SERMO 229

DE SACRAMENTIS FIDELIUM

DOMINICA SANCTAE PASCHAE

Nos, facti Christi corpus, quod accipimus sumus.

1. Hoc quod videtis, carissimi, in mensa Domini, panis est et vinum; sed iste panis et hoc vinum accedente verbo fit corpus et sanguis Verbi. Ille enim Dominus, qui in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum 1, propter misericordiam suam, qua non contempsit quod creavit ad imaginem suam, Verbum caro factum est, et habitavit in nobis 2, sicut scitis; quia et ipsum Verbum adsumpsit hominem, id est, animam et carnem hominis, et homo factus est, manens Deus. Propter hoc, quia et passus est pro nobis, commendavit nobis in isto sacramento corpus et sanguinem suum, quod etiam fecit et nos ipsos. Nam et nos corpus ipsius facti sumus, et per misericordiam ipsius, quod accipimus, nos sumus. Recordamini quid fuit aliquando creatura ista in agro, quomodo eam terra peperit, pluvia nutrivit, ad spicam perduxit; deinde labor humanus ad aream comportavit, trituravit, ventilavit, recondidit, protulit, moluit, consparsit, coxit, et vix aliquando ad panem perduxit. Recordamini et vos: non fuistis, et creati estis, ad aream Dominicam comportati estis, laboribus boum, id est, annuntiantium Evangelium triturati estis. Quando catechumeni differebamini, in horreo servabamini. Nomina vestra dedistis; coepistis moli ieiuniis et exorcismis. Postea ad aquam venistis, et consparsi estis, et unum facti estis. Accedente fervore Spiritus Sancti cocti estis, et panis Dominicus facti estis.

Sicut unum videtis esse quod factum est, sic unum estote et vos.

2. Ecce quod accepistis. Quomodo ergo unum videtis esse quod factum est, sic unum estote et vos, diligendo vos, tenendo unam fidem, unam spem, individuam caritatem. Haeretici quando hoc accipiunt, testimonium contra se accipiunt; quia illi quaerunt divisionem, cum panis iste indicet unitatem. Sic et vinum in mullis acinis fuit, et modo in unum est; unum est in suavitate calicis, sed post pressuram torcularis. Et vos post illa ieiunia, post labores, post humilitatem et contritionem, iam nomine Christi tamquam ad calicem Domini venistis; et ibi vos estis in mensa, et ibi vos estis in calice. Nobiscum hoc estis: simul enim hoc sumimus simul bibimus, quia simul vivimus.

Explicantur mysteria sacrificii eucharistici.

3. Audituri estis, quod etiam hesterno die audistis, sed hodie vobis exponitur quod audistis, et quod respondistis, aut forte cum responderetur tacuistis, sed quid respondendum esset hodie heri didicistis. Post salutationem quam nostis, id est: Dominus vobiscum, audistis: Sursum cor. Tota vita Christianorum verorum: Sursum cor; non Christianorum nomine solo, sed Christianorum re ipsa et veritate, tota vita sursum cor. Quid est: Sursum cor? Spes in Deo, non in te; tu enim deorsum es, Deus sursum est. Si spem habes in te, cor deorsum est, non est sursum. Ideo, cum audieritis a sacerdote: Sursum cor, respondetis: Habemus ad Dominum. Laborate ut verum respondeatis, quia apud acta Dei respondetis; sic sit, quomodo dicitis; non lingua sonet, et conscientia neget. Et quia hoc ipsum, ut sursum habeatis cor, Deus vobis donat, non vires vestrae, ideo sequitur, cum dixeritis habere vos sursum cor ad Dominum, sequitur sacerdos et dicit: Domino Deo nostro gratias agamus. Unde gratias agamus? Quia sursum cor habemus, et, nisi ille illud levasset, in terra iaceremus. Et inde iam quae aguntur in precibus sanctis quas audituri estis, ut accedente verbo fiat corpus et sanguis Christi. Nam tolle verbum, panis est et vinum: adde verbum, et iam aliud est. Et ipsum aliud, quid est? Corpus Christi, et sanguis Christi. Tolle ergo verbum, panis est et vinum; adde verbum, et fiet sacramentum. Ad hoc dicitis: Amen. Amen dicere, subscribere est. Amen latine interpretatur "verum". Deinde dicitur Dominica Oratio, quam iam accepistis et reddidistis. Quare ante dicitur quam accipiatur corpus et sanguis Christi? Quia, sicut est humana fragilitas, si forte aliquid quod non decebat cogitatio nostra concepit, si aliquid lingua quod non oportebat effudit, si aliquid oculus sicut non decebat aspexit, si aliquid auris blandius quod non oportebat audivit, si forte aliqua talia contracta sunt de huius mundi temptatione et vitae humanae fragilitate, tergitur Dominica Oratione, ubi dicitur: Dimitte nobis debita nostra 3, ut securi accedamus, ne quod accipimus in iudicium nobis manducemus et bibamus 4. Post hoc dicitur: Pax vobiscum. Magnum sacramentum, osculum pacis; sic osculare, ut diligas. Ne sis Iudas: Iudas traditor Christum ore osculabatur, corde insidiabatur. Sed forte inimicum animum habet contra te aliquis, et non eum potes convincere, arguere: cogeris tolerare. Noli ei malum pro malo in corde tuo reddere 5; ille odit, tu ama, et securus oscularis. Audistis pauca, sed magna; non vilescant paucitate, sed cara sint pondere. Simul etiam onerandi non estis, ut ea quae dicta sunt teneatis.