TRACTATUS DE SECUNDA FERIA PASCHAE
1. Resurrectionem Domini alii viderunt, alii nuntiatam non crediderunt; et exprobrantur ab ipso Domino iam praesente, quia non crediderunt eis qui viderunt et nuntiaverunt. Quanta dignatio gentium, et longe postea natorum! Quid praestitit Deus eis, quibus modo implentur ecclesiae Christi? Apostoli sancti cum Domino ambulaverunt, verbum veritatis ex ore eius audierunt, mortuos suscitantem viderunt; et resurrexisse Dominum non crediderunt. Nos autem, qui longe post nati, praesentiam eius corporalem numquam vidimus, nullum verbum ex ore carnis eius audivimus, nullum ab eo factum miraculum his oculis aspeximus; et tamen credidimus, audientes litteras eorum, qui tunc credere noluerunt. Factum recentissimum nuntiatum sibi non crediderunt: scripserunt quod legeremus; audivimus, et credimus. Quod autem Dominus Iesus noluit apparere Iudaeis, dignos esse qui post resurrectionem Dominum Christum viderent non iudicavit; suis se ostendit, non alienis. Et dum praedicant sui, crediderunt alieni; et qui fuerunt alieni, facti sunt sui. Multi enim ex ipsis, sicut legitur in Actibus Apostolorum, multi ex ipsis qui Dominum crucifixerunt, qui sanguine eius effuso polluti sunt; multi ex ipsis qui dixerunt: Sanguis eius super nos et super filios nostros 1, postea crediderunt annuntiantibus Apostolis. Eius super illos revera fuit sanguis, sed abluendos, non perdendos; super alios perdendos, super alios mundandos; super perdendos iustus, super mundandos misericors. Et nunc numquid omnium est fides? Quomodo tunc ipsi Iudaei alii crediderunt, alii non crediderunt, sic et nunc gentes; crediderunt alii, non credunt alii. Non est omnium fides 2. Quorum est autem fides, gratia credunt; non se iactent, Dei donum est. Numquid ideo nos elegit Dominus, quia boni eramus? Non elegit bonos, sed quos voluit facere bonos. Omnes in umbra mortis fuimus, omnes in massa peccati de Adam veniente colligati tenebamur. Radice vitiata qualis nasci potuit fructus ex arbore generis humani? Sed qui sanaret vitia, venit sine vitio; et qui venit mundare peccata, venit sine peccato.
2. Ne attendatis Iudaeos qui modo sunt palea, id est, illius areae quae tunc triturata est. Nam si consideremus, fratres mei, de Iudaeis Prophetae, de Iudaeis Patriarchae, de Iudaeis Apostoli, de Iudaeis virgo Maria, quae peperit Christum; de Iudaeis postea Paulus credens, et tot millia in uno die baptizata; de Iudaeis innumerabiles ecclesiae Christianorum. Sed illa frumenta iam in horreo recondita sunt: de paleis diabolus ludet. Iudaei fideles, et Iudaei infideles. Ubi sunt primo damnati? In primo, in patre omnium ipso Iacob qui appellatus est etiam Israel. Iacob: "Supplantator"; Israel: "Videns Deum". Quando reversus est de Mesopotamia cum filiis suis, angelus cum illo luctatus est, gerens personam Christi; et cum luctaretur, longe excellens virtute, velut succubuit illi, et praevaluit Iacob. Sic et Dominus Christus succubuit Iudaeis: praevaluerunt, quando occiderunt. Magna virtute victus est: ubi victus est, ibi nobis vicit. Quid est: ubi victus est, ibi nobis vicit? Quia unde passus est, sanguinem fudit, quo nos redemit. Ergo sic scriptum est, praevaluit illi Iacob. Et tamen ipse Iacob, qui luctabatur, agnoscebat mysterium. Praevaluit luctans homo angelo; et cum dixisset illi: Dimitte me, ait ille qui praevaluerat: Non te dimitto, nisi benedixeris me 3. O grande mysterium! benedicit victus, qui liberat passus; tunc ipsa fuit tota benedictio. Quid vocaris? dixit illi. Ille respondit: Iacob. Non vocaberis Iacob, ait, sed vocaberis Israel 4. Tanti nominis impositio, magna est benedictio. Israel interpretatur, ut dixi, "Videns Deum"; nomen unius, praemium omnium. Omnium: sed fidelium et benedictorum, et Iudaeorum et Graecorum. Graecos enim Apostolus omnes gentes dicit, propterea quia in gentibus graeca lingua extollitur. Gloria, inquit, et honor - Apostoli verba sunt - gloria et honor et pax omni operanti bonum, Iudaeo primum et Graeco; ira et indignatio, tribulatio et angustia, in omnem animam operantis malum, Iudaeis primum et Graecis 5. Iudaeis bonis bonum, malum malis; gentibus bonum bonis, malum malis.
3. Non se extollant Iudaei, et dicant: Ecce tamen Iacob pater noster est; praevaluit angelo, et benedictus est ab angelo. Nos dicimus: Populus Israel, attende ibi te; Israel non es tu; vocaris, sed non es; errat in te nomen, manet in te crimen. Sed dicit mihi: Ecce Iacob pater meus, ecce Israel pater meus; ecce nomen, ubi est crimen? Ibi lege, ibi te inveni. Ibi enim scriptum est: Et tetigit ipsi Iacob latitudinem femoris, et aruit, et claudicabat 6. Iacob unus homo, et benedictus, et clodus. In quibus benedictus, et in quibus clodus? Si credidisti in Christum, agnosce te benedictum; si negasti Christum, agnosce te clodum; de illis enim es, de quibus dicit Propheta: Et claudicaverunt a semitis suis 7. Unde erant mulieres sanctae, quibus primum se resurgens Dominus demonstravit? nonne de Iudaeis? Unde erant Apostoli, qui et si primo nuntiantibus mulieribus non crediderunt, ipsum tamen postea audierunt, et exprobrantem cognoverunt, et magistro cohaeserunt? nonne de Iudaeis? Ecce Israel benedictus. Sed in multis claudus, in paucis benedictus; ipsa est enim latitudo femoris, multitudo generis. Non utcumque dixit: Tetigit femur; sed: Latitudinem femoris. Ubi femoris latitudo, procul dubio generis multitudo. Et quid minim? Agnosco pauca grana, admiror acervum palearum; sed video quid debeatur horreo, quid flammae. Et nunc audiant, adhuc vivunt; corrigant claudicationem, veniant ad benedictionem.