SERMO 224

IN DIE PASCHAE

Baptizati miscentur cum populo Dei; eligant quos imitentur.

1. Hodierno die, baptizati in Christo et regenerati universo populo Dei, celebrata sacramentorum sollemnitate, miscendi sunt. Alloquamur eos, et vos in eis et ipsos in vobis. Ecce facti estis membra Christi. Si cogitetis quid facti estis, omnia ossa vestra dicent: Domine, quis similis tibi? 1 Non enim digne cogitari potest ista dignatio. Nonne omnis sermo sensusque deficit venisse vobis gratuitam gratiam non praecedentibus meritis? Et ideo gratia quia gratis data est. Quam gratiam? Ut sitis membra Christi Filii Dei, sitis et vos fratres unici. Si ille unicus, unde vos fratres, nisi quia ille unicus natura, vos fratres gratia? Quia ergo membra Christi estis, admoneo vos. Audiant me quibus miscendi estis. Hodie timeo vobis, non tantum a paganis, non tantum a Iudaeis, non tantum ab haereticis, quantum a malis catholicis. Eligite vobis in populo Dei quos imitemini. Nam si turbam imitari volueritis, inter paucos angustam viam ambulantes non eritis 2. A rapinis, a fraudibus, a periuriis abstinete. Gurges ebrietatis repellatur a vobis. Fornicationes sic timete quomodo mortem, mortem non quae animam solvit a corpore, sed ubi anima semper ardebit cum corpore.

Diabolus suadet levia esse peccata incontinentiae.

2. Scio agere diabolum partes suas, nec quiescere loqui in cordibus eorum, quos ad suam partem seducendo trahit. Scio fornicatoribus adulteris, qui contenti non sunt coniugibus suis, dicere diabolum in corde: "Non sunt magna carnis peccata". Contra hoc, contra diaboli susurrationem debemus habere Christi incantationem. Quia Christianos decipit inimicus per carnis illecebram, cum eis facit leve quod grave est, sed mentiendo, non veraciter faciendo. Quid prodest quia satanas facit leve, quod Christus ostendit grave? Quid prodest quia magnum pondus infelicitatis leve appenditur in trutina falsitatis? Quid prodest quia leve tibi dicit diabolus quod grave tibi dicit Deus? Nonne inventurus es grave quod dixit tibi Deus, et longe a te futurus est promissor inimicus? Novum aliquid facit diabolus? dicere Christianis fidelibus: "Nihil est quod facis: in carne tua peccas. Non enim in spiritu peccas. Facile deletur, facile venia datur". Quid magnum facit? Artificium illud est quod dixit in paradiso: "Non morte morieris" 3. Dixerat Deus: Qua die manducaveritis, morte moriemini 4. Venit inimicus, et ait: "Quid, quia dixit vobis Deus: Morte moriemini? Non morte moriemini, sed quando manducaveritis, aperientur oculi vestri, et eritis sicut dii 5". Dimissa est minatio Dei, audita est promissio diaboli. Inventa est vera minatio Dei, et falsa deceptio diaboli. Sed quid profuit, obsecro vos, quid profuit quia dixit mulier: Serpens me induxit, et ipse vir: Mulier quam dedisti mihi sociam dedit mihi et comedi 6? Numquid valuit excusatio, et non secuta est damnatio?

Incontinentes redarguuntur ne differant conversionem.

3. Ideo vobis dico, fratres mei, filii mei. Qui habetis uxores, nihil aliud noveritis. Qui non habetis, et ducere vultis, integri vos ad eas servate, sicut ipsas vultis integras ad vos venire. Qui continentiam polliciti estis, nolite retro respicere 7. Ecce dixi vobis. Ego solvi me. Erogatorem me Dominus posuit, non exactorem 8. Et tamen ubi possumus, ubi datur, ubi conceditur, ubi scimus, corripimus, obiurgamus, anathematizamus, excommunicamus. Et tamen non corrigimus. Quia neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat, Deus 9. Et modo quia loquor vobis, quia terreo vos, quia moneo vos, opus est ut exaudiat me Deus, et agat aliquid in silentio in cordibus vestris. Breviter dico, et hoc vobis commendo. Et fideles terreo, et vos aedifico. Membra Christi estis, nolite me, Apostolum audite: Tollens ergo membra Christi, faciam membra meretricis? 10 Dicere habet nescio quis: Sed meretrix non est, concubina mea est. Habes uxorem, qui hoc dicis? Habeo. Illa ergo, velis nolis, meretrix est. Vade, et dic quia iniuriam tibi fecit episcopus, si habes uxorem, et alia tecum dormit. Quaecumque illa est, meretrix est. Sed servat tibi forsitan fidem, et non novit nisi te unum, et non disponit nosse alium. Cum ergo illa sit casta, tu quare fornicaris? Si illa unum, tu quare duas? Non licet, non licet, non licet. In gehennam eunt. Vel hinc sim liber. Vel hinc liceat mihi dicere quod verum est. Corrigant se, qui tales sunt, cum vivunt. Subito veniat mors, et non est qui corrigatur. Quando veniat novissima hora nescitur. Cum dicitur cras, cras, fit corvus: it, et non redit 11. Sed vos me audite baptizati; vos me audite infantes; vos me audite regenerati per Christum. Obsecro vos per altare quo accessistis, per sacramenta quae accepistis, per nomen quod super vos invocatum est, per iudicium futurum vivorum et mortuorum, obsecro, adiuro et obstringo per nomen Christi; non imitemini eos, nisi quos fideles tales esse cognoveritis. Amen.