SERMO 229/H

TRACTATUS DE TERTIA FERIA PASCHAE

Totum in Christo militabat resurrectioni, quae est forma fidei nostrae.

1. Resurrectio Domini Iesu Christi forma est Christianae fidei. Quod enim natus est ex homine homo certo tempore, Deus autem ex Deo, sine aliquo tempore Deus; quod ergo natus est in carne mortali, in similitudine carnis peccati 1 quod portavit infantiam, transgressus est pueritiam, pervenit ad iuventutem, et hanc perduxit ad mortem, hoc totum resurrectioni militabat. Non enim resurgeret, nisi mortuus esset; mortuus non esset, nisi natus esset; ac per hoc, quod natus et mortuus est, resurrectioni profecit. Natum hominem de homine Dominum Christum multi et alieni et impii crediderunt; quamvis de Virgine non noverunt, tamen hominem natum crediderunt Christum et amici et inimici, crucifixum et mortuum Christum crediderunt et amici et inimici; resurrexisse non noverunt, nisi soli amici. Hoc autem propter quid? Ille autem Dominus Christus, quod nasci voluit, quod mori voluit, resurgere intendit; ibi nobis definivit fidem. In genere enim nostro, id est, in genere humano duas res noveramus: nasci, et mori. Ut doceret et quod non noveramus, suscepit quod noveramus. Usitatum fuit in regione terrena, in condicione mortalitatis nostrae, prorsus usitatum fuit nasci et mori; tam usitatum, ut in caelo esse non posset, in terra esse non cesset. Resurgere autem, et in aeternum vivere, quis noverat? Hoc novum attulit ad regionem nostram, qui venit ex Deo. Factus est pro homine homo, magna miseratio; factus homo, factor hominis. Non erat magnum Christo esse quod erat, sed magnum esse voluit, fieri quod fecerat. Quid est, fieri quod fecerat? Fieri homo, qui hominem fecerat. Haec est miseratio eius.

Ideo nati sumus ut moriamur et non est quomodo dies ultimus evadatur.

2. Totum quod agitur in ista vita, in qua volunt beati esse homines, et non possunt... Bonum est enim quod valde volunt, sed non in regione sua quaerunt quod cupiunt. Certa quaeque enim in suis regionibus nascuntur. Et in terra non ubique nascitur aurum, non ubique argentum, non ubique plumbum, ipsae fruges aliae alibi proveniunt; sicut quaeque regio tulerit vel recusaverit, alia poma in illo loco, alia in illo et in illo, diversa per diversa; et nihil ubique, nisi nasci et mori. Verumtamen hoc ipsum nasci et mori, non de universo mundo, sed de ista parte infima mundi; in caelis enim non est nasci et mori, ex quo ibi condita sunt omnia. Cadere inde potuit princeps quidem angelorum cum sociis suis; sed pro ipsis qui ceciderunt angelis homines illuc venturi sunt, et implebunt locum eorum qui ceciderunt. Quia ergo diabolus vidit hominem ascensurum unde ipse ceciderat, vidit, et invidit; cecidit, et deiecit. Sed quid est, quod diabolus cecidit? quid est, quod hominem deiecit? Totum vicit, qui non cecidit, sed descendit. Cecidit homo: descendit Deus, et factus est homo. Ubi ergo abundat nasci et mori, regio est miseriae; beati quaerunt esse homines in regione miseriae, aeternitatem quaerunt in regione mortis. Ait nobis Dominus, ait nobis Veritas: Quod quaeritis, non est hic, quia non est hinc. Bonam rem quaeritis, quod omnis homo vult; bonam rem quaeritis, quia vivere bonum est; sed ad hoc nati sumus, ut moriamur. Non quid velis vide, sed qua condicione veneris respice. Ideo nati sumus, ut moriamur. Desiderantibus vitam, non obtinetur a morituris, et ideo peius miseri. Nam si moreremur, et vivere vellemus, non valde miseri essemus; ideo autem valde miseri sumus, quia vivere volumus, et mori cogimur. Nescis quod homo quilibet non potest semper vigilare, sed vult et dormire? Non est contra voluntatem ipsius quod dormit; vigilare semper non potest; sed quia vult et dormire. Non tamen potest esse homo, nisi et vigilare et dormire. Venitur ad vitam, et omnis homo dicit: Vivere volo, et nemo vult mori; et cum nemo velit mori, impingitur mori. Quantum potest agit, manducando, bibendo, dormiendo, sibi unde vivat providendo, navigando, ambulando, currendo, cavendo, vivere vult. Plerumque a periculis multis liberatus vivit; sed teneat, si potest, aetatem suam; non perveniat ad senectam. Transitur periculosus dies, et dicit homo: Evasi mortem. Unde evasisti mortem? Quia transitus est periculosus dies. Tamen additus est tibi dies: unum plus vixisti, unum minus habes, si computo. Si enim viviturus eras, verbi gratia, triginta annos, transacto isto die, recedit de summa vivituri, accedit ad pondus morituri. Et dicunt tamen: Accedunt anni homini. Ego dico, quia recedunt: illam enim summam attendo quae remansit, non quae transiit. Accedunt, quare? Quia qui vixit quinquaginta annos, iam quinquaginta unum habet. In quibus vivit, vel quos viviturus est? Octoginta annos, verbi gratia, viviturus erat; habet inde quinquaginta, restant triginta. Vixit unum: habet quod vixit, quinquaginta unum sunt; quod viviturus est, viginti novem restant; et hinc recessit unus, huc accessit alter; sed cum accessisset, non tenes unde recessit. Timens vivit et alterum, remanserunt viginti octo; vivit et tertium, remanserunt viginti septem. Vivendo tollitur unde vivitur, et ducendo vita minuitur et non est; quia non est quomodo dies ultimus evadatur.

Per suam resurrectionem Christus promisit nobis vitam et aeternam et beatam.

3. Sed venit Dominus noster Iesus Christus, et tamquam allocutus est nos: Quid timebatis, o homines, quos creavi, et quos non deserui? O homines, ruina a vobis, creatura a me; o homines, quid timebatis mori? Ecce morior, ecce patior; ecce quod timebatis non timeatis, quia ostendo quod speretis. Ecce sic fecit, demonstravit nobis resurrectionem in aeternum; ipsam Evangelistae scriptis suis terminaverunt, per orbem terrarum Apostoli praedicaverunt. Propter ipsius resurrectionis fidem sancti martyres mori non timuerunt, et tamen mori timuerunt; magis enim morerentur, si mori timerent, et timore mortis Christum negarent. Quid est tamen Christum negare, nisi vitam negare? Quanta dementia est, amando vitam negare vitam! Ipsa ergo nobis determinatio fidei est Christi resurrectio. Unde etiam scriptum est et in Veteri et in Novo Testamento, agere paenitentiam et accipere remissionem peccatorum, in viro in quo definivit fidem omnibus, suscitans eum a mortuis 2. Haec est definitio fidei, resurrectio Domini nostri Iesu Christi. Vivitis, si vivatis; hoc est, in aeternum vivitis, si bene vixeritis. Nolite timere male mori: timete, sed male vivere. Mira perversitas! Omnis homo timet quod nemo evadet, et non facit quod potest facere. Ut non moriaris, non potes facere; ut bene vivas, potes. Fac quod potes, et non timebis quod non potes. Nihil enim tam certum est homini quam mors. Incipe ab initio. Conceptus est homo in utero: forte nascitur, forte non nascitur. Iam natus est: forte crescit, forte non crescit; forte discit litteras, forte non discit litteras; forte ducit uxorem, forte non ducit; forte habebit filios, forte non habebit, forte bonos habebit, forte malos habebit: forte bonam uxorem habebit, forte malam habebit; forte dives erit, forte pauper erit; forte ignobilis erit, forte honoratus erit. Numquid inter haec potest dici: Forte morietur, forte non morietur? Ergo omnis homo natus aegritudinem incidit, de qua nullus evadet natus. Moritur inde, quo modo solet dici. Ydrops est: necesse est moriatur, nemo inde evadet. Elephantiosus est: necesse est moriatur, nemo inde evadet. Natus est: necesse est moriatur, nemo inde evadet. Quia ergo necesse est ut moriatur, quando quidem nec ipsa vita hominis saltim diuturna esse permittitur, cuiusvis ab infantia decrepiti senis, non restat, nisi confugere ad eum qui pro nobis mortuus est, et resurgendo spem dedit; ut, quia in ista vita, in qua currimus, non possumus nisi mori, nec eam possumus facere aeternam, quam multum amamus, ad eum confugiamus, qui promisit nobis aeternam. Videte enim quid nobis promiserit Dominus, fratres: et aeternam, et beatam. Certe ista misera est: quis hoc nesciat, quis non fateatur? Quanta habemus, quanta patimur, quae nolumus, in ista vita! Rixae, dissensiones, temptationes, ignorantia cordis nostri in invicem, ita ut aliquando nescientes amplectamur inimicum, timeamus amicum; ubi fames, ubi nuditas, ubi frigora, ubi aestus, ubi lassitudines, ubi aegritudines, ubi zelotipiae. Certe misera est haec vita. Tamen, si posset nobis dari aeterna ipsa misera, quis non gratularetur? Quis non diceret: Sic volo esse, quomodo sum, tantum mori nolo? Si malam vitam vis habere, qualis est ille qui dabit et sempiternam et beatam? Sed si vis pervenire ad sempiternam et beatam, habeto temporalem bonam. Bona erit in opere, beata erit in mercede. Si autem recusas opus, qua fronte mercedem quaeris? Si non potueris dicere Christo: Feci quod iussisti, quomodo audebis dicere: Redde quod promisisti?