SERMO 229/I

TRACTATUS DE QUARTA FERIA PASCHAE

Christus resurgens ostendit veram carnem in qua passus fuerat.

1. Lectiones evangelicae de Domini nostri Iesu Christi resurrectione sollemniter ex ordine recitantur. Hodie audivimus Dominum Christum discipulis suis ostendisse veram carnem in qua passus fuerat et resurrexit. Audiebant loquentem videbant praesentem, et tamen etiam tangebant dicentem sibi: Tangite, palpate, et videte quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere 1. Illi enim cum vidissent eum, dubitaverunt, et putaverunt se spiritum videre, non corpus. Quisquis ergo adhuc existimat Domini resurrectionem non fuisse corporalem, sed tantum spiritalem, ignoscat eis Deus, quia ignovit et Apostolis suis; sed si non teneant errorem, et mutent cogitationem, quia et illi audierunt, et mutaverunt. Et quanta illius dignatio fuit, ut, cum illis ostenderet se ipsum praesentem in corpore, tamen eis de sanctae Scripturae veritate firmaret! Haec sunt, inquit, verba quae locutus, sum ad vos, cum adhuc essem vobiscum. Quare? numquid tunc a non cum illis erat, et cum illis loquebatur? Quid est ergo: Cum adhuc essem vobiscum? Sine dubio, cum adhuc essem mortalis vobiscum, sicut vos estis. Haec sunt verba quae locutus sum ad vos, quia oportebat impleri omnia quae scripta sunt in lege Moysi et Prophetis et Psalmis de me. Tunc aperuit illis sensum ut intellegerent Scripturas 2. Ipse est, qui usque hodie scripta vitae aperit nobis, qui mortuus est pro nobis.

Apostoli, videntes caput, de corpore credebant; nos videntes corpus, credimus de capite.

2. Sed videamus quid dixit eis: Quia sic, inquit, oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis tertia die, et praedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientes ab Ierusalem 3. Ecce discipuli et Christum viderunt post resurrectionem, et hoc futurum fuisse Scripturas sanctas ore ipsius audierunt. Nos Christum praesentem in carne non vidimus; sed Scripturas, quibus et illi firmati sunt, quotidie cum leguntur audimus. Et quid de Scripturis dixit? Praedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientes ab Ierusalem. Hoc discipuli non videbant; Christum videbant de futura Ecclesia dicentem. Dicente itaque Christo, quod non videbant, credebant. Caput videbant, corpus nondum videbant; nos corpus videmus, de capite credimus. Duo sunt, sponsus et sponsa, caput et corpus, Christus et Ecclesia. Discipulis se ipsum ostendit, et Ecclesiam promisit; nobis Ecclesiam ostendit, de se ipso credere praecepit. Unum videbant Apostoli, aliud non videbant; et nos unum videmus, aliud non videmus. Quomodo illi a praesenti capite credebant de corpore, sic nos de praesenti corpore credamus de capite. An negaturi sumus? sed negare nos clamans veritas ipsa non sinet. Videmus enim Ecclesiam Christi a solis ortu usque ad occasum laudare nomen Domini 4. Incipientes, inquit, ab Ierusalem. Sic est factum; nam dixit illis: Sedete in civitate, donec induamini virtute ex alto 5, quia ego mitto vobis a Patre promissionem meam.

Unitas Ecclesiae dono linguarum praesignata.

3. Illis itaque in civitate sedentibus, die Pentecostes venit Spiritus Sanctus, implevit discipulos, locuti sunt linguis omnium gentium 6. Unus homo loquebatur linguis omnium gentium, quia unitas Ecclesiae futura erat in omnibus gentibus. Compuncti corde sunt ad hoc miraculum universi 7. Nam Iudaei, qui audiebant, stupefacti crediderunt; viderunt enim a Petro fieri tantum miraculum, in nomine Christi quem suis manibus occiderant, et compuncti corde paenitentiam sub momento gesserunt. Donata eis sunt usque adeo cuncta peccata, ut etiam ipsum factum donaretur, quo Christus erat occisus. Conversi sunt, inquam, ipsi Iudaei; et qui ante crucem incredulum caput agitabant 8, ipsum caput Christum credendo habere meruerunt; ut deinceps caput eorum non agitaretur, quia sedet ad dexteram Patris, et in aeternum non movebitur 9. Non rediet ad miserias, non rediet ad crucem, non rediet ad mortem, sed in illa vera beatitudine perseverat. Ergo illi, qui occiderunt Christum, audierunt et doluerunt; et sanguinem, quem saevientes fuderunt et mortui sunt, credentes biberunt et vixerunt. Sciunt fideles quod dixi, et isti neophyti, quia iam biberunt. Qui ergo non biberunt, festinent et bibant, ut aperiatur cor eorum: nunc etenim clausum est. Itaque sicut scriptum est in libro, cuius nomen est Actus Apostolorum, qui per hos dies legitur: Compuncti sunt corde, et multa millia hominum accesserunt Christo 10.

Fratres in persecutione dispersi Evangelium praedicant usque ad terminos terrae.

4. Tunc propter necessitatem ministerii ordinati sunt septem diaconi, inter quos eminebat plenus Spiritu Sancto Stephanus. Illis ordinatis, sancti Stephani spiritus a praedicatione veritatis se non continebat; fervebat, scintillabat, accendebat; quousque Iudaei impleti zelo pro duritia cordis sui iniecerunt super eum duram lapidationem, et nobis fecerunt martyrem omnium martyrum metatorem. Occiso itaque Stephano, persecutionem passa est Ecclesia, quae nata est in Hierosolymis. Secundum promissionem ergo Domini incipiebant ab Ierusalem fundamenta Ecclesiae sublevari: et facta est persecutio, et dispersi sunt fratres; quia de una congerie ignis ligna ardentia dispersa per terram quocumque venerant accendebant. Sic impleta est Iudaea Evangelio, impleta est Samaria; et itum est ad gentes, et pervenit ad terminos mundi; non migrando a radice, sed crescendo per mundum impletum Evangelium intuemur. Ecce cernimus, ecce tenemus per omnes gentes diffusam fidem, incipientibus ab Ierusalem 11. Neget qui audet; non mea verba feriunt aures ipsius, sed oculos negantium ipsa veritas percutit, os claudit; et impletur quod scriptum est: Quoniam obstructum est os loquentium iniqua 12.