SERMO 229/A

TRACTATUS DE DOMINICA SANCTAE PASCHAE

Mysterium corporis Christi sacramentum est unitatis.

1. Vos in novam vitam regenerati, propter quod infantes vocamini; vos praecipue, qui hoc modo videtis, quid sibi haec velint, sicut vobis promiseramus, audite. Audite et fideles, qui videre consuestis; bona est commemoratio, ne subripiat oblivio. Quod videtis in mensa Domini, quantum pertinet ad ipsarum rerum speciem, et in vestris mensis videre consuestis; ipse est visus, sed non ipsa virtus. Nam et vos idem ipsi estis homines, qui eratis; neque enim ad nos novas facies attulistis. Et tamen novi estis; veteres corporis specie, novi gratia sanctitatis, sicut et hoc novum est. Adhuc quidem, quomodo videtis, panis est et vinum; accedit sanctificatio, et panis ille erit corpus Christi, et vinum illud erit sanguis Christi. Hoc facit nomen Christi, hoc facit gratia Christi, ut hoc ipsum videatur quod videbatur, et tamen non hoc valeat quod valebat. Antea enim si manducaretur, impleret ventrem; modo cum manducatur, aedificat mentem. Sicut autem quando baptizati estis, immo autem antequam baptizaremini, die sabbati locuti sumus vobis de sacramento fontis, in quo tinguendi eratis, et diximus vobis, quod credo quia obliti non estis, hoc valuisse vet valere baptismum, quod est sepultura cum Christo, Apostolo dicente: Consepulti enim sumus Christo per baptismum in mortem, ut quemadmodum ille surrexit a mortuis, sic et nos in novitate vitae ambulemus 1; ita et modo non ex corde nostro, neque ex praesumptione nostra, neque ex humanis argumentationibus, sed ex auctoritate Apostoli, opus est vobis commendare et insinuare, quid sit quod accepistis vet accepturi estis. Ecce breviter audite Apostolum, immo Christum per Apostolum, de sacramento mensae Dominicae quod ait: Unus panis, unum corpus multi sumus 2. Ecce totum est, cito dixi; sed appendite verba, nolite numerare. Si verba numeratis, breve est; si appenditis, grande est. Unus panis, dixit. Quotquot ibi panes positi fuerint, unus panis; quotquot panes fuerint in altaribus Christi hodie per totum orbem terrarum, unus panis est. Sed quid est: unus panis? Exposuit brevissime: Unum corpus multi sumus. Hoc panis corpus Christi, de quo dicit Apostolus, alloquens Ecclesiam: Vos autem estis corpus Christi et membra 3. Quod accipitis, vos estis, gratia qua redempti estis; subscribitis, quando Amen respondetis. Hoc quod videtis, sacramentum est unitatis.

Sicut de multis granis fit unus panis, sic fit unum corpus Christi concordia caritatis.

2. Iam quia breviter nobis insinuavit Apostolus quid hoc esset, considerate illud diligentius et videte, quomodo fiat. Quomodo fit panis? Trituratur, molitur, a consparsura in coctura; in consparsura mundatur, coctura firmatur. Ubi tritura vestra? Hoc facti estis: ipsa fuit in ieiuniis, in observationibus, in vigiliis, in exorcismis. Molebamini, quando exorcizabamini. Consparsura non fit sine aqua: baptizati estis. Coctura molesta est, sed utilis. Quae est enim coctura? Ignis temptationum, sine quibus haec vita non est. Sed quomodo est utilis? Vas figuli probat fornax, et homines iustos temptatio tribulationis 4. Quomodo autem de singulis granis in unum congregatis et quodam modo sibimet consparsione commixtis fit unus panis, sic fit unum corpus Christi concordia caritatis. Quod autem habet corpus Christi in granis, hoc sanguis in acinis; nam et vinum de pressura exit, et quod in multis singillatim erat, in unum confluit, et fit vinum. Ergo et in pane et in calice mysterium est unitatis.

Explicantur verba praefationis.

3. Quod autem audistis ad mensam Domini: Dominus vobiscum, hoc et quando de abside salutamus dicere solemus, et quotienscumque oramus hoc dicimus; quia hoc nobis expedit, ut semper sit Dominus nobiscum, quia sine illo nihil sumus. Quod autem sonuit in auribus vestris, videte quid dicatis ad altare Dei. Interrogamus enim quodammodo et admonemus, et dicimus: Sursum cor. Nolite iusum: cor putrescit in terra, levate illud in caelum. Sed quo: Sursum cor? quid respondetis? quo: Sursum cor? Habemus ad Dominum. Ipsum enim sursum cor, aliquando bonum est, aliquando malum est. Quomodo malum est? In his malum, de quibus dictum est: Deiecisti eos, dum extollerentur 5. Sursum cor, si non sit ad Dominum, non est iustitia, sed superbia; ideo cum dixerimus: Sursum cor, quia adhuc sursum cor potest esse superbiae, vos respondetis: Habemus ad Dominum. Ergo dignatio est, non elatio: et quia est ista dignatio, ut sursum cor habeamus ad Dominum, nos illud fecimus? nos potuimus de viribus nostris? terram, quod eramus, in caelum levavimus? Absit: ipse fecit, ipse dignatus est, ipse manum misit, ipse gratiam suam porrexit, ipse quod iusum erat sursum fecit. Ideo cum dixerimus: Sursum cor, et responderitis: Habemus ad Dominum, ne vobis tribuatis quia sursum cor habetis, adiunxi: Gratias agamus Domino Deo nostro. Ista sunt mysteria brevia, sed magna: brevia dicimus, sed magna affectu. Cito enim haec vobis dicitis et sine codice, et sine lectione, sine longa disputatione. Commemorate vos quod estis, et in quo perseverare debetis, ut ad promissa Dei pervenire possitis.