IN DIE PASCHAE
AD INFANTES.
1. 1. Commendat nobis divinae circa nos altitudinem gratiae Filius Dei sine tempore natus ex Patre. Quid enim erat antequam esset in homine? Putate vos quaesisse atque dixisse. Putamus enim, fratres mei, antequam Christus de Maria virgine nasceretur, erat, an non erat? Putate nos quaerere, unde non licet dubitare. His itaque cogitationibus ipse Dominus respondit, quando ei dictum est: Quinquaginta annos nondum habes, et Abraham vidisti? Respondit enim, et dixit: Amen, amen dico vobis, antequam Abraham fieret, ego sum 1. Ergo erat, sed homo nondum erat. Ne forte aliquis dicat, Angelus erat; sanctum Evangelium dixit vobis quia Christus erat. Et quaeritis quid erat? In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum. Ecce quod erat: In principio erat Verbum. Non est in principio factum Verbum, sed erat Verbum 2. De isto autem mundo audi quid dicit Scriptura: In principio fecit Deus coelum et terram 3. Quaeritis per quod fecit? In principio erat Verbum, per quod fieret coelum et terra. Non est factum, sed erat Verbum. Iam restat quaerere quale Verbum: quia verba dicuntur et nostra. Nostra quidem verba cogitatione concipiuntur, voce pariuntur; et tamen cogitata et prolata transeunt. Illud autem quid? Et Verbum erat apud Deum. Dic ubi erat, dic quid erat. Iam dixi. Sanctum Evangelium dixit tibi: In principio erat Verbum. Dic ubi erat, dic quid erat. Et Verbum erat apud Deum. Sed ego quaesivi quale Verbum. Vultis audire quid erat? Et Deus erat Verbum 4. O Verbum! quale Verbum? Quis explicet verbum: Et Deus erat Verbum. Sed forte factum a Deo? Absit. Audi quid dicit sanctum Evangelium: Omnia per ipsum facta sunt 5. Quid est: Omnia? Quidquid factum est a Deo, per ipsum factum est. Et quomodo ipse factus est, qui omnia fecit? Numquid ipse se fecit? Postremo si ipse se fecit, qui se faceret erat. Si ergo erat qui se faceret, nunquam non erat.
2. 2. Quomodo in virgine tale Verbum? Omnia per ipsum facta sunt 6. Quid est: Omnia? Quidquid factum est a Deo, per ipsum factum est. Noli, frater, ab isto tanto opere separare Spiritum Sanctum. A quo tanto opere? Non parvum opus, magnum opus sunt Angeli: carnem Christi sedentem ad dexteram Patris adorant Angeli. Tale ergo opus operatus est maxime Spiritus Sanctus. In isto opere cognominatus est, quando sanctae Virgini per angelum futurus nuntiatus est filius. Illa quia proposuerat virginitatem, et erat maritus eius, non ablator, sed custos pudoris: imo non custos, quia Deus custodiebat; sed testis pudoris virginalis fuit maritus, ne de adulterio gravida putaretur: quando ei nuntiavit angelus, ait: Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco? Si cognoscere disponeret, non miraretur. Illa admiratio, propositi est testificatio: Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco? Quomodo fiet? Et angelus ad eam: Spiritus Sanctus superveniet in te. Ecce quomodo fiet quod quaeris: Et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Ideoque quod nascetur ex te Sanctum, vocabitur Filius Dei 7. Et bene dixit: Obumbrabit tibi: ne tua virginitas aestum libidinis sentiat. Et cum praegnans esset, dictum est de illa: Inventa est Maria habens de Spiritu Sancto in utero 8. Operatus est ergo Spiritus Sanctus carnem Christi. Operatus est et ipse unigenitus Filius Dei carnem suam. Unde probamus? Quia inde ait Scriptura: Sapientia aedificavit sibi domum 9.
2. 3. Ergo animadvertite. Tantus Deus, Deus apud Deum, Verbum Dei per quod facta sunt omnia, quomodo in utero includitur? Primum ut ibi esset Verbum, deseruit coelum? Ut esset in utero virginis Verbum, deseruit coelum? Et unde Angeli viverent, si Verbum deseruit coelum? Sed ut panem Angelorum manducaret homo, Dominus Angelorum factus est homo. Adhuc cogitatio humana erret per nebulas suas, deficiat, quaerat, dicat, ut inveniat, quomodo Verbum Dei in utero virginis, per quod facta sunt omnia, Angelos non deseruit, Patrem non deseruit. Quomodo in illo utero includi potuit? Esse potuit, includi non potuit. Quomodo, inquit, esse potuit tantus in loco tantillo? Ergo cepit uterus, quod non capit mundus. Nec minoratus est, ut esset in utero. In utero erat, et tantus erat. Quantus erat? Dic quantus erat, dic quod erat.
3. 3. Et Verbum erat apud Deum. Dic quod erat. Et Deus erat Verbum 10. Et ego scio, inquam, qui tecum loquor; nec ego comprehendo: sed cogitatio facit nos extendi, extensio dilatat nos, dilatatio nos capaces facit. Nec facti capaces totum comprehendere poterimus: sed verbo meo vobiscum ago. Ecce quod dico, quod dicturus sum, hoc audite, hoc comprehendite verbum meum, hoc est verbum humanum. Si autem nec hoc comprehendere poteritis, videte ab illo quam longe sitis. Certe miramur quomodo Christus carnem accepit, de virgine natus est, et a Patre non recessit: ecce ego qui vobiscum loquor, antequam ad vos venirem, cogitavi ante quod vobis dicerem. Quando cogitavi quod vobis dicerem, iam in corde meo verbum erat. Non enim vobis dicerem, nisi ante cogitarem. Inveni te Latinum, latinum tibi proferendum est verbum. Si autem Graecus esses, graece tibi loqui deberem, et proferre ad te verbum graecum. Illud verbum in corde nec latinum est, nec graecum: prorsus antecedit linguas istas quod est in corde meo. Quaero illi sonum, quaero quasi vehiculum; quaero unde perveniat ad te, quando non recedit a me. Ecce audistis quod est in corde meo, iam est et in vestro. In meo est et in vestro est: et vos habere coepistis, et ego non perdidi. Sicut verbum meum assumpsit sonum, per quem audiretur: sic Verbum Dei assumpsit carnem, per quam videretur. Quantum potui, dixi. Et quid dixi? Quoniam quis dixi? Homo loqui volui de Deo. Tantus est, talis est, ut nec eum loqui possimus, nec eum tacere debeamus.
4. 4. Gratias tibi ago, Domine, quia quod dico, vel dicere volui, tu scis: tamen de micis mensae tuae pavi conservos meos; pasce et tu ac nutri interius quos regenerasti. Ecce multitudo ista quid fuit? Tenebrae: nunc autem lux in Domino. Talibus enim Apostolus dicit: Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino 11. O vos qui baptizati estis, fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino. Si lux, utique dies: vocavit enim Deus lucem diem 12. Fuistis tenebrae, fecit vos lucem, fecit vos diem: de vobis cantavimus: Hic est dies quem fecit Dominus, exsultemus et iucundemur in eo 13. Fugite tenebras. Ebrietas ad tenebras pertinet. Nolite discedere sobrii, et redire ebrii: et post meridiem videbimus vos. Spiritus Sanctus habitare coepit, non migret: nolite illum excludere de cordibus vestris. Bonus hospes, inanes invenit, implet vos: esurientes invenit, pascit vos: postremo sitientes invenit, inebriat vos. Ipse vos inebriet: Apostolus enim ait: Nolite inebriari vino, in quo est omnis luxuria. Et quasi volens nos docere unde inebriari debeamus: Sed implemini, inquit: Spiritu Sancto; cantantes vobismet ipsis, hymnis, et psalmis, et canticis spiritalibus, cantantes in cordibus vestris Domino 14. Qui laetatur in Domino, et cantat laudes Domino magna exsultatione, nonne ebrio similis est? Probo istam ebrietatem: Quoniam apud te, Deus, fons vitae est, et torrente voluptatis tuae potabis eos. Unde? Quia apud te, Deus, fons vitae est, et in lumine tuo videbimus lumen 15. Spiritus Dei et potus et lux est. Si invenires fontem in tenebris, lucernam accenderes, ut pervenires ad eum. Noli accendere lucernam ad lucis fontem: ipse tibi lucet, et ad se te ducet. Cum veneris ad bibere, accede et illuminare. Accedite ad eum, et illuminamini 16: nolite recedere, ne contenebremini. Domine Deus, voca, et accedatur ad te: firma, ne recedatur. Fac filios tuos novos, de parvulis senes, sed non de senibus mortuos. In ista enim sapientia senescere licet, mori non licet.