IN VIGILIIS PASCHAE
1. Beatus apostolus Paulus: Omnes, inquit, vos filii lucis estis et filii diei: non sumus noctis neque tenebrarum. Itaque non dormiamus sicut et ceteri, sed vigilemus et sobrii simus. Nam qui dormiunt nocte dormiunt, et qui inebriantur nocte ebrii sunt. Nos autem qui diei sumus, sobrii sumus 1. Qualis est ista nox, fratres, in qua nos esse Veritas non vult, in qua dicit eos esse qui dormiunt? Et qualis somnus est iste, a quo nos filios lucis dieique discernit, et quo somno ne dormiamus alloquitur? Procul dubio non est ista nox cuius initium est solis occasus, sed hominis casus, nec cui finem facit aurorae rutilatio, sed animae renovatio. In hac nocte dormiunt etiam vigilantes mali; in hac nocte non sunt etiam dormientes boni. Nox ista vulgaris veniendo terminat diem; nox illa damnabilis ab illo die nos abstulit qui fecit hunc diem. Somnus iste, cui modo resistimus vigilantes, inculpabilem sopientibus sensibus accipit mortem; somnus ille, quo in corde dormiunt infideles, interiores oculos urguet in mortem. Contra istum audiamus: Invigilate et orate 2; contra illum dicamus: Illumina oculos meos, ne umquam obdormiam in mortem 3. Sollemniter itaque contra corporis somnum habentes ista in hac nocte luminaria vigilemus; contra illum vero somnum cordis tamquam in nocte in hoc saeculo nos ipsi luminaria esse debemus 4.