sunt. Manducavit, et ipse erat, ipse qui visus est et suspensus; ipse qui videbatur, ipse tangebatur, illi esca porrigebatur, ipse ante oculos discipulorum sumebat et vescebatur; et omnia ista parum erant. Date veniam, Apostoli, post ista adhuc duri. Sed illorum correctio, nostra est aedificatio; quid enim Dominus sequeretur videte, quomodo tulit omnes ambages. Visus est, tactus est, manducavit: ipse certe erat.
4. Tamen ne in aliquo sensum humanum ludificasse videretur, misit manus ad Scripturas. Dicant pagani quidquid volunt: Magus fuit, potuit se ostendere. Numquid magus, ante quam esset natus, potuit se prophetare de Scripturis? Videte, quia quod videtis ante provisum est, et quod cernitis ante praedictum est. Audi filia, et vide 7. O Ecclesia sancta, audi et vide: audi praedicta, vide completa. Caput erat, quod persuadebat, Dominus Christus; caput Ecclesiae erat, quod se vivum, verum, integrum, certum persuadebat, et ad fidem credentium perducebat. Quid ergo dixit de Scripturis? Non scitis, quia oportebat impleri omnia quae scripta sunt in Lege et Prophetis et Psalmis de me? Tunc aperuit illis sensum, ut intellegerent Scripturas. Et dixit eis: Quoniam sic scriptum est, et sic oportebat Christum pati, et surgere a mortuis tertia die 8. Ecce factum, quod scriptum; ecce impletum, quod praedictum; ecce exhibitum, quod lectum. Audi verba, cerne facta; veritas plena, fides certa; iam pereat aliquando haeretica perfidia. Ecce sic scriptum est: Sic oportebat, quid? Christum pati, praedictum est. Resurgere a mortuis tertio die, praedictum est. Legerant ista Iudaei: legebant, et non videbant; et ut esset quod alii crederent, in lapidem iacentem offendebant. Si enim cognovissent, numquam Dominum gloriae crucifixissent 9; si numquam Dominum gloriae crucifixissent, gentes in natum et passum non credidissent. Ideo ergo isti discipuli ut separarentur a Iudaeis, quorum cor clausum erat ne intellegerent Scripturas, gratia Domini fecit separationem. O Apostole, o Petre, o Matthaee, o Thomas, o ceteri, quis enim te discernit? Forte dicis: Fides mea. <Cred>o, si ille non daret, quia tu non haberes. Fides tua te discernit. Quid autem habes quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis? 10 Ecce gratia, ecce resurgit, ecce se oculis ostendit Apostolorum qui non est dignatus se ostendere oculis Iudaeorum. Ecce praebet se videndum oculis, praebet manibus contrectandum. Parum est: lege, commemorat Scripturas. Et hoc parum est: aperit sensum ut quod legis intellegas.
5. Persuasit se caput. Quid de nobis? quid de corpore? Caput Christus, corpus Ecclesia; Apostoli videbant caput, sed futuram Ecclesiam non videbant. Attendite: videbant caput, tangebant caput, amplectebantur caput, conversabantur cum capite; futuram Ecclesiam non videbant. Nos ergo, qui <d>? Quodam modo in illis tabulis nuptialibus et sponsum et sponsam debuit nominare et exprimere. Sed quia iam ostendit sponsum, et tacuit de sponsa, dimidiae sunt nuptiae. Impleantur vota caelestia: apparuit sponsus, appareat et sponsa; ille praesens, illa futura; ille in resurrectione, illa in praedicatione; videatur iste, credatur illa. Quomodo visus est iste? Videte quia spiritus ossa et carnem non habet, sicut me videtis habere 11. Deinde aperuit illis sensum. Oportebat Christum pati, et resurgere tertio die. Iam Dominum videmus, iam Dominum novimus, tangimus, audimus, credimus; quid de Ecclesia? Praedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum. Ubi? quo usque? Ne exeat huc de angulo aliena, et supponat se pro tua. Ubi? quo usque? Per omnes gentes incipientibus ab Ierusalem 12. Ecce audisti Ecclesiam designatam. Quando audiebant ista discipuli, Ecclesiam per omnes gentes non videbant; aliud videbant, aliud credebant; caput videbant, de corpore credebant. Nos videmus corpus, de capite credamus.