DE SANCTA PASCHA
1. Semper quidem, fratres, meminisse debetis, quod Christus traditus est propter delicta nostra, et resurrexit propter iustificationem nostram 1; maxime tamen his diebus tantae gratiae commoniti, quibus hoc ipsum, quod semel factum est, anniversaria celebritate non permittimur oblivisci, fide informati, spe firmati, cantate inflammati, sollemniter temporalia frequentemus, indesinenter desideremus aeterna. Si enim Deus proprio Filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum, quomodo non etiam cum illo omnia nobis donavit? 2 Christus passus est, moriamur peccato; Christus resurrexit, vivamus Deo. Christus transit de hoc mundo ad Patrem 3; non hic haereat cor nostrum, sed ad superna sequatur. Caput nostrum pependit in ligno, concupiscentiam carnis crucifigamus; iacuit in sepulchro, consepulti praeterita obliviscamur; sedet in caelo, desiderium ad sublimia transferamus; venturus est iudex, iugum cum infidelibus non ducamus; resuscitaturus est etiam cadavera mortuorum, meritum mutando corpori mutata mente faciamus; positurus est malos ad sinistram, bonos ad dexteram, locum nobis operibus eligamus; regni eius non erit finis, finem vitae huius minime timeamus. Tota eruditio pacis nostrae in eo est, cuius livore sanati sumus 4.
2. Quapropter, carissimi, horum omnium perseverantissima meditatio sit nobis Paschae quotidiana celebratio. Neque enim dies istos ita praecipuos habere debemus, ut passionis et resurrectionis Dominicae memoriam neglegamus, cum corpus eius et sanguinem quotidianas epulas habeamus: verumtamen ista festivitas clarius commemorat, ferventius excitat, laetius innovat; quoniam facti recordationem ipsis quodammodo aspectibus annuo temporum circuitu repraesentat. Agite ita festum transiturum, atque venturum regnum semper cogitate mansurum. Si enim sic nos exhilarant praetereuntes dies, quibus Christi passionem et resurrectionem devota sollemnitate recolimus, quomodo beatificabit aeternus, ubi eum videbimus, et cum eo permanebimus, quem nunc desiderando et sperando gaudemus? Quantam dabit exsultationem Ecclesiae suae, cui regeneratae per Christum tollit quodammodo carnalis naturae praeputium, hoc est, nativitatis opprobrium? Hinc dictum est: Et vos, cum essetis mortui in delictis et praeputio carnis vestrae, vivificavit cum illo, donans nobis omnia debita 5. Sicut enim in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes vivificabuntur 6. Quocirca in Christi baptismo revelatur, quod in veteris circumcisionis umbra tegebatur; et hoc ipsum ad eamdem circumcisionem non manu factam 7 nihilominus pertinet, cum carnalis ignorantiae tollitur tegmen. Cum transieris, inquit, ad Christum, aufertur velamen 8.