TRACTATUS DE DOMINICA SANCTAE PASCHAE
1. Omnem quidem diem Dominus fecit: non solum autem fecit, sed etiam facit; sic enim facit omnem diem, cum facit oriri solem suum super bonos et malos, et pluit super iustos et iniustos 1. Dies ergo iste vulgaris, bonis malisque communis, non est putandus significatus hoc loco, ubi audivimus: Hic est dies quem fecit; quemdam enim insignius praedicat, et ad quemdam diem intentos nos facit dicendo: Hic est dies quem fecit Dominus. Qualis iste dies, ubi dicitur: Exsultemus et iucundemur in eo 2? Qualis, nisi bonus? qualis, nisi concupiscibilis, amabilis, desiderabilis, delectabilis, de quali dicebat Ieremias sanctus: Et diem hominum non concupivi, tu scis? 3 Quis ergo est iste dies, quem fecit Dominus? Vivite bene, et vos eritis. Non enim de isto die, quem inchoat solis ortus et claudit occasus, Apostolus loquebatur, cum diceret: Sicut in die honeste arnbulemus 4. Ubi etiam dicit: Nam qui inebriantur, nocte ebrii sunt 5. Nemo videt per prandium homines ebrios; sed quando fit, ad noctem pertinet, non ad diem quem fecit Dominus. Sicut enim dies in eis, qui pie sancte et religiose vivunt, temperanter, iuste, sobrie; sic contra in his, qui impie, luxuriose, superbe, irreligiose, sine dubio nox tali nocti erit fur: Dies Domini, sicut fur in nocte, ita veniet 6, scriptum est enim. Sed cum hoc testimonium commemoraret Apostolus, conversus ad eos quibus alibi dixerat: Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino 7; ubi factus dies quem fecit Dominus, conversus ad eos, cum dixisset: Scitis, fratres, quia dies Domini, sicut fur in nocte, ita veniet 8, ait illis: Vos autem non estis in tenebris, ut dies ille vos tam quam fur comprehendat. Omnes enim vos filii lucis estis, et filii diei; non sumus noctis, neque tenebrarum 9. Ista ergo nostra cantatio, vitae bonae est commemoratio. Quando dicimus omnes voce consona, laeto spiritu, corde concordi: Hic est dies quem fecit Dominus, congruamus sono nostro, ne testimonium contra nos dicat lingua nostra. Inebriaturus te hodie dicis: Hic est dies quem fecit Dominus; non times, ne tibi respondeat: Istum diem non fecit Dominus; et ipse dicitur bonus dies, quem sibi faciat luxuria et nequitia pessimum diem.
2. Ecce laetitia, fratres mei, laetitia in congregatione vestra, laetitia in psalmis et hymnis, laetitia in memoria passionis et resurrectionis Christi, laetitia in spe futurae vitae. Si tantam laetitiam facit quod speramus, quid erit cum tenebimus? Ecce isti dies, quando audimus Alleluia, quodammodo mutatur spiritus. Nonne quasi nescio quid de illa superna civitate gustamus? Si isti dies tantam nobis laetitiam faciunt, qualis erit ille, ubi dicitur: Venite benedicti Patris mei, percipite regnum 10; quando omnes sancti congregantur in unum; quando ibi se vident, qui se non noverant; ibi se agnoscunt, qui se noverant; ibi secum sic erunt, ut numquam pereat amicus, numquam timeatur inimicus? Nam ecce dicimus: Alleluia; bonum est, laetum est, gaudii iucunditatis suavitatis plenum est. Tamen, si semper hoc dicamus, fastidimus; quando autem intervenit certo anni tempore, cum qua iucunditate redit, cum quo desiderio abscedit! Numquid ibi sic erit gaudium, et ibi erit fastidium? Non erit. Forte dicit aliquis: Et unde fieri potest, ut hoc semper, et numquam fastidium? Si tibi aliquid ostendero in ista vita quod non possit habere fastidium, credis quia ibi totum sic erit. Fastidium in cibo, fastidium in potu, fastidium in spectaculo, fastidium in illa et illa re; numquam autem fuit fastidium sanitatis. Sicut ergo hic in ista mortalitate carnis, in ista fragilitate, in isto taedio oneris corporis numquam potuit esse fastidium sanitatis, sic ibi numquam erit fastidium caritatis, immortalitatis, aeternitatis.