SERMO 223/J

IN VIGILIIS PASCHAE

Vigilemus carne et oremus ut veniamus ubi et carne sine termino vigilemus.

1. Beatus Apostolus cum de orando nos commoneret, simul etiam de vigilando commonuit: Orationi, inquit, instate vigilantes in illa 1. Amor immundus, fratres, compellit vigilare quos possidet. Impudicus vigilat, ut corrumpat; maleficus, ut noceat; ebriosus, ut bibat; latro, ut occidat; luxuriosus, ut fundat; avarus, ut colligat; fur, ut subtrahat; praedo, ut rapiat. Quanto magis ergo vigilare debet in sanctis et innocentibus caritas, si flagitiosis et facinorosis vigilias extorquet iniquitas? Sed illi alto cordis somno premuntur, ut carne vigilare cogantur. Contra quem somnum clamatur: Surge qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus 2. In nobis autem somnum saeculi huius vox ista disrupit, si audivimus et resurreximus a mortuis, de quibus dictum est: Sine mortuos sepelire mortuos suos 3. Carnis interim vigiliam sollemnitati reddamus; cordis vero perpetuam Christo illuminante teneamus. Vigilemus carne, quantum possumus, ut oremus; et oremus, ut venire possimus ubi et carne sine termino vigilemus. Non enim dormiunt angeli, quorum nobis promissa est in die resurrectionis aequalitas, si nunc in nobis vigilet caritas.