TRACTATUS DE SECUNDA FERIA PASCHAE
1. Passio Domini et resurrectio duas ostendit nobis vitas: unam quam toleramus, alteram quam desideramus. Potens est enim illam nobis dare, qui pro nobis istam dignatus est tolerare. Hoc enim ostendit quantum nos diligat, et voluit ut credamus, quia daturus est nobis bona sua propria, qui mala nostra voluit nobiscum habere communia. Nati sumus, et natus est; quia morituri sumus, mortuus est. Ista duo nos in ista vita nostra noveramus, initium et finem, nasci et mori; nascendo labores inchoare, moriendo ad incerta migrare. Ista duo noveramus, nasci et mori: hoc abundat in regione nostra. Regio nostra, terra; regio angelorum, caelum. Venit ergo Dominus noster ad istam regionem ex alia regione; ad regionem mortis, de regione vitae; ad regionem laboris, de regione felicitatis. Venit afferens nobis bona sua, et patienter sustinuit mala nostra. Bona sua occulte portabat, mala nostra aperte tolerabat; apparebat homo, latebat Deus; apparebat infirmitas, latebat maiestas; apparebat caro, latebat Verbum. Patiebatur caro: ubi erat Verbum, quando caro patiebatur? Verbum non tacebat, quia patientiam nos docebat. Ecce resurrexit Dominus Christus tertia die; ubi est insultatio Iudaeorum? ubi est insultatio circumfrementium et insanientium principum Iudaeorum et medicum occidentium? Recolite, carissimi, quae audieritis, quando eius passio legebatur. Si Filius Dei est, descendat de cruce, et credimus ei. Si Filius Dei est, salvum faciet eum 1. Audiebat ista, et tacebat; pro ista dicentibus petebat, et se non ostendebat. In alio quippe Evangelio scriptum est, quoniam exclamavit pro eis, et ait: Pater ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt 2. Videbat ibi suos futuros, videbat in se continuo credituros, ipsis volebat ignosci. Caput nostrum in cruce pendebat, sed membra sua in terra cognoscebat.
2. Cum legeretur liber Actuum Apostolorum, ibi iam audistis quemadmodum cum mirarentur, qui convenerant, Apostolos et eos qui cum ipsis erant loquentes linguis omnium gentium quas non didicerant, inspirante et docente Spiritu Sancto quem acceperant, stupentes miraculum allocutus est Petrus apostolus, et exposuit eis, quia ipsi quidem per ignorantiam fecerunt malum istud, quod Dominum occiderunt; Deus autem implevit dispositionem suam 3, ut pro toto mundo sanguis innocens funderetur, et omnium credentium peccata delerentur; quia ille est mortuus, in quo peccatum non potuit inveniri. Tenebatur cautio nostrorum peccatorum, tenebat contra nos chirographum diabolus 4; possidebat quos deceperat, habebat quos vicerat. Debitores omnes eramus, cum debito hereditario omnes nascuntur; fusus est sanguis sine peccato, et delevit cautionem de peccato. Illi ergo qui loquente Petro crediderant, in Actibus Apostolorum, conturbati dixerunt: Quid faciemus, fratres? dicite nobis 5. Desperabant enim tantum nefas sibi posse dimitti. Et dictum est illis: Agite paenitentiam, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Domini nostri Iesu Christi, et remittuntur peccata vestra 6. Quae peccata? omnia. Quantum omnia? Et hoc tam magnum, quod occidistis Christum. Quid enim sceleratius facere potuistis, quam quod vestrum Creatorem pro vobis creatum occidistis? Quid gravius potuit facere freneticus, quam quod ab illo occisus est medicus? Dimittitur tamen et hoc, dictum est illis: omnia dimittuntur. Saevistis, et sanguinem innocentem fudistis; credite, et bibite quod fudistis. Illi ergo ibi erant, qui desperantes dixerunt: Quid faciemus? et audierunt quod credentes in eum quem occiderunt possent tanti sceleris accipere veniam. Ibi erant, ipsos videbat; ipsos ante crucem suam vidit, quos ante mundi constitutionem praevidit 7. Pro his dixit: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt 8, illi occidebant medicum; medicus de suo sanguine faciebat occisoribus medicamentum. Magna misericordia et gloria; quid non est illis dimissum, quando illis dimissum est, quod occiderunt Christum? Ideo, carissimi, dubitare nemo debet, in lavacro regenerationis omnia prorsus et minima et maxima dimitti omnino peccata; est enim exemplum magnumque documentum. Nullum gravius peccatum, quam occidere Christum; quando et hoc est dimissum, quid in credente baptizato remanebit admissum?
3. Sed resurrectionem Christi consideremus, carissimi; quoniam sicut eius passio significavit nostram veterem vitam, sic eius resurrectio sacramentum est novae vitae. Ideo Apostolus ait: Consepulti sumus Christo per baptismum in mortem, ut quemadmodum Christus surrexit a mortuis, sic et nos in novitate vitae ambulemus 9. Credidisti, baptizatus es; mortua est vetus vita, occisa est in cruce, sepulta in baptismo. Vetus sepulta est, in qua male vixisti; nova resurgat. Bene vive: sic vive, ut vivas; sic vive, ut, cum mortuus fueris, non moriaris. Considerate, carissimi, quid dixerit Dominus in Evangelio homini quem curavit: Ecce sanus factus es; iam noli peccare, ne quid tibi deterius contingat 10. Ista sententia conclusi fueramus, et in angustias magnas redacti; sed illius misericordia numquam deserit. Orationem baptizatis dedit, quia hic sine peccato non vivitur, ut quotidie dicamus: Dimitte nobis debita nostra 11. Debita sunt: illa cautio generalis, et nos non cessamus fieri debitores. Dicimus unde nobis quotidie dimittantur; sed non ideo debemus in flagitiis, in sceleribus, in criminibus quasi securi requiescere. Amica nobis non debent esse peccata; vomuimus ea, oderimus ea; non canino more ad nostrum vomitum revertamur 12. Et si subrepunt, nolentibus subrepant, non diligentibus vel studiose appetentibus; qui enim amicitias voluerit habere cum peccatis, inimicus erit ei, qui venit delere peccata, cum ipse nullum haberet peccatum. Fratres mei, considerate quod dico: amicus morbo, inimicus est medico. Si aegrotares corpore, et veniret ad te medicus propter professionem suam, indica mihi quid vellet veniendo ad te; quid vellet, nisi sanare te? Cum ergo esset amicus tibi, necesse est ut sit febri inimicus; nam si tuam febrem amaret, te non amaret. Odit ergo febrem tuam; contra illam intravit domum tuam, contra illam ascendit in cubiculum tuum, contra illam accessit ad lectum tuum, contra illam tetigit venam tuam, contra illam praecepta tibi dedit, contra illam medicamenta composuit et apposuit; totum contra illam, totum pro te. Si ergo ille totum contra febrem, totum pro te, tu amando febrem solus eris contra te. Respondebis mihi, scio, respondebis mihi et dices: Quis est, qui amet febrem? Scio et ego, aegrotus non amat febrem, sed amat quod petit febris. Quid est quod dixit medicus, cum ingressus ad te fuerit, arte armatus adversus febrem tuam? Dicit tibi, verbi gratia: Frigida noli bibere. Ne bibas frigida, a medico audisti, inimico febris tuae. Cum discesserit medicus, febris dicit: Bibe frigida. Quando tibi dixerit febris, dicere habes: illa aestuatio febris est. Sermocinatio tacita tibi loquitur, ingerit faucibus siccitatem, facit frigida delectationem; memento quid dixerit medicus, noli bibere. Sed medico absente febris adest. Quid medicus dixerat? Vis illam vincere? Noli illi cedere. Si iunxeris te medico contra febrem, duo eritis: si consenseris febri, vincitur medicus, sed malo aegroti, non medici. Absit autem, ut medicus Christus vincatur in eis, quos praescivit et praedestinavit; quia ipsos et vocavit, et quos vocavit, ipsos et iustificavit; quos autem iustificavit, ipsos et glorificavit 13. Coerceantur vitia, compescantur libidines, torqueatur livore diabolus et angeli eius. Si Deus pro nobis, quis contra nos? 14
4. Quod autem Christus ostendit resurrectione corporis sui, bene vivendo incipite spiritaliter agere. Illud vero ipsum, id est, ipsam proprietatem, ipsam veritatem, ipsam carnis incorruptibilitatem, modo nolite sperare; merces fidei est, finito die redditur merces. Nunc in vinea laboremus, finem diei expectemus; qui nos enim conduxit, ut laboremus, non nos deserit, ne deficiamus. Pascit operarium laborantem, qui ei praeparat donare die finito mercedem; sic et modo Dominus laborantes in hoc saeculo pascit nos, non solum cibo ventris, sed etiam cibo mentis. Si non pasceret, ego non loquerer; quia verbo pascit, hoc agimus, qui eum vestris non ventribus sed mentibus praedicamus. Esurientes accipitis, epulando laudatis; quid est quod clamatis, si ad mentes vestras nulla esca pervenit? Sed nos quid sumus? Ministri eius, servi eius; non enim nostra, sed de cellario ipsius proferimus, quod vobis erogamus. Inde et nos vivimus, quia conservi sumus. Et quid vobis ministramus: panem ipsius, an panem ipsum? Quisquis hominem operarium conduxisset ad vineam suam, panem illi posset dare, non se. Christus se ipsum dat operariis suis; se ipsum praestat in pane, se ipsum servat in mercede. Non est ut dicamus: Si modo eum manducamus, in fine quid habebimus? Nos manducamus, sed ipse non finitur; esurientes reficit, sed ipse non deficit. Pascit modo laborantes, quibus manet integra merces. Quid enim melius accepturi sumus, quam ipsum? Si aliquid se melius haberet, hoc daret: sed Deo nihil est melius, et Christus Deus est. Attende: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; hoc erat in principio apud Deum 15. Hoc quis capit? quis colligit? quis intuetur? quis contemplatur? quis digne cogitat? Nemo. Verbum caro factum est, et habitavit in nobis 16. Ad hoc te vocat, ut operarius labores. Verbum caro factum est. Vocat te ipse: erit laus tua Verbum, Dominus erit merces tua.