DE SACRAMENTIS IN DIE PASCHAE
1. Reddendi sermonis officium, et cura qua vos parturivimus, ut Christus formaretur in vobis 1, compellit nos admonere infantiam vestram, qui ex aqua et Spiritu nunc renati cibum ac potum istum super hanc Dominicam mensam nova luce conspicitis, et novella pietate percipitis, quid sibi velit tam magnum divinumque sacramentum, tam clarum et nobile medicamentum, tam mundum et facile sacrificium, quod nunc nec in una civitate terrena Ierusalem, nec in tabernaculo illo quod per Moysen, nec in templo illo quod per Salomonem fabricatum est, quae fuerunt umbrae futurorum 2, sed a solis ortu usque ad occasum 3, sicut a Prophetis praedictum est, immolatur, et secundum Novi Testamenti gratiam Deo victima laudis offertur. Non adhuc de gregibus pecorum hostia cruenta conquiritur, non nunc ovis aut hircus divinis altaribus admovetur, sed sacrificium iam nostri temporis corpus et sanguis est ipsius sacerdotis. De illo quippe tanto ante praedictum est in Psalmis: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech 4. Quod autem panem et vinum Melchisedech sacerdos Dei excelsi protulerit, quando patrem nostrum Abraham benedixit, in libro Genesis legimus et tenemus 5.
2. Christus ergo Dominus noster, qui obtulit patiendo pro nobis quod nascendo accepit ex nobis, princeps sacerdotum factus in aeternum, sacrificandi dedit ordinem quem videtis, corporis utique et sanguinis sui. Nam percussum lancea corpus eius aquam et sanguinem emisit, quo peccata nostra dimisit. Huius gratiae memores, vestram ipsorum salutem operantes, quoniam Deus est qui operatur in vobis 6, cum timore et tremore ad participationem huius altaris accedite. Hoc agnoscite in pane, quod pependit in cruce; hoc in calice, quod manavit ex latere. Nam et illa vetera sacrificia populi Dei hoc unum venturum multiplici varietate figurabant. Ipse enim Christus et ovis est propter innocentiam simplicis animi, et hircus propter similitudinem carnis peccati 7. Et quidquid aliud multis et diversis modis in sacrificiis Testamenti Veteris praenuntiatum est, ad hoc unum pertinet quod Novo Testamento revelatum est.
3. Accipite itaque et edite corpus Christi, etiam ipsi in corpore Christi facti iam membra Christi; accipite et potate sanguinem Christi. Ne dissolvamini, manducate vinculum vestrum; ne vobis viles videamini, bibite pretium vestrum. Sicut in vos hoc convertitur, cum id manducatis et bibitis, sic et vos in corpus Christi convertimini, cum oboedienter et pie vivitis. Ipse namque sua iam propinquante passione, cum Pascha faceret cum discipulis suis, acceptum panem benedixit, et ait: Hoc est corpus meum, quod pro vobis tradetur 8. Similiter benedictum calicem dedit dicens: Hic est sanguis meus Novi Testamenti, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum 9. Hoc in Evangelio vel legebatis vel audiebatis, sed hanc Eucharistiam esse Filium nesciebatis: nunc vero aspersi corde in conscientia pura, et loti corpore aqua munda 10, accedite ad eum, et illuminamini, et vultus vestri non erubescent 11. Hoc enim si digne accipitis, quod pertinet ad Testamentum Novum, per quod aeternam hereditatem speratis, tenentes mandatum novum ut vos invicem diligatis 12, habetis in vobis vitam. Illam enim carnem sumitis, de qua dicit ipsa vita: Panis quem ego dedero, caro mea est pro saeculi vita 13; et: Nisi quis manducaverit carnem meam, et biberit sanguinem meum, non habebit in se vitam 14.
4. Habentes ergo vitam in illo, in carne una eritis cum illo. Neque enim hoc sacramentum Christi corpus ita commendat, ut vos inde seiungat. Hoc namque Apostolus in Scriptura sancta praedictum esse commemorat: Erunt duo in carne una. Sacramentum hoc, inquit, magnum est; ego autem dico in Christo et in Ecclesia 15. Et alio loco de hac ipsa Eucharistia dicit: Unus panis, unum corpus multi sumus 16. Accipere ergo incipitis quod et esse coepistis, si non indigne accipiatis, ne iudicium vobis manducetis et bibatis. Sic enim dicit: Quicumque manducaverit panem aut biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini. Probet autem se homo, et sic de pane edat, et de calice bibat; qui enim manducat et bibit indigne, iudicium sibi manducat et bibit 17.
5. Digne autem accipitis, si a malae doctrinae fermento caveatis, ut sitis azymi sinceritatis et veritatis 18; aut si fermentum illud caritatis teneatis, quod abscondit mulier in farinae mensuris tribus, donec fermentaretur totum 19. Haec enim mulier est Sapientia Dei, facta per Virginem in carne mortali, quae in toto orbe terrarum, quem de tribus Noe filiis post diluvium reparavit, tamquam in mensuris tribus suum disseminat Evangelium, donec fermentaretur totum. Hoc est illud totum, quod graece dicitur olon, ubi custodientes vinculum pacis eritis secundum totum, quod catholon vocatur, et unde a "catholica" nominatur.